Ceterae eiusdem generis folio differunt: asphodelus oblongum et angustum habet,scilla latum et tractabile,gladiolus simile nomini. asphodelus manditur etsemine tosto etbulbo, set hoc incinere tosto, deinsale etoleo addito, praeterea tuso cumficis, praecipua voluptate, ut videturHesiodo. tradunt et ante portas villarum satum remedio esse contraveneficiorum noxiam. asphodeli mentionem et Homerus fecit. radix eius napis modicis similis est, neque alia numerosior LXXX simul acervatis saepe bulbis.Theophrastus et fere Graeci princepsquePythagoras caulem eius cubitalem et saepe duum cubitorum, foliis porri silvestris, anthericum vocavere, radicem vero, id est bulbos, asphodelum. nostri illud albucum vocant et asphodelum hastulam regiam, caulis acinosi, ac duo genera faciunt.[3]