Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Ascidiacea

E Vicipaedia
Halocynthia sp.

Animalia — Chordata
Subphylum :Urochordata 
Classis :Ascidiacea 
Nielsen,1995
   
Palaeontologia
Grex urochordatorum exTimoria Orientali
NotioErnesti Haeckel nonnullarum ascidiaceorum, exKunstformen der Natur, 1904

Ascidiacea suntclassissubphyliinvertebratorumurochordatorummarinorum sacco similium, quae vescuntur percolando. Eis est dura tunica exterior extunicino?polysaccharido facta, contra alia urochordata, quibus est tunica minus rigida.

Ascidiacea omnem per orbem terrarum habitant, commune inaquis humilibussalinitatis plus quam 2.5%.Thaliacea etLarvacea libere natant sicutplankton, sed ascidiacea suntanimaliasessilia, quae adsubstratum sicutsaxa ettestae recte adfixa vivunt.

Sunt plus quam 2300specierum ascidiaceorum, in et tribus varietatibus praecipuis: ascidiacea solitaria, ascidiacea socialia (quae communia fasciculata faciunt, fundamentis inter se adfixis), et ascidiacea composita (quae in multis singulis parvis consistunt, unoquoquezooidum appellato), colonias ad nonnulla metra indiametro conformantia.

Ascidiacea aqua persiphonesorales recepta vescuntur. Aqua os etpharyngem intrat, perbranchias (etiamstigmata pharyngealia appellatas) muco tectas in cameram aquosam atrium appellatam perfluit, et per siphonem atrialem effluit.

Usus culinarii

[recensere |fontem recensere]

Varia ascidiacea procibo sunt.Halocynthia roretzi inIaponia (hoya, maboya) etCorea (meongge) exculta est; esa cruda, aLonely Planet sic describitur: "laticem inammonia tinctum sapit." Sapor proprius adalcohol non saturatum,cynthiaol appellatum, attribuitur.

Agujjim, Coreanumpisciumstew,?Styelam clavam urochordatum plerumque translaticie continet.[1] SecundumLA Weekly, "eae in regionibus Coreanis revera coluntur, etbibimbap urochordatum est cibus propriusinsulae Geojae-do, non procul a Masan."

EdunturMicrocosmus sabatieri et aliquaespecies similes exMari Mediterraneo inFrancia (figue de mer, violet),Italia (limone di mare, uova di mare),Graecia (fouska, φούσκα). InGraecia, crudi cumlimone vel inacetariis cumoleo,limone, etapio consumuntur.

Pyura chilensis (Hispanice:piure) est pro cibo inChilia, cruda vel instews? cibi marini sicutbouillabaisse cocta.

Pyura stolonifera inAustraliacunjevoi appellatur. Hocanimal olim fuit pro ciboAboriginum hominum qui circaSinu Botanico (Botany Bay) habitabant, sed nunc praecipue pro esca piscatoria adhibetur.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. http://www.laweekly.com/2008-11-27/eat-drink/supersuckers-masan-39-s-tenacious-tentacles-and-fiery-monkfish/

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adAscidiacea spectant.
Situs scientifici:  •ITIS •NCBI •Biodiversity •Encyclopedia of Life •WoRMS: Marine Species •Fossilworks
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Ascidiacea&oldid=3852455"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp