Ars Romana medii aevi,[1] etiamArs Romanica[2][3] appellata, est primumgenusartis, quod post varias formasartis et architecturae medii aevi ineuntis (hodie quibusdam locis "ars Protoromanica" dicta) fere a decimo saeculo medio (950/960) tota tumEuropa praevalebat, donecopus francigenum in eius locum successit. Hoc saeculo duodecimo medio inFrancia ortum celeriter per partes Europae diffusum est, abAlpibus in septentriones versus, inHispania etItalia autem saeculo decimo tertio demum progressum est.
Eadem locutio in fontibus mediaevalibus de aedificiis (id est de architectura) et ornamentis (id est de arte) adhibebatur: "opus romanum".[4]VocabulumFrancogallicumart roman primum adhibuitCarolus de Gervillearchaeologus (1769–1853) inepistula ad amicumArcisse de Caumont anno1818 scripta: quo vocabulo voluit significare artem Romanicam eodem fere tempore quolinguae Romanicae ortam esse, et multa artiRomanae antiquae similia habuisse.[5] Praeter vocabulum „Romanus“ etiam „Romanicus“ (Theodisce: Romanische Kunst,Italiane: arte romanica)[6] et „Romaniscus“ (Anglice: Romanesque art)[7] ad idem denotandum in usum venerunt.
Architecturae Romanae propria sunt arcus capitis rotundi et muri crassi munitionibus similes parvis fenestris instructi. Ecclesiis saepe sunt trabes apertae aut plana tecta lignea, postea magis magisque camerae variorum generum aedificabantur. Capitella, etsi formis vegetabilibus aut figuralibus ornata, tamen codicis instar formata sunt. Forma prinicipalis est capitellum cubicum. Quibusdam in aedificiis Romanis sunt sic dicta spolia, i.e. reliquiae aedificiorum antiquorum, a latere incipiente usque ad capitella et columnas.
Ad ecclesias aedificandas plerumque formabasilicae suscepta est, sunt autem etiam ecclesiae formae centralis. Multis in regionibus turres usitatae fiebant; interdum turris supra eum locum, quopresbyterium cum navi principali convenit, erecta est, aliis ecclesiis sunt quattuor turres aut duo turres supraopus occidentale.
Urbes maxima ex parte ligneae fuerunt; pauca aedificia lapidea restant, inter alia duo domus porpe ecclesiam cathedralemTurnacensem (fere 1150).
Artificia imprimis inmanuscriptis illuminatis (minuta tabula), sculpturis et picturis muralibus servata sunt. Et minimonaturalismo et multosymbolismo notabilia sunt. Sculpturae et picturae saepe argumenta fortia demonstrant. In picturis muralibus ordineshierarchicos secundumprospectivam gravitatis, quae dicitur, depicti sunt.
↑"arti Romanae successit . . . ars Gothica", vide:§ 116. Artes ecclesiasticae, Enchiridion historiae ecclesiasticae universae, Neomagi / Romae 1910, p. 267.
↑Lexicon Latinum hodiernum, auctore Petro Lucusaltiano Latinophilo, ed. 22 electronica, Lentiae 2022, pars VI, p. 25.
↑AAS 43 (series 2, vol. 18), p.77:generis Romanici, quod vocitant; ibidem:claustrum, decussatim concameratum et columellis suffultum, iuxta artis «Romanicae» ac «Gothicae» instituta.
↑"Ipsa vero basilica opere Romano insignita . . . beati Wilfridi ministerio exstitit dedicata":Chronicon de Lanercost sub anno 1296; et alii.
↑romanisch,DWDS: „Das nach lat. Rōmānus ... gebildete Adjektiv ist seit dem 16. Jh. gebräuchlich. ... Der im ausgehenden 18. Jh. einsetzenden terminologischen Verwendung in der Sprachwissenschaft folgt Anfang des 19. Jhs. der kunstgeschichtliche Terminus, der sich auf die Feststellung gründet, dass im Baustil des Hochmittelalters Elemente der antiken römischen Baukunst fortleben.“
↑Romansque (adj.): "architectural style in Western Europe between the Roman and Gothic periods" (1819), from Roman + -esque. Influenced by French romanesque, from Late Latin Romanice "in Vulgar Latin." As a noun, "the early medieval style in architecture," by 1830.