Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Aristaeus

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Eurydice, ab Aristaeo persecuta, morsu serpentis interficitur, adstanteOrpheo. Opus figlinum Urbinense anno fere 1531 aFrancisco Xantho Avelli ornatum

Aristaeus inmythologia Graeca, filiusApollinis etCyrenae,Autonoae maritus,Actaeonis pater, fueritapiculturaecaseique confectionis etolei productionis inventor; mortalis natus inter deos receptus sit. Aristaeus alatus anaglyptis et picturis Graecis archaicis depingitur.

Servius commentator Vergilianus Aristaeum "Apollinem pastoralem" abHesiodo nuncupatum refert.[1] Verba Graeca Hesiodea deperdita sunt, sed aPindaro (qui fabulam Cyrenae refert inPythia IX) Aristaeo epitheta varia attribuuntur,... ἀθάνατον Ζῆνα καὶ ἁγνὸν Ἀπόλλων', ἀνδράσι χάρμα φίλοις ἄγχιστον, ὀπάονα μήλων, ἀγρέα καὶ νόμιον, τοῖς δ' Ἀρισταῖον καλεῖν: "immortalem Iovem et sanctum Apollinem, caris viris delicias proximas, sectatorem ovium, venatorem et pastorem, ab aliis Aristaeum nuncupatum."[2] Carmen Hesiodeum hic laudatum fuitMulierum catalogus, fons fortassePythiae IX atque illius rerum gestarum scriptoris quem secutusDiodorus Siculus fabulas narrat de Aristaeo.[3] Is eadem agnomina refert a nymphis Aristaei nutricibus data,καλεῖν γὰρ αὐτὸν Νόμιον, Ἀρισταῖον, Ἀγρέα,[4] sedApollonius Rhodius abHaemoniis (i.e.Thessaliis).[5] Ab Hesiodo inTheogoniaἈρισταῖος βαθυχαίτης scil. "crinibus longis" appellatur,[6] quae appellatio etiam Apollini attribuitur.[7]

Diodorus Aristaeum ait ab eisdem nutricibus constructionem alveorum, casei confectionem, culturam olivarum didicisse et mox hominibus docuisse;[4] qui ob hoc beneficium Aristaeumhonoribus divinis (ἰσοθέοις τιμαῖς) obsecraverint.[8] Auctores multi Aristaeum usum mellis et apium culturam invenisse,[9] alii olei extractionem.[10] Nonnulli eum ambarum rerum inventorem fuisse referunt,[11] Diodorus autem solus confectionis casei.

Vergilius auctor est AristaeumEurydicam,Orphei mulierem, rapuisse, quae fugiens morsu serpentis mortua est; hac ratione Orpheus in inferos ad uxorem reducendam descendisse.Ovidius autem Eurydicae mortem descensumque Orphei narrat sine nomine Aristaei.[12]

AdBoeotiam venisse dicitur ubiAutonoam in matrimonium duxerit.[13][14][6] Autonoë eoActaeonem peperit,[15] quo a canibus suis necato Aristaeum ad insulamCeum profectum esse;[16][17] deinde autArcadiam[2][18][1] autSardiniam,[19][17][1] sed postea inThraciam ad mysteriaBacchi discenda. Ibi ab hominibus decedens inter deos acceptus est.[20]

Archaeologi dei Aristaei cultum in eisdem locis reperiunt, ubi auctores Graeci eum degisse narrant, sed et in aliis, et praesertim apudsanctuariumOrthiaeLacedaemoniae ubi consors huius deae habebatur.[21]

Fontes principales

[recensere |fontem recensere]

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. 1.01.11.2Servius,Commentarius in Vergilii Georgica 1.14 = Hesiodus fr. 129 Rzach
  2. 2.02.1Pindarus,Pythia IX 59-66
  3. Diodorus Siculus,Bibliotheca historica 4.81-82, fonte fortasseTimaeo
  4. 4.04.1Diodorus Siculus,Bibliotheca historica 4.81.2
  5. Apollonius Rhodius,Argonautica 2.506-507
  6. 6.06.1De matrimonio:Hesiodus,Theogonia 977 in enumeratione filiorumCadmi etHarmoniae
  7. Porphyrius,Vita Plotini 22 v. 10
  8. Diodorus Siculus,Bibliotheca historica 4.81.3
  9. PraesertimVergilius,Georgica 4.315-558
  10. E.g.Nonnus,Dionysiaca 5.258-260
  11. Aristoteles,Constitutio Ceiorum 511 Rose;Apollonius Rhodius,Argonautica 4.1132-1133
  12. Vergilius,Georgica 4.453-459; cf.Ovidius,Metamorphoses lib. X-XI
  13. Diodorus Siculus,Bibliotheca historica 4.81
  14. Nonnus,Dionysiaca 5.212-286
  15. Nonnus,Dionysiaca 5.287-551
  16. Apollonius Rhodius,Argonautica 2.498-530
  17. 17.017.1Diodorus Siculus,Bibliotheca historica 4.82.1-5
  18. Vergilius,Georgica 4.283
  19. Pausanias,Graeciae descriptio 10.17.3
  20. Diodorus Siculus,Bibliotheca historica 4.82.6
  21. Carter pp. 382-383

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Robert Böker, "Aristaios (1)" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd.Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979)
  • Jane Burr Carter, "The Masks of Ortheia" inAmerican Journal of Archaeology vol. 91 (1987) pp. 355-383JSTOR
  • Anna Collinge, "Aristaios, or his father-in-law?" inAntike Kunst vol. 31 (1988) pp. 9-20JSTOR
  • Brian F. Cook, "Aristaios" inMetropolitan Museum of Art Bulletin n.s. vol. 21 (1962) pp. 31-36JSTOR
  • Brian F. Cook, "Aristaios" inLexicon iconographicum mythologiae classicae vol. 2 (1984) pp. 603-607
  • Paul Händel, "Vergils Aristaeus-Geschichte" inRheinisches Museum vol. 105 (1962) pp. 66-91
  • Susan B. Matheson, "The Goddess Tyche" inYale University Art Gallery Bulletin (1994) pp. 18-33 sp. pp. 28-29JSTOR

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Aristaeus&oldid=3848991"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp