Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Ares

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Arisstatua in Villa Hadriana.
Ares "Ludovisi" nuncupatus, simulamen statuæ de anno320 a.C.n., Palatio Altemps, Roma.

Ărēs (Aris, m.;GraeceἌρης) inmythologia Graeca estbellorum atrocissimorum, caedium, trucidationisquedeus. Pertinet adduodecim deos Olympicos,Olympioi nuncupati. Etiamsi non sit gravitasvenerationis eadem atque apudGraecos, assimilatus est valde aRomanis cum eorum bellorum deoMarte. Et paterCycnosis est. Iste autem erat multo monstratior apud Romanos Aride apud Graecos.

Explanatio

[recensere |fontem recensere]

Obscurae sunt origines nominis, opinabiliter significatAresseu "perditor" seu "exesor" seu "ultor". Verisimiliter est ortus Ares effigie trucidante in Thracia ætate æris, et in mythologia nuncupata est ista patria eius. Sed iam aevo Mycenico (1600–1050 a.C.n.) in continente Graeca terra pervagatus fuisse monstrari potest. Fortasse etiam in saeculo proto-Graeco erat deus fertilitatis et eo ipso similior assimilationi eius Italicæ.

Mythus

[recensere |fontem recensere]

Cum essetfilius matrimonialis etIovis etIunonis secundumHesiodum pertinebat ad figuras graviores intheotechnia Græca. Depingitur Ares esse ferox, atrox, inperdomabile pugnarum numen, fruens violentia et perlustrans cum bestiis, utvescatursanguinis eorum.Athena,sapientiae et dolidea, exprimente fortem bellorum partem, Ares immo vero videtur esse deus ater. Iracundus, crudelis, dirus, inhumanis est, immiscitur persæpe et in mortalium prœlia et excitat de novo furorem eorum. Certamina, cruor, spoliationes clamorque gladiorum concrepantium ac rumor ossium fractionum valde delectabant eum. Vix gaudio erant ei enim artes deorum aliorum. Vitia sua eum fecerunt ingratum apud deos, immo vero odiosum.

Quamquam erat perinvisus et apud mortales et apud immortales—et pater eius Iuppiter repudiabat eum—attamen exprimebat vim masculinam ac formam bella viris solis apta putata incorporans.

Mythologice ea demonstrantur in relatione amorosa eius cumamoris deaAphrodita: ista enim, quamquam nupta cum honesto vero informoso fabricationis deoHephaisto, attrahi se sentit ad eum commititque adulterium et animosum et perpetuum cum Are. Ea re aHelio deo prodita marito zelotypo,? iste fabricat omne arte sua reticulum invisibile indelebileque, quo ambos capit in flagranti. Huiusmodi captivi producentur deis ceteris, qui autem non vituperantes immo vero incipiunt cachinnum perpetuum (opinabiliter contra Hephaistum).

Aliqui dicuntErum,sagittiferumamoris deum, filium communem esse Aris et Aphroditae. Præterea addicuntur secundum Hesiodum coniugio isti tamAnterus (spreti irresponsique amoris deus) etHarmonia (concordiæ dea) quam Aris gravissimi comitesDimos? (terroris deus),Phobos (horroris deus), etEnyalios (pugnae deus).

Quam et apud ceteros deos et fama est eum habuisse innumerabilia adulteria extra mundum immortalium. Velut nuncupantur eum semper sequens invidiae discordiaeque deaEris,aurorae dea Eos simulac plurimæ mortales.

Fœderati eius sunt Hades,Tartari dominus, Ker, necis dea, atqueAte, perturbantionis dea.

Bello Troianico durante inTroiana parte pugnabat, hasta autem aDiomede iacta vulneratus pugnae locus relinquendus ei fit. InOlympo monte postea abAesculapio (medicinae deo) sanatur et patitur se lavari aHebe,sorore eius.

Aliqui dicunt Arem et progenitorem Amazonum bellatricium et proxime Thraciae habitantium esse.

Veneratio

[recensere |fontem recensere]

Contrapositus assimilationi eius Romanæ haudquaquam cultus est Ares, quia videbatur iam bellum ipsum—quod gesserunt persæpe Græci in mutuos—veneratio ei esse sat. Nuncupetur autem hic et rara et gravissima exceptio Areopagus, cui dedit ipse nomen, quod autem refertur itidem de mythologia. Alii loci venerationis inAetolia,Thessalia, acAthenis sunt; inHermiona Peloponnesica idolum eiusanathema erat.

Praesentatio

[recensere |fontem recensere]

Quia erat ingratus deus et aegre cultus, sæpe non erat demonstratus in artificiis, contrapositus assimiltioni suae Romanae. Symbola Aris sunt fax ardens,canis, etvultur simulac—apta deo belli—gladius,galea, etscutum.

Fontes

[recensere |fontem recensere]

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Ares&oldid=3873986"
Categoria:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp