Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Archidamus III

E Vicipaedia
Herma Archidami III inVilla Papyrorum repertus.

Archidamus III (natus circa 400 a.C.n., mortuus adMandurium338 a.C.n.), e stirpeEurypontidarum, fuitrex Spartae ab anno359 usque ad mortem. PatriAgesilao II successit. Collega e stirpeAgiadum ei fuitCleomenes II.

Ut plerique reges Spartani dux exercitus in primis fuit. Regnante adhuc patre sed aegrotante postLeuctricam cladem (371 a.C.n.) Lacedaemonios aThebanis et eorum sociis victos Spartam duxit et patriae saluti fuit.Tertio bello sacro iam rex interfuit,Phociorum socius adversusDelphici oraculi administratores. Et ipsum et uxorem pecuniam a Phociis accepisse dicebant eius inimici. Alioqui non multum ex eo bello profecit nisi quod mitigasse Phociorum animosDelphos solo adaequare volentes laudabatur. Ultimis annisTarentinis, Lacedaemoniorum coloniae in Italia, cum mercennariorum manu opem tulit adversus barbaros Italicos. In fine victus est et eius corpus sepultura caruit, quod, ut solebant, auctores antiqui ad eius impietatem referebant. Nonne Apollini poenas dederat quod pecunias sacras accepisset et agros dei vastasset ? Nihilominus nec auctoritate nec dignitate carebat quoniam rhetorIsocrates octoginta iam annos natus sese ad eum vertit cum salvatorem Graeciae quaerebat.

Tum maior natu e filiisAgis ei successit qui in bello adversusAntipatrem Macedonem occisus est. Agide mortuo,Eudamidas, filius minor natu Archidami III, fratri in regno successit.

Fontes

[recensere |fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Archidamus_III&oldid=3766258"
Categoriae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp