Generaliter comprehendit apparatus tympana circiter quinque quae sonum gravem producunt et cymbala usque ad quattuor, quae contra sonum stridulum emittunt. Notandum apparatibus quibusdam etiam partes plures esse posse, tympanis cymbalisque variis magnitudine additis. Partibus Latine fere haec reddi possunt nomina:
Tympanum grave auttympanum bassum, in solo positum, pedis pressione actum;
Tympanum trepidum, tripode sustentum;
Tympana minora (Anglice:toms), super tympanum grave posita;
Assidit tympanista in medio apparatu, ita ut tympanum trepidum ad se habeat, et virgulis ligneis pedibusve secundum rhythmum elementa pulsat. Partes enim alterae, scilicet tympanum trepidum et tympana maiora minoraque virgulis tunduntur, alterae vero pedum pressione, in iis tympanum grave et cymbalum duplex.
Tempore hodierno inventus est apparatus tympanorumelectronicus, in quo pro tympanis cymbalisque veris substituta sunt instrumentamateriei syntheticae polymericae, quae sane sonos instrumentorum manualium referunt, sed magnitudo soni temperari potest.
Hodie multis in generibus praeterrock et metallum tympanistae adhibentur, sicut inmusica populari,jazz etblues, diversas percussiones secundum concentum praebentes. Etiam virgulis variis musici uti possunt: exstant enim graviores et leviores,lingneae aut exmetallicis lamellis compositae, usui postremo omni aptae.