Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Aoristus

E Vicipaedia

Aoristus (Graece:ἀόριστος) estaspectus grammaticus, qui in nonnullis linguis invenitur, sicut inlingua Graeca antiqua,lingua Sanscrita,linguis Slavicis. In Graeca antiqua signat actionem momentaneam, nec progressivam (imperfectum), nec resultativam (perfectum). Non necesse est aoristum tempus praeteritum signare: exempli gratia in graeca hoc accidit tantum in modo indicativo, ubi augmentum apparet, quod semper significationem praeteritam sibi vult. Latina lingua actio momentanea (aoristus) et perfectiva / resultativa (perfectum) confluunt unum in tempus, perfectum vocatum, cuius rarissime forma sane e perfecto, quasi semper autem ex aoristo, vel e conciliatione inter duo novisve formis venit. Latini perfecti exempla quae sonent similius perfecto cum duplicatione, sunt:cecidi (<cado),dedi (<do),edidi (<edo).

Linguae Graecae tres aoristi formae sunt:

Aoristus sigmaticus

[recensere |fontem recensere]

Est forma iunior plurimaque perfecta latina tertiae coniugationis verborum eandem habent. Ad radicem praesentis adiecitur suffixum-sa quod desinentiis secundariis declinatur; in modo indicativo apparet augmentum: (exemplum e verbographo 'scribo')

ἔγραπ-σα =ἔγραψα (é-grap-sa) = scripsī
ἔγραψας (égrapsas) = scripsistī
ἔγραψε(ν) (égrapse(n)) = scripsit
ἐγράψατον (egrápsaton) = ambo scripsistis
ἐγραψάτην (egrapsátēn) = ambo scripsere
ἐγράψαμεν (egrápsamen) = scripsimus
ἐγράψατε (egrápsate) = scripsistis
ἔγραψαν (égrapsan) = scripserunt

Aoristus alibi

[recensere |fontem recensere]

Nomen aoristi datum est etiam temporibus aliarum linguarum, exempli gratiaMazicanae linguae inAfrica Septentrionali. Ibi reperitur enim tempus cui caret vis notandi aspectum, sive perfectum sive infectum, unde appellatio "aoristi".

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Aoristus&oldid=3179396"
Categoria:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp