Ἀντίλοχ' οὔ τις σεῖο νεώτερος ἄλλος Ἀχαιῶν,
οὔτε ποσὶν θάσσων οὔτ' ἄλκιμος ὡς σὺ μάχεσθαι·– (Menelaus Antilocho): "Antilochus nemo te iuniorest alius Achivorum
nec pedibus velocior nec robustus sicut tu ad pugnandum"
,Homerus;Ilias, liber XV, versus 569-570. Versio latina ex editione Firmin-Didot
Antilochus (GraeceἈντίλοχος) personaIliadisHomeri est,Nestoris exAnaxibia filius maximus natu qui, cum adTroiam fortiter pugnavisset, aMemnoneAurorae filio interfectus est. Incolae Sigei promontoriieodem in tumulo ossaAchillis,Patrocli Antilochique[1] collegerunt[2], quamvis separatis in urnis.
Antilochusasteroidi nomen dedit.
Bello Troiano multos hostes vicit et interfecitː Echepolum[3], Mydonem[4], Ablerum[5], Asii aurigam[6], Thoantem[7], Phalcen, Mermerum[8], Melanippum[9], Atymnium[10]. Hypsenoris corpus iacens ab hostibus defendit[11].Patroclo mortuo atrocem nuntium Achilli iussus tulit[12]. Ludis funebribus in Patrocli honorem celebratisbigarum certamini interfuit atque astu secundum locum anteMenelaum obtinuit qui tamen de probitate litigavit[13]. Cursu pedestri quoque frustra certavit[14]. De morte eius inOdyssea[15] per ipsum Nestorem patrem certiores fimus.