Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Andocides

E Vicipaedia

Andocides (Graece Ἀνδοκίδης), Leogorae filius edemo Cydathena, fuitoratorAtheniensisnobilis (440-390[1] a.C.n.), unus exdecem oratoribus Atticis, quorum vitasPlutarchus, vel potiuspseudo-Plutarchus, descripsit. Saepius accusatus, ut ex ipsis eius orationibus constat,[2] et exilio multatus est, sed dexteritate sua semper in gratiam rediit. Patrem, quem prius sceleris suspicione asperserat, defendit[3].

Vita

[recensere |fontem recensere]

Nobili[4] et antiquo[5] genere natus adulescensoligarchicis partibus favebat atque inhetaeria democratica instituta subvertere cupiente versabatur[6] tum cum sacrilegii anni415 a.C.n. flagitio haesit. Nam Diocleides eum accusavit quod una cum sociis paene omnesHermas in urbe disseminatos noctu mutilasset (τῆς τῶν Ἑρμῶν περικοπῆς). Igitur una cum cognatis in carcerem coniectus est nec mortem aliter effugere potuit quam si socios suos publice indicassetː ita enim impunitatem (ἄδεια) impetravit[7]. Nihilominus, Isotimidis decreto[8] iubente omnes qui sacrilegium confessi essent etiam si impunitatem impetrassent a templis et consecratis locis prohibendos esse, capitis deminutione (ἀτιμία) adfectus inexsilium profectus est. Multas regiones adiit (Italiam, Siciliam, Peloponnesum...) et potentes dynastas[9] antequam in insulaCypro consideret atque mercaturam ageret ubi regisEvagorae amicitiam sibi paravit[10]. Inter 411 et 408 bis frustra reditum petiit[11]. Tandem anno403 amnestia omnium decreta posttriginta tyrannos expulsos et populi reditum et ipse in patriam redire potuit. Iam anno 399 ab inimicis suis impietatis accusatus quodEleusinis mysteriis (quibus initiatus erat) spreto Isotimidis decreto interfuisset,De Mysteriis orationem habuit et absolutus est.Corinthio bello anno392/1 a.C.n.Spartam de pacis conditionibus legatus missus post reditum falsae legationis accusatus est et in exsilio reliquam vitam egisse putatur[12].

Opera non deperdita

[recensere |fontem recensere]

Duae orationes Andocidae sunt apologiae ab ipso apud iudices et inecclesia pronuntiatae tum cum variis criminibus se purgare conabatur, tertia oratio deliberativa coram populo habita. Quarta apocrypha vulgo iudicatur.

  1. Περὶ τῶν μυστηρίων ("De Mysteriis")[1], oratio anno 399 a.C.n. habita coram iudicibus sacris mysteriis initiatis[13]. Andocides impietatis accusatur ( ἔνδειξις ἀσεβείας) a Cephisio et aliis inimicis inter quos eminebat Callias, vir potens et Andocidis adfinis, qui de matrimonioepicleri puellae cum oratore nostro certabat. Dicebant accusatores Andocidem nefas commisisse cum recentibus mysteriis interfuit quia ut qui sacrilegium olim confessus esset Isotimidis decreto ab omnibus sacris interdictus esset. Unam ex illis accusatoriis orationibusIn Andocidem inscriptam in corpore operumLysiacorum legere licet. Andocidis apologia tripertita estː primo de criminibus anni 415 a.C.n. respondet (11-70)ː negat quicquam ad se pertineremysteria profanata et indignatur quod accusatores ipsum patrem se quaesitoribus indicasse dixerint[14]. De hermis mutilatis confitetur quidem nomina sontium nosse et indicasse ut patrique sibique ceterisque propinquis salutem praestaret sed quattuor tantum nomina addidisse eis quae iam nota erant et eorum qui iam ex urbe fugissent. Negat quicquam ipsum egisse. Secunda parte omnes leges et decreta quae ad causam pertinere possunt recenset, amnestiam anni 403 a.C.n. praecipue laudat tamquam Atheniensium sapientiae praestantissimum exemplum (71-91)[15]. Tertio privatas dissensiones explicat cur accusatores sibi infesti sint atque eum de medio tollere velint; varia insuper eorum facinora detegit (92-139). In peroratione beneficia sua et maiorum suorum erga populum memorat, misericordiae movendae causa.
  2. Περὶ τῆς ἑαυτοῦ καθόδου ("De Reditu"), oratio anno 409 aut408 in ecclesia habita. Andocides plenam civitatem sibi restituendam populum rogat ut in patriam redire posset. Beneficia recentia extollitː lignum ad remos faciendos classi ad insulamSamum commoranti parvo pretio praestitit (11-12), frumentum ex insula Cypro Athenas advexit (19-20). Futura quoque beneficia promittit. Nec tamen quod petebat impetravitː multi enim ei adhuc irati erant (1-5).
  3. Περὶ τῆς πρὸς Λακεδαιμονίους εἰρήνης ("De Pace"), oratio circa392 a.C.n. in ecclesia habita. Andocides quibello Corinthio cum aliis legatisSpartam missus erat populum hortatur ad pacis condiciones a Lacedaemoniis propositas comprobandas. Contra spem res evenitː comperimus enim illos legatos Callistrato instigante falsae legationis accusatos in exsilium proficisci ante iudicium maluisse.
  4. Κατὰ Ἀλκιβιάδου ("ContraAlcibiadem", quae oratio a multis pseudepigrapha habetur). Haec oratio exercitatio rhetorica quarti saeculi a.C.n. fuisseplerumque existimatur nec ab Andocide pronuntiari aut scribi potuisse[16]. Nam ipsis auctoris verbis anno416 a.C.n. coram populo habita est tum cumdemagogus Hyperbolusostracizatus est (2). Tum enim unus e tribus ostracizandus esse videbatur, siveAlcibiades siveNicias sive ipse orator (quocirca Plutarchus hanc orationem Phaeaci tribuebat[17] in cuius ore sine dubio ponebatur)ː in fine tamen Alcibiades cum Nicia pactum icit et ambae factiones ostracismum in ipsum rei auctorem, hoc est Hyperbolum, reiecerunt[18]. Ipsa oratio in Alcibiadis vituperatione consistit cui orator tam privata vitia (ut adulteria multa et feminarum cupiditatem) quam publicam superbiam aequi iuris impatientem obiciebat.

Plutarchus[19] titulum prioris cuiusdam operis nobis servavitΠρὸς τοὺς ἑταίρους ("Ad hetaeros") in qua oratione Andocides comites oligarchos adversus populum incitasse videtur.

Andocides orator ex professione fuisse non videturː orationes pro se habebat cum necessarium erat. Quapropter eius orationesrhetoricis ornamentis carent atque simplicitate sese commendant. Quin etiam eius testimonium de rebus magni momenti historici pretiosum est.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Pavanetto: non 390, sed 385
  2. "ob Hermas dejectos, obCereris mysteria vulgata, ob reditum in templa" (Dobson). Cf.Plutarchus,Alcibiades 21.Thucydides VI.60-1.
  3. SiquidemVitae (834d-e) et eius accusatoribus credimus. Nam ipse quidem rem omnino aliter narrabat.
  4. E gente Kerycum, Eupatridarum familia quaeUlixem etHermam inter maiores suos numerare gloriabatur (Vita 834b-c et Hellanicus apudPlutarchum,Vita Alcibiadis 21.1). Ita Macedonum regem Archelaum inter paternos hospites numerabat (De Reditu 11).
  5. De Mysteriis 146-8.
  6. Plutarchus,Vita Themistoclis 77 etVita Alcibiadis 21.2ː Ἐδόκει δὲ μισόδημος εἶναι καὶ ὀλιγαρχικὸς ὁ Ἀνδοκίδης.
  7. Thucydides VI.61.De Mysteriis 34-70.De reditu 7-8.Plutarchus,Vita Alcibiadis 21.
  8. De Mysteriis 71-2.
  9. Corpus Lysiacum,In Andocidem 6-7 et 48.
  10. De Mysteriis 1-10
  11. De Reditu 10-16.
  12. Philochorus inDidymi commentario adDemosthenisPhilippicas anno 1901 inpapyro Aegyptiaco reperto (Loeb Classical Library p.488).Vita 835a.
  13. De Myst. 29-32 etCorpus Lysiacum,In Andocidem 50-4 (quia arcana mysteriorum profanis hominibus revelare nefas erat).
  14. CfVita 834e.
  15. Droysen (1873), Carawan (2002). Christopher J. Joyce, "The Athenian Amnesty and Scrutiny of 403",The Classical Quarterly, 2008ː 507-518.
  16. Non omnes consentiunt. De quo vide William D. Furley, "Andokides IV ('Against Alkibiades'): Fact or Fiction?",Hermes, 1989ː 138-156
  17. Vita Alcibiadis 13.
  18. Plutarchus,Vita Aristidis I.7 etVita Niciae 11.
  19. Vita Themistoclis 32.

Fontes antiqui

[recensere |fontem recensere]

Editiones

[recensere |fontem recensere]
  • 1513ːeditio princepsAldina oratorum Atticorum
  • 1575ːHenrici StephaniOratorum veterum orationes, Genavae.
  • Andocidis orationes, edidit F. Blass, Lipsiae, in aedibus B.G. Teubneri, 1871, editio orationum, cum praefatione, vita a Plutarcho scripta et argumenta brevia[2]
  • Collection des Universités de Franceː Andocide,Discours, Parisiis, sumptibus Les Belles Lettres, G. Dalmeyda, 1930 (cum Francogallica translatione).Recensio critica
  • Loeb Classical Library online
  • ORATORES ATTICI, opera et studio Gulielmi Stephani Dobson, tomus primus Antiphon et Andocides, Londini, 1828[3]
  • Douglas MacDowell,Andokides. On the Mysteries. The Text edited with Introduction, Commentary and Appendices, Oxonii, 1962Recensio critica
  • Andocide,L'orazione De reditu. Introduzione e commento a cura di Umberto Albini, Florentiae, 1961Recensio criticaAltera recensio criticaTertia recensio critica
  • Andocide,De pace, introduzione e commento a cura de Umberto Albini, Florentiae, 1964Recensio critica
  • Contro Alcibiade, introd., testo critico, trad, e commento a cura di P. Cobetto Ghiggia, pref. e note critiche di S. Cataldi. (Studi e testi di storia antica ; n° 4) Pisae, 1995Recensio critica
  • Antiphontis et Andocidis Orationes, Recognoverunt, apparatu testimoniorum ornaverunt, adnotatione critica instruxerunt M. R. Dilts et D. J. Murphy, Oxonii, E typographeo Clarendoniano, 2018Recensio critica

Plura legere si cupis

[recensere |fontem recensere]

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Andocides&oldid=3872501"
Categoriae:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp