Anachoretae[1] (Graeceἀναχωρητής, ad litteras "homo sese retrahens") sunt viri qui in solitudine meditationes et exercitia spiritalia sine perturbatione agere volebant. Ne confundantur cumeremitis, qui saepe in communitatibus congregati vitam paulo minus solitariam praeferebant.
Antecessores eorum habentur in Sacris scripturisElias etElisaeus et insuperIoannes Baptista.
Anachoretarum praxis ex temporepersecutionum Christianorum venit. In desertis Aegypti,Syriae etPalaestinae vixerunt plura centena hominum modo vario castigantium. Scopus eorum fuit omnium carnalium mortificatio et unio mystica cum Deo. In Oriente anachoretarum momentum maximum fuit, quos vel sanctos habebant. Quoniam numerus eorum crescebat, communitates minores factae sunt. Cuius participes conclavia sibi circa oratoria instruere soliti sunt. Tales vici lingua Graecalaurae appellantur. Inde in Thebaide Aegyptiaca prima monasteria orta sunt. Quibus florentibus autem momentum anachoretarum solitariorum sensim decrescebat.
Pater et anachoretarum eteremitarum putaturAntonius abbas.
Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 1. Lipsiae 1905, p. 470, quodin interreti relegatur hic.