Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Amstelodamum

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Amstelodamum
Res apudVicidata repertae:
Amstelodamum: insigne
Amstelodamum: insigne
Civitas:Nederlandia
Locus:52°22′0″N 4°53′0″E
Numerus incolarum:921 468
Zona horaria:UTC+1,UTC+1,UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale:Amsterdam

Gestio

Praefectus:Femke Halsema
Procuratio superior:Amstelodamum

Geographia

Superficies:219 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Amstelodamum: situs
Amstelodamum: situs

Amstelodamum[1][2] (NederlandiceAmsterdam, ad verbum 'Moles in Flumine Amstel' ) estcaput et maximaNederlandiaeurbs, cui proprie sunt 907976 incolae,[3] 1558755 inregione urbana,[4] et 2480394 inarea metropolita.[5] Quae urbs, inHollandia Septentrionaliprovincia sita,[6][7]Venetiae Septentrionales vulgo appellatur propter suoscanales, qui inter tabulaspatrimonii totius mundi abUNESCO referuntur.[8] Anno1987caput culturale Europaeum fuit.

Historia

[recensere |fontem recensere]
Vexillum urbanum.
Templum Sancti Nicolai (NederlandiceSint Nicolaaskerk).

Urbs iuxtaostiumfluminisAmstel? etIJlacus sita est. Nomine accepto a mole in flumine Amstelsaeculo tertio decimo acta, urbsiure circa annum1300 iam appellabatur, et mox munitionibus alia atque alia appetendo loca tam crescebat utSaeculo Batavorum Aureo Amstelodamumtotius orbis terrarumcommercio nisi maxima inter maximas numeraretur.

Saeculo sexto decimo exeunte, urbs propter incolarum incrementum iterum iterumque munitionibus atque fossis aucta est eo consilio ut plures amplecti posset. Fossae illae omnes contextae Batavice notae sicutcingulum fossarum (Batavicegrachtengordel) pulcherrimae inter urbis amoenitates adhuc lustrari possunt ac interUNESCO patrimonia totius orbis terrarum numerantur. Alia lustranda praecipuemusea sunt utMuseum Rei Publicae,Museum Urbis,Van Gogh pictoris Museum,domus Annae Frank sed etiam partes urbis vetustiores. Sunt duae Amstelodami sitae studiorum universitates (Universitas Amstelodamensis atqueUniversitas Libera Amstelodamensis) et est urbs quae maximam inter omnesorbis terrarum urbes continet civitate hominum varietatem cum dimidia pars incolarum advenae sint.

Kalendis Ianuariis2012, secundum censum incolae 790044 in urbehabitabant. Incolissuburbium autem inclusis, circa 1.2 miliones continet. Una cum aliis urbibus finitimis dicitur "Amstelodami urbium coniunctio," quae 2.3 incolarum milliones amplectitur, atque illa ipsa urbium coniunctio in maiore Batavarum urbium utRoterodami,Hagae etUltraiecti coniunctione partem habet, quae coniunctio incolis inEuropa sexta dicitur continens circa 7 milliones (BataviceRandstad). Urbs ipsa divisa est in partes septem, quae iterum inter se divisae sunt.

Lustranda

[recensere |fontem recensere]
Amstelodamum (Nederlandia)
Amstelodamum
Amstelodamum
Urbis collocatio in Nederlandia

Scholae ubi Graeca et Latina Linguae docentur

[recensere |fontem recensere]

Universitates ubi Graeca et Latina Linguae docentur

[recensere |fontem recensere]

Cives praeclari

[recensere |fontem recensere]

Nati

Mortui

MonumentumIoannis Petri filius Sweelinck in templo vetere.

Alii

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. "Amstelodamum, vb. adiect. Amstelodamensis": Ebbe Vilborg,Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  2. "Amsteladamum": Johann Georg Theodor Graesse,Orbis latinus oder Verzeichniss der lateinischen Benennungen der bekanntesten Städte etc., Meere, Seen, Berge und Flüsse in allen Theilen der Erde nebst einem deutsch-lateinischen Register derselben (Dresdae: Verlag Schönfeld, 1862), 12.
  3. CBS Statline..opendata.cbs.nl .
  4. Bevolking op 1 januari en gemiddeld; geslacht, leeftijd en regio..CBS StatLine .
  5. "Economische Verkenningen Metropool Regio Amsterdam" .
  6. "Randstad2040; Facts & Figures (p.26)".VROM .
  7. Ranstad Monitor 2017..Ragio Ranstad .
  8. Ahmed,Shamim(10 Iulii2015).AmsterdamFormula:• Venice of the North..theindependentbd.com(The Independent) .

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
  • Baltschev, Bettina.2008.Ein Jahr in Amsterdam: Reise in den Alltag. Freiburg im Breisgau / Basiliae / Vindobonae: Herder.ISBN 978-3-451-06002-1. Herder Spektrum, vol. 6002.
  • Berns, Jan, et Jo Daan.1993.Hij zeit wat: de Amsterdamse volkstaal. Hagae: BZZTôH.ISBN 978-9062917563.
  • Caspers, Charles, et Peter Jan Margry.2017.Het Mirakel van Amsterdam: Biografie van een betwiste devotie. Amstelodami: Prometheus.
  • Driessen, Christoph.2010.Kleine Geschichte Amsterdams. Regensburg: Pustet.ISBN 978-3-7917-2272-6.
  • Janse, Herman.Amsterdam gebouwd op palen. Ed. sexta. Amstelodami: Ploegsma. Prima editio: AMstelodami: De Brink, 1993.ISBN 978-90-216-7031-7.
  • Frijhoff, Willem, et Maarten Prak.2005.Geschiedenis van Amsterdam: Zelfbewuste stadsstaat 1650–1813. Amstelodami: SUN,ISBN 978-9058751386.
  • Janse, H.1993.Amsterdam gebouwd op palen. Amstelodami: Verlag Ploegsma.ISBN 90-216-7031-3.
  • Mak, Geert.1994.Een kleine geschiedenis van Amsterdam. Amstelodami et Antverpiae: Atlas,ISBN 978-9045019536.
  • Nusteling, Hubert.1985.Welvaart en werkgelegenheid in Amsterdam 1540–1860: Een relaas over demografie, economie en sociale politiek van een wereldstad. Amstelodami: De Bataafsche Leeuw.ISBN 978-9067070829.
  • Ramaer, J. C.1921. "Middelpunten der bewoning in Nederland, voorheen en thans."TAG secunda series, 38.
  • Schiweck, Ingo.2010.PastFinder Amsterdam: Vom Goldenen Zeitalter bis Anne Frank. Dusseldorpiae: PastFinder.ISBN 978-988-99787-8-5.
  • Van Dillen, J. G.1929.Bronnen tot de geschiedenis van het bedrijfsleven en het gildewezen van Amsterdam. Hagae.
  • van Leeuwen, Marco H. D.2000.The logic of charity: Amsterdam, 1800–1850. Basingstoke et Novi Eboraci: Palgrave Macmillan.ISBN 0-333-69603-4.
  • Van Leeuwen, M., et J. E. Oeppen.1993. "Reconstructing the Demographic Regime of Amsterdam 1681–1920."Economic and Social History in the Netherlands 5: 61–102. hdl:10622/09251669-1993-001.
  • Weidemann, Siggi. (2005)2010.Gebrauchsanweisung für Amsterdam. Ed. tertia. Monac et Turicii: Piper.ISBN 978-3-492-27539-2.
  • Zee, Renate van der.2016."Story of cities #30: how this Amsterdam inventor gave bike-sharing to the world."The Guardian, 26 Aprilis 2016.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adAmstelodamum spectant.
Urbes Europae capitales

Ordine alphabetico enumeratae: Amstelodamum Andorra Vetus Athenae Belogradum Berna Berolinum Bratislavia Bruxellae Bucaresta Budapestinum Chisinau Eblana Hafnia Helsingia Holmia Kiovia Labacum Londinium Lutetia Luxemburgum Marinum Matritum Minscum Monoecus Moscua Olisipo Osloa Podgorica Praga Reykiavica Riga Roma Scupi Seraium Serdica Tallinna Valetta Vallis Dulcis Varsavia civitas Vaticana Vilna Vindobona Zagrabia
Sub civitatum nominibus annexae: Albania Andorra Austria Belgia Bosnia et Herzegovina Britanniarum Regnum Bulgaria Cechia Croatia Dania Estonia Finnia Francia Germania Graecia Helvetia Hibernia Hispania Hungaria Islandia Italia Lettonia Lichtenstenum Lituania Portugallia Luxemburgum Macedonia Melita Moldavia Monoecus Mons Niger Nederlandia Norvegia Polonia Romania Russia Ruthenia Alba Sanctus Marinus Serbia Slovacia Slovenia Suecia Turcia Ucraina civitas Vaticana

RegionesAmstelodami
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Amstelodamum&oldid=3881137"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp