Tutkimalla ihmisen perustarpeita arkkitehti voi ratkaista myös monimutkaisten rakennustehtävien keskeiset ongelmat. ("Humanas perquirendo necessitates architectus potest etiam implicatorum aedificandi coeptorum quam maximas expedire difficultates.")
Ante autem claritatem (et opera multa Helsingiae facta) Granivicum rediit, ut munere architecti anno1923 fungeretur. Illic collegam femininam invenit, quae postea esset prima uxor (1924-1949).
Familia anno 1927 inAboam sese traduxit ad properandam operam Finniae Meridionalis rusticorum domus ("Länsi-Suomen Maalaistentalo"). Aboae novus filius familiae natus est.
Aalto multa clara opera per annos fecit. Opera Helsingiae facta suntDomus Finlandia (1962–1971),Kulttuuritalo (Domus Culturae; 1952–1958) etKansaneläikelaitos (Officina pensionum; 1950–1957),Rovaniemi estBibliothecaLapponicae Provinciae, Säynätsaloni (pars Granivici) est Säynätsaloniscuria,Wegeliae sunt bibliotheca atque multa aedificia administrativa et Esponi estUniversitas Polytechnica.Extra Finniam, Aalto aedificavitbibliothecamViburgi, hospitium discipulis apud Institutum TechnologicumMassachusettense (MIT)Bostoniae, domumTurici et, in Germania, theatrumAssindiae. Alia opera non perfecta sunt, exempli gratia museum artis apud Shiraz inIrania.