Rodericus Llançol, Galfridi Llançol i Escrivà filius, annum decimum agens eCatalonia inItaliam venit, ubi discipulus Casparis Veronensis fuit et postea apudBononiaeuniversitatemiuri studuit. Quamquam nondumpresbyter ordinatus, abavunculo PapaCallisto III, fratre matris suae Isabellae, episcopus accardinalis factus est. Rodericus sibi cognomen avunculi sui, "Borgia", imposuit. Rodericus de Borgia, semper homo dissolutus, etiam postquam papa creatus est, decem spurios liberos genuit et res divinas mercatus est. Rodericus, iam cardinalis factus, cumVanotia de Cathaneis, matre eius liberorumIoannis (postea ducis Gandiae),Caesaris (postea ducisRomaniae),Lucretiae (postea uxoris ducisFerrariae) acGalfridi, viginti annos vixit.Die7 Iunii1494 -Foedus Turris Sillae interHispaniam etPortugalliam Alexandro VI iuvanteTurri Sillae signatum est, quo coloniae Americanae horum regnorum divisae sunt.