Pater, qui inRussia natus est, migravit ad Germaniam, ubi matrem eius obvenit, quae Germanica erat. Primos annos pueritiae Grothendieck Berolini cum parentibus habitabat. Postquam parentes ad Franciam anno 1933 migraverunt, paucos annosHamburgi cum nutritore degebat. Anno1939 Grothendieck, cuius paterIudaeus erat, ad Franciam migravit utfactionem Nazistam fugeret. In Francia occupationem Nazistam vitavit, sed pater eius incastris carceralibus mortuus est.[1] Bello terminato, aduniversitatem Monspessulani, deinde adScholam Normalem Superiorem studebat. Anno1949 adUniversitatem Nanceiensem advenit ut analysi functionali studeret. Despatio topologico vectorum dissertationem anno1953 perfecit.[2]
Anno1959 autem adInstitutum Scientiarum Provectarum (Francogallice:Institut des Hautes Études Scientifiques) docere coepit. Hoc spatium temporis saepe aevum aureum vocetur, quod illos annos Grothendieck multas res mathematicas magni momenti effecit, praesertim in geometria algebraica et theoria categoriarum.[2] Pro operae de geometria algebraicanumismate Fields anno1966 tributus est. Activismum animadvertere anno1970 coepit et Institutum, quod pecuniam exercitus Franciae accipiebat, relinquit. Illos annos naturae destructionem, potestatem militarem, etarma nuclearia opponebat. Societatem quoque condidit nomineSurvivre et Vivre his rebus melius promovendis.[3] Anno1988 Grothendieck mathematicam prorsus desiit et dephilosophia etreligione scribere coepit. Has scriptiones meditationes vocat - et milia multa paginarum complent.[4] Alii Grothendieck nuncmorbum mentis pati putant. Non iam cum amicis nec cum familia colloqui creditur. Recentius solus loco ignoto in Francia habitabat.[3]