Nobilissima et antiquissima et locupletissima familia ortus eratː nam pater Clinias, qui anno447pugna Coronensi periit[1] tum cum Alcibiades quattuor annos natus erat, e genteEupatridarum, originem stirpis suae adOrestem etAgamemnonem referebat. Mater Dinomache, e genteAlcmaeonidarum, neptis erat illiusClisthenis quiPisistratidas evertit atquedemocratiam Athenis instituit. Inter propinquosPericlem quoque habuit quem Clinias tutorem filiorum suorum, Cliniae et Alcibiadis, testamento reliquit. Educatus in domo Periclis, et aSocratephilosopho eruditus est. Filius eiusdem nominis ei fuit circa416 a.C.n. natus quem mox inSiciliam proficiscens reliquit et post patris mortemLysias accusavit[2] et in alia orationeIsocrates defendit (De bigis). Filia ei fuit quoque quam a fratre corruptam dicit Lysias.[3]
Segestani anno415 a.C.n. auxilium petiverunt Atheniensibus in pugna contraSelinuntes, Spartanorum foederatos. Alcibiadis consiliis impulsi, Athenienses bellum redintegraverunt, et in Siciliam arma contulerunt adversus Syracusanos. Tres duces delecti fuerant : Alcibiades,Nicias, etLamachus, sed priusquam classis ePiraeo solveret, una nocte omnes Mercurii statuae (Hermea dicta), quae in urbe erant, deiectae fuerunt et truncatae. Servus quoque inecclesiam introductus Alcibiadem designarat qui inter aliossacra Eleusinia in domo privata ludibrii gratia imitatus esset[4].
Horum sacrilegiorum auctor suspectus Alcibiades iam in Siciliam pervenerat, cum reus declaratus est abecclesia accusantibus factionibus inimicorum Alcibiadis; tum ascendit triremem quasi Athenas rediturus esset, custodiam effugit et primumElidem, deinde Thebas petiit. Absens damnatus capite, Lacedaemona demigravit; et postea ad praefectum regis DariiTissaphernem se contulit, cuius in intimam pervenit amicitiam.
Athenienses, perturbati cladibus in Sicilia acceptis, Alcibiadem ab exsilio revocaverunt. Is, populiscito restitutus in patriam, praeficitur exercitui apud Samum cumThrasybulo etTheramene. Alcibiades, cum duobus collegis, Lacedaemonios superat quinque proeliis terrestribus, et tribus navalibus, in quibus ducentae hostium triremes pereunt. Praeterea recipitIoniam, Hellespontum, redigit multas alias urbes in ora Asiae sitas, et praesertimByzantium. Inde tres duces praeda onusti, locupletato exercitu, maximis rebus gestis, Athenas venerunt. His obviam universa civitas descendit in Piraeum; at solus Alcibiades in se convertebat omnium oculos. Ut navi egressus est, illum unum omnes prosecuti sunt, et coronis aureis taeniisque vulgo cumulaverunt. Alcibiades lacrimans talem benevolentiam civium suorum accipiebat, et simul reminiscebatur pristini temporis acerbitatem.
Sed non diu triumphavit Alcibiades, et brevi populari aura destitutus est. Ille, cui omnes honores decreti fuerant, totaque respublica domi bellique tradita, idem mox in invidiam suorum recidit. Classe in Asiam profectus, repentino Lacedaemoniorum adventu oppressus fuit, et magna caedes Atheniensium facta est. Tum Athenienses rati se victos fuisse non fortuna belli sed fraude imperatoris, Alcibiadi imperium abrogant, et alium ducem in eius locum substituunt. Hanc offensam non tulit Alcibiades ; insuper veritus multitudinis impetum, Athenas reverti noluit, et in exsilium sponte sua profectus est. Primus Graecorum in Thraciam introiit; ibi tria castella communivit et agros cepit, honestius existimans locupletari Barbarorum praeda quam Graecorum. Eo tempore quo Athenienses Alcibiadem eiiciebant, ducem peritum et audacem, Lacedaemonii impigrum et callidum imperatorem,Lysandrum, exercitui classique praefecerunt.
Post Peloponnesium bellum Athenasque devictas,Spartani principatum Graeciae obtinuerant.Triginta tyranni praepositi civitati a Lacedaemoniis brevi gravissimam tyrannidem exercuerunt. Primum tria milia satellitum ad custodiam suam statuunt, et septingentos milites spartanos a Lysandro accipiunt. Deinde, metuentes Alcibiadis reditum et ultionem, certos homines inAsiam mittunt, ad eum comprehendendum aut interficiendum. Sicarii Alcibiadem occidere aperte non ausi sunt; at nocte, casam in qua dormiebat incenderunt: ipse e flammis evasit, sed telis eminus missis interfectus est. Hoc metu liberati tyranni miseras Athenas caedibus et rapinis exhauriunt.
Olivier Aurenche,Les groupes d'Alcibiade, de Léogoras et de Teucros. Remarques sur la vie politique athénienne en 415 avant J.C., Lutetiae, Les Belles Lettres, 1974Recensio critica
Michael Vickers,Aristophanes and Alcibiades : echoes of contemporary history in Athenian comedy, Berolini, de gruyter, 2015.Nonnullae paginae apud Guglum librorum