Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Agonalia

E Vicipaedia
Fasti Antiates Maiores: Agonalia mensibus Ianuario, Maio, Decembri notantur (AGON)

Agonalia velAgonia erantferiae Romanae,Iano[1] Agonio dedicatae, quae diebus9 Ianuarii (a.d. V Id. Ian.),21 Maii (a.d. XII Kal. Iun.) et11 Decembris (a.d. III Id. Dec.) celebrabantur. Die17 Martii (a.d. XVI Kal. Apr.)Agonium MartialeMarti dedicatum celebrabatur[2].Rex sacrorumarietem immolabat.

NomenVarro sic explicat:

Agonales per quos rex in regia arietem immolat, dicti ab "Agone?", eo quod interrogatur a principe civitatis et princeps gregis immolatur[3].

Sed fortasse a nomine pristinoCollis Quirinalis,Agonus, vocabulum derivatum est.

ANuma Pompilio Agonalia instituta esse dicuntur.Alexander SeverusCircum agonalem Romae aedificavit loco, quovictima Agonalibus immolata erat (ubiPiazza Navona hodierna sita est).

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Sic Ovidius; secundumFestumMercurio.
  2. Sed secundumMasurium Sabinum, quemMacrobius (Saturnalia I 4, 15) citat,Liberalia eodem die celebratapontifices sic nominabant, et festum idem erat.
  3. De lingua Latina VI 12.

Fontes alii

[recensere |fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere |fontem recensere]

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Feriae Romanae etludi publici

AdoniaAgonaliaAmbarvaliaAmburbiumArgeiArmilustriumLudi ApollinaresAugustaliaBacchanaliaSacra Bonae DeaeBrumaliaLudi CapitoliniCaprotiniaCaristiaCarmentaliaCerealiaCompitaliaConsualiaDivaliaEponaliaEquirriaEquus OctoberFaunaliaFebruaFeraliaFloraliaFontinaliaFordicidiaFurrinaliaHilariaIeiunium CererisIovis epulumIuturnaliaLarentaliaFeriae LatinaeLemuraliaLiberaliaLucariaLupercaliaMatraliaMatronaliaMeditrinaliaMegalesiaMercuraliaNavigium IsidisNemoraliaNeptunaliaOpaliaOpiconsiviaParentaliaPariliaPortumnaliaPoplifugiaLudi PlebeiiQuinquatriaQuinquatrus minusculaeQuirinaliaRegifugiumRobigaliaLudi RomaniSaturnaliaSol invictusRosaliaLudi SaecularesSementivaeSeptimontiumLudi TauriiTerminaliaTubilustriumVeneraliaSacra Veneris GenetricisVertumnaliaVestaliaVinaliaVitulatioVolturnaliaVulcanalia

Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Agonalia&oldid=3871793"
Categoriae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp