Filius fuit Memnonii rhetoris Pericleaeque qui Constantinopoli mortua erit dum Agathias annum aetatis tritum agebat.[4] Ipse Myrinae et Constantinopoli educatus,Alexandriae eruditus est: hac in urbe terrae motus anni551, quoBerytus fere deletus est, observavit.[5] Eodem fere anno Constantinopolim rursus petivit ubi iuribus studuit. Ibidem advocatus laborabat[6] dum opera litteraria et historica scripsit.
Libros poëticos novem "mythis eroticis fartos", atque nobis omnino deperditos, admodum iuvenis composuit et sub tituloDaphniacorum edidit.[7]
Opere tituloCyclo, scilicetanthologia poetica contemporanea septem in tomis collecta, inter primos fuit, qui florilegia Graeca confecerint. In qua collecta sunt propria poemata epigrammatave plus quam centum, insuper scripta amicorum coaevorumque, Pauli Silentiarii,Macedonii consulis,Damocharidis,Ioannis Barbucalli,Iuliani Aegyptii, aliorum: quibus addi debent "scholastici" plures, Arabius, Eratosthenes,Leontius, Theaetetus, Nilus, insuper "referendarius" Irenaeus, "antecessor" Iulianus, "domesticus" Rufinus.[8]Cyclus per se deperditur sed plurima epigrammata ibi collecta inAnthologia Palatina servantur una cum praefatione metrica ab ipso Agathia scripta.[9]
Conservantur etiamHistoriae in quinque libros divisae, quibus, non sine sapore sed lingua nimium tumida res annorum inter 552 et 558 tradidit,Procopium secutus.[10]Menander Protector vicissim opus Agathiae continuavit.