Ab ipso Aeschine de familia optime certiores facti sumusː nam inoratione de Falsa legatione[3] tum cum mortem deprecabatur omnes ad tribunal ei adstabantː pater Atrometus nonaginta quatuor annos tum natus (circa 437 a.C.n. igitur natus erat) qui temporetrigintavirum in exsilium profectus erat ac deinde cum populo redierat. Ut multi rem familiarem in bello amiserat et ludi magister vitam quaesivit.[4] Fratrem maiorem quoque memorat Philocharem quiIphicratis miles fuit et tunc iam tertiumstrategus electus erat. Item fratrem minorem Aphobetum, qui legatus ad Persarum regem quondam missus erat et civitatis reditus administravit[5]. Item socerum Philodemum et eius filios Philonem et Epicratem. Postremo liberos adhuc parvos quos Aeschines e Philodemi filia genuitː filiam unam et duo mares. Secundum Demosthenem Aeschinis mater ad occultamysteria initiabat[6].
Non minus quam sex[7] breves vitas Aeschinis nobis reliquit docta antiquitasː unam eVitis decem oratorum falsoPlutarcho tributis, duas anonymas, aliam Apollonii cuiusdam inscriptam, aliam ePhotiibibliotheca, aliam inSuda encyclopaedia repertam, quae omnes in manuscriptis operibus varie praeponebantur. Nihilo minus optimi fontes et maxima fide digni sunt ipsae Demosthenis et Aeschinis orationes, si quidem critico iudicio leganturː nam alter detrectatorie, alter apologetice res ab Aeschine gestas referebat. Coram auditoribus qui eum norant tamen habebantur.
Humili loco natus Aeschines adolescenstragoedias ob pulchram vocem actitavit,[8] deinde scriba etConsilii amanuensis fuit[9] unde et adrempublicam accessit.[10] Tum plures legationes obiit inter quas illam de Pace adPhilippum (346 a.C.n.) in qua proditionis accusatus a Demosthene est.[11] Paulo antea inArcadiam missus erat ad societatem Graecorum contra Philippum efficiendam.[12] Cur postea sententiam suam de Macedonibus tota re mutarit nescimus nisi una cum Demosthene pecunia accepta opinamur. Certe in iudicio de legatione (343 a.C.n.) potentium tum virorum, Eubuli etPhocionis, patrocinio[13] fretus triginta suffragiis in 501 iudicibus poenam effugit. Simul stipendia solita merebatːapud Mantineam pugnavit (362 a.C.n.) et postea inEuboea cum stratego Phocione circa350 a.C.n. unde victoriam apud Tamynas ipse populo Atheniensi renuntiavit atque corona donatus est.[14] Maximum peccatum anno339 a.C.n. commisit cum oratione accusatoria ergaAmphissenses inAmphictyonia habita quartum bellum sacrum movit et Macedonibus iter in Graeciam aperuit, stultitia an proditione ut volebat Demosthenes incertum[15] est. Tamen populus Atheniensis ab illo bello abstinuit quia post haec eventa Demostheni magis quam Aeschini fidem habuit quem a re publica gerenda prohibuerunt.
Philippo mortuo etAlexandroAsiam tenente[16] patrocinioMacedonum confisus,Ctesiphontem inius vocavit, quod decernendis Demostheni honoribus ipse contra leges fecisset,[17] sed victus in illo de corona certamine et damnatus, cum multae solvendae impar essetRhodum exulavit.[18] Ibi cumscholam aperuisset,[19] et "legeretur illa Demosthenis oratio, quam adversus cum habuerat, mirantibus cunctis atque laudantibus, suspirans ait:Quid si ipsam audissetis bestiam, sua verba resonantem ut traditHieronymus."[20]
Cicero Aeschinis et Demosthenisorationes inter se contrarias convertit.[21] Orationem Aeschinis qua Timarchum de impudicitia accusavit laudat Gellius.[22] Praeter has exstant etiam eiusoratio de male gesta Legatione etXII Epistolae quae nunc spuriae creduntur.[23]
Rhodo Samum navigavit ibique vitam finivit.[24] Memorant e Latinis cum laude Cicero[25] et alii.[26]
Tres tantum orationes Aechinis norant antiquiː quartamDeliaca inscriptam et hodie deperditam reiciebant tamquam apocrypham. Omnes orationes exstantes in Demosthenem directae sunt, cui in rebus publicis Aeschines maxime adversabaturː
Contra Timarchum (ΚΑΤΑ ΤΙΜΑΡΧΟΥ)ː post legationem ad Philippum etPhilocratis pacem (346 a.C.n.) Demosthenis partes huic Timarcho mandaverunt Aeschinem ob falsam legationem proditionis accusaret. At Aeschines eos praevenit dum legeSolonis fretus vetante in coetibus populum adloqui qui corpus ad alienam libidinem vendidissent, censoria probatione apud iudices ei denuntiata,[27] hac oratione eum capitis deminutione (ἀτιμία) damnare conatur. Quod ei successit atque ita accusationes de legatione differre potuit.Textus Graecus, Latina versione adposita
Contra Ctesiphontem ( Κατὰ Κτησιφῶντος) circa 330 a.C.n. habita haec oratio Ctesiphontem accusat quod decretum coronam auream Demostheni conferens contra leges (γραφὴ παρανόμν) scripserit atque ad populum tulerit. Maxima tamen orationis parte demonstrare vult Aeschines quam indignus sit Demosthenes qui talem honorem acciperet. Demosthenesoratione De Corona respondit. Quia in hoc iudicio Aeschines quintam suffragiorum partem non rettulit magna pecuniae summa multatus est.Textus Graecus, Latina versione addita
Duodecim epistulae Aeschinis inscriptae olim circumferebantur quae olerumque ad axsilium spectantː hodie omnium consensu apocryphae iudicantur.[28]
Iam ab initio Aeschines sub Demosthenis umbra latuit qui sine dubio oratorium certamen apud posteros vicit. Cicero eum ut Demosthenem "ornate, graviter, copiose" dicere aestimabat[29]; alibi levitatem et splendorem eius verborum[30] laudat, alibi sonitum.[31] In summa eodem dicendi genere atque Demosthenes usum esse iudicat, at non tam bene.Dionysius Halicarnasseus ne monographia quidem eum dignatus est. Quintilianus eum 'latiorem, audentiorem, excelsiorem'[32] quam alii dicebat sed cum Demosthene comparatus 'carnis plus habere, minus lacertorum'[33] videbatur. Hodieque Graecis litteris qui student Aeschinem in coniunctione cumDe corona oratione eius adversarii legunt.
↑Demosthenem,De falsa legatione 249 et alibi, in primisde Corona 259-260 (ad cultum Bacchicum pertinere videbantur). Quae omnia ex illis orationibus inVitas Aeschinis translata sunt.
↑ep 53 al 403 n 2; AddeCic 3Orat 56.213 et Plin 7 31 1,Val Max 8 10 ext 1, et Jul Val Gest Alex M 2 7 sqq. Quae tamen fortasse nihil aliud fuit quam pia fabula nihil historici retinens.
↑Opt gen orat 8 et seqq. coll. 3 Tusc 26, et Orat 8, Hieronym ep 57. al 101 n. 5.
M. C. Howatson (ed.), The Oxford Companion to Classical Literature, Londini, sumptibus Oxford University Press, 1989, 2a ed., 640 pp. (ISBN 978-0-19-866121-4)