Pars aerisMarci Aureliiimperatorisimaginis.Aes (aeris,n.) est omnismixtura metallicacupristannique cui cupri pars maior et stanni plerumque inter 12 et 12.5 centesimas insunt, saepe aliis metallis (inter quaealuminium,manganum,niccolum,zincum) et aliquando non metallis, sicutphosphorus, velmetalloides sicutarsenicum etsilicium, additis. Quae res additae mixturas efficiunt quae cupro solo duriores esse possunt, aut alias proprietates utiles praebent, sicutvires tensiles(en),ductilitas(en), etmachinabilitas(en).
Mixtura quae solum cuprum etzincum habetorichalcum appellatur, sed aes quoque parvam partem zinci aliquando continet.
Nonnullamillennia, hominessculpturas,ornamenta,instrumenta,arma, etnummos aere fabricati sunt.
Aes est prima ligatiometallica gravis abhominibus excogitata, cuius nomenAetati Aëneae indidit.
InImperio Romano usus aeris ad nummosassis fabricandos ita communis et pervulgatus fuit, ut hocvocabulum generatim propecunia dicerent. E.g. indigestis[1] constitutum est: "Etiamaureos nummos aes dicimus."
Nexus interni