Plerique Aegyptii oras fluminisNili (circa 40 000 km²) etCanalis Suesiensis incolunt. Latae areaeSaharensium desertorum pars sunt.Caput estCairus, magna amplius 15 000 000 incolarum metropolis. Quam numero incolarum sequunturAlexandria Magna cum tribus milionibus et dimidio incolarum, etGiza in Cairensi urbana agglomeratione sita, urbs duorum millionum;Subra Alchaema (Arabice: شبرة الخيمة) (quae etiam in Cairensi agglomeratione est) etPortus Said millionem incolarum superant.
Nomen reipublicaeAegyptice estKemet (km.t), 'terram atram' significans, quod ad fertiliaplanitium fluvialiumNili sola attinet, quae vicissim a terra rubra (dšṛt) vastitatum differunt.[1] Nomen factum estkīmi etkīmə inCoptica linguae Aegyptiae forma, et inGraeca fuitΧημία.[2] Aliud civitatis nomen fuitt3-mry 'terra riparia'.[3] NominaAegypti Superioris etInferioris propria fueruntTa-Sheme'aw (t3-šmˁw) 'terraulvae' etTa-Mehew (t3 mḥw) 'terra septentrionalis'.
Aegyptus,GraeceΑἴγυπτος, a nomineCoptorum deductum est, qui se veram Aegyptiorum antiquorum progeniem esse affirmant. Secundum doctrinam late diffusamAigyptos a voce Aegyptiaḥwt-k3-ptḥ progressa est 'sedem animae (dei) Phthas' significanti. Haec appellatio ad magnumtempliPhthas deiMemphide situm referri possit.
Arabicum et publicum reipublicae nomen est مصر (Miṣr;Arabice Aegyptice:Maṣr),Semiticae originis, quod fortasse 'terram' vel 'civitatem' significat. Initio hoc verbo Aegyptus Inferior denotabatur, ab Aegypto unito (circa annum3000 a.C.n.) verbum paulatim in totam Aegyptum (Inferiorem et Superiorem) translatum est. Cum aliis verbis Semiticis 'Aegyptum' significantibuscognatum est, sicutHebraice מִצְרַיִם (Mitzráyim), cuius significatio quidem disputatur ("angusta"[4] aut "limes" aut "arx"?[5]).
Arabes fuerunt, quiIslamismum etlinguam Arabicamsaeculo septimo introduxerunt, Aegyptum Arabicam civitatem facientes. Arabici gubernatores acalipha lecti per sex saecula dominium servaverunt. Militaris grex,Mamluci, imperium adsecuti sunt circiter annum1250, qui et post Aegyptum abOttomannidisTurcis anno1517 captam primatum in Aegypto administrando obtinebant.
Canale Suesiensi anno1869 inaugurata Aegyptus maritimae transvectionis praecipuus locus facta, sed etiam aere alieno oppressa est. Clare ad pecuniarias conlocationes protegendasBritanniarum Regnum Aegyptiae gubernationis dominium anno1882 cepit, quamvis Aegyptus nomine usque ad annum1914 adImperium Ottomanicum pertineret.
Natura ac situs Aegypti singulari indole est: civitatum Arabicarum incultissima est; 90 centesimae incolarum fertilis terrae fasciam Nilum circumdantem (cuius maxima amplitudo propeCrocodilopolem est 24 km, media 10 km, saepe autem tantum pauca centum metra efficit) incolunt. Reliqua terrae vasta et desera sunt.
Nilus Aegyptum paucis chiliometris aWadi Halfa in septentrionem versus intrat, urbeSudaniensi tota nova aedificata, postquam situs pristinus aquisLacus Nasser submersus est. Propter huius lacus molem (molisSyenensis) Nilus non iam per cataractas, sed per lacum 320 km influit. InfraSyenen prospectus planior fit et planities culta usque ad 20 km delatur.Delta Nili maxima est mundioasis.
Deserta occidentalia, Libyca, aream 700 000 km2 comprehendunt, i.e. fere e tribus duas partes Aegypti. MontesGilf Kebir altitudine media 1000 metrorum surgit in planitie saxis plena, quae aMari Mediterraneo usque ad limitemSudaniensem patet. Immensum "mare arenosum", quod dicitur, per 72 000 km2 extenditur interGilf Kebir etoasinAmmonium. Non sunt flumina, sed quaedam oases, quarum illustrissimae suntAmmonium ab antiquitate habitatum et ob templumAmmonis notum etCrocodilopolis.
Deserta orientalia circiter 220 000 km2 patentia sunt admodum montuosa, sed omnino oasibus carent. Non sunt loci inhabitati paucis vicis adMare Rubrum sitis exceptis. Tamen haec loca deserta Aegypto maximi momenti sunt ob opes naturales ibi suppeditantes, imprimisoleum.
Aegyptus intra aridamAfricae Septentrionalisregionem sita est, quae minimapraecipitatione magnisquetemperaturae mutationibus sive die ac nocte sive anni temporibus notabilis est. Solum litus septentrionale cumDelta NiliClimate mediterraneo affectum inter 100 et 200 mm pluviae accipit. ACairo in meridiem versus autem rarissimo pluit: CumAlexandria Magna, cui urbi Aegyptiae est maxima imbris quantitas, quotannis circiter 190 mm accipiat, Syene tantum circiter 10 mm quoque quinto anno.
TamenAegyptus SuperiorMole Syenitica constructa umidior facta est: Antea pluvia tam raro pervenit, ut omen, generatim funestum, incolarumoculis appareret.
Diurnae temperaturae maximae mense Ianuario inter 20 °C (Portus Said, Cairus) et 24 °C (Syene) oscillant, noctes interdum valde refrigerantur. Mense Iulio interdiu temperaturae 31 °C (Portus Said), 35 °C (Cairus) et 41 °C (Syene) assequuntur, quae autem ob humilem relativum aeris umorem (circiter 30 % aestate) facile tolerari possunt. A mense Martio usque ad Iunium ventus siccus calidusque nomineChamsin ((Arabice: خمسين 'quinquaginta') vehementer a meridie veniens Aegyptum creberrime perflat arenam pulveremque secum ferens. Usque ad velocitatem 150 km/h accrescensfoliaarboribus evellit et caelum russum facit; aer pulvere oneratur, qui respirationem opprimit. Per hos quinquaginta dies (unde ventus nomen trahit), Aegyptus aliquas caeli intemperies vehementes patitur, quae apud antiquos adeoSethe repraesentatae sunt.
In litoreMaris Rubri clima temperantius est aestatibus minus calidis (circa 35 °C) et hiemibus mitibus (etiam noctu raro sub 10 °C).
Quinque regiones climaticae distinguuntur:
Litus Mediterraneum et Delta Nili, miti hieme (interdiu 17–20 °C, nocte 8–11 °C) ac calida aestate (interdiu 28–32 °C, nocte 19–24 °C). Praeterea pluvia, quae maxima hieme praecipitat, admodum copiosa est (usque ad 200 mm).
Inferior Nili vallis, quae fere a Cairo usque adAsyut patet, item miti hieme gaudet, nocte autem temperaturae ulterius minuuntur (4–9 °C), aestates calidiores sunt (34–37 °C; interdum usque ad 48 °C surgunt), pluvia per totum annum rarissima praecipitat (5-30 mm).
Clima superioris Nili vallis idem est ac in desertis ac oasibus ab oriente occidenteque sitis: Hiems est mitis (interdiu 19–22 °C, nocte 5–10 °C), aestas longa (a mense Aprili usque ad mensem Octobrem exeuntem), calida ac sicca. Temperaturae mediae aestivales 38–42 °C assequuntur, noctu 22–26 °C.
Litora Maris Rubri miti vel etiam calida hieme gaudent (raro minus quam 20 °C interdiu, nocte 10–13 °C), aestas est calidissima pluvia deficiente (interdiu 34–38 °C, nocte non minus quam 25 °C).
Inmonte Sinai hiems gelida est (12–15 °C interdiu, 0–5 °C nocte), aestas tamen calida (interdiu plerumque 32 °C, nocte 15–18 °C). Regioni sunt 1–3 pluviae dies quotannis.
Secundum censum anni2006[6] Aegypto erant 76 699 427 incolae, quorum maxima pars in ripaNili ac indelta eius (1500 incolarum/km²) in unum conlata est.Anno2012 Aegyptios arbitrantur ad 80 milliones.[7]
Maxima incolarum pars—circiter 91 centesimae—progenies est antiquorum Aegyptiorum. Immigratione ac confusione affecti paulatim a proprialingua Aegyptia ad linguamculturamqueArabicam transierunt. Progenies mera "Fallachi" habentur, agri cultores sedem stabilem habentes, etCopti, qui praecipue inAegypto Superiore et inurbibus habitant.[8]
Praeterea sunt fere 70 000BeduiniArabes, quinomades inSinai paeninsula et in desertis orientalibus vivunt. In Aegypto meridiana fere 140 000Nubiorum habitant; multi eorum, quibus ob constructionemMolis Syeniticae patria reliquenda erat, in urbeOmbi collocati sunt.In desertis Libycis olim gentesMazicani vixerunt, quorum pauci, quilingua Siwi loquuntur, adhuc in oasiAmmonio habitant. In desertis orientalibus sunt turmae minores gentisBegiae, quarum plurimae nomades,Domi imprimis in delta Nili et in oasiCrocodilopoli, praeterea inCairo urbe habitant.
Aegypto iam ab antiquitate magnae communitatesIudaicae etGraecae erant, postea etiamArmeni,Italiani,Britannici et alii ibi sedes collocaverunt. Quorum plerique temporecoloniali peracto post annum1954 terram reliquerunt sive relinquere coacti sunt. His diebus Aegyptus hospitio est numerosis fugitivis (numero fer 90 000), praecipuePalaestiniensibus etSudaniensibus.
Structura scholaris, tota Aegypto uniformis et a ministerio educationis recta, tripartita est:
Educatio fundamentalis (Arabice التعليم الأساسى,al-Taʿaleem al-Asassī)
Gradus primarius
Gradus praeparatorius
Educatio secundaria (Arabice التعليم الثانوى,al-Taʿaleem al-Thanawī)
Educatio post-secundaria (Arabice التعليم الجامعى,al-Taʿaleem al-Gammeʿī)
Ex quo lex anni 1981, quae societatem gradus primarii et gratuitam et obligantem fecerat, in gradum praeparatorium extensa est, gradus primarius et secundarius titulo "educatio fundamentalis" (ab anno 6 ad 14) coniuncti sunt. Educatio hunc gradum transcendens ab indole discipulorum pendet.
Nuper fundamentalis secundariaeque educationis indices refecti sunt. Circa 93 centesimas puerorum scholam primariam intrant, quorum circiter quadrans eam sex annos postea relinquit; annis 1994 et 1995, 87 centesimae scholam primariam intraverant, quorum dimidium scholam sex annis post reliquerant.[10]
Religio in Aegypto multas vel omnesvitae partes permeatlege fulta.Aegyptus praecipue estMusulmana. De numero fidelium variarum religionum in Aegypto vehemens controversia est. Circiter 90% incolarum Musulmani habentur[11][12][13], quorum maxima pars suntSunnitae. Multi Musulmani Aegyptii etiam ordinesSufianos sequuntur[14], minor pars adsectam Siiticam pertinet.Religio Islamica saeculo septimo pervenit; mox Aegyptus locus medius mundi Islamici facta est.Anwar El Sadat praeside religio Islamica publica et canon legis Islamicae ("Sharia") fons legis prinicipalis facta est.[15]
Copti variis modisdiscriminationem patiuntur sive lege sive numero magistratuum, militum ordinis superioris, vigilum. Ut ecclesias reficiant, nedum novas aedificent, plerumque prohibentur. Praeterea usque in hunc diem vi incendiisque vexantur.
Aegyptus solastres religiones agnoscit: Islam, religionem Christianam etIudaicam. MaximaIudaeorum pars, quamquam plurimi Iudaei ab antiquitate in Aegypto habitabant, post annum1948 terra expulsi sunt. Aliae fides, quibus Aegyptii adhaerent, sicutBahaismus, a civitate agnitae non sunt. Asseclae earum aut fidem dissimulare coacti sunt aut iis "documentum identificationis", quod dicitur, negatum est. Decretum tribunalis supremi anni2008 permittit ut asseclae religionum non agnitarum documentum identificationis accipiant religione non dicta.[19]
Lingua Arabica Aegyptumsaeculo septimo invasit, cuius dialectusAegyptia cotidianus Aegyptiorum sermo factus est. Haecvarietas Arabica etiam aliis in regionibus (in Medio Oriente et Africa septentrionali) late intelligitur, probabiliter propter Aegyptiaecinematographiae pondus in mundo Arabophono.