5 Februarii - Plures quam quingenti homines frigoris causa inUcraina,Polonia et alibi in Europa moriuntur.Rossia praebitionesgas naturalis minuere debet. Revocantur multi volatus in aëroportu Heathrow inLondinionivoso, ubi area appulsoria clausa est.Bosnia Hercegovinaque vigilantiae statum edicit.
13 Martii - Scandali inter gentes causa abolentur "Colloquia ante Supplicium", programmatelevisificum inRe Publica Populari Sinarum emissum, ostendens colloquia cum incarceratis in cella mortis brevi ante supplicium.
PraesesHungariaePaulus Schmitt se a magistratu recessit, postquam notum est, quod totam fere dissertationem suam anno1992 scriptam alienis fontibus hauserat.
6 Aprilis -Dioncounda Traoré, adhuc praeses parlamenti novus praesesMalii nominatus est, postquam antecessor eiusAmadou Toumani Touré a magistratu officialiter se recessit et milites seditiosi, qui Touré die22 Martii deposuerant, etiam se in castris recesserant.
8 Aprilis - Scriptor GermanusGunterius Grass abIsraele persona non grata declaratur, ob suum poema "Quae dicenda sunt" Israelem maledicens.
InGuinea Bissaviensi milites seditiosi rerum potiti sunt atque praesidemRaimunum Pereira ceperunt. Ei obiectaverunt, ut Pereira foedus secretum cumAngola fecisset.
17 Aprilis - Viginti tres scriptores nuntiantur adhuc deesse congressui complectenti unum scriptorem cuiusque civitatis, quae2012 Olympiis AestivisLondinii intererit.
22 Aprilis - Manifestationes novae contra regimenBaharinense noctu erumpunt. Vigilesgas lacrimogenum etgranatas sopientes contra civiles emittunt.
27 Aprilis -Romaniae regimen conservativum, parlamenti fiduciam perdens, solo duobus mensibus post designationem suam cadit. Praeses ministrorumMichael Răzvan Ungureanu a parlamento dimissus est.
29 Aprilis - Aliquot fulmina prope ecclesiamChristianam universitatis Bayero in KanoNigeriae septentrionalis quidem sedecim homines occidunt.
4 Maii - 23 corpora — 14 decapitata et 9 suspensa ex ponte —Novi LarediTamauliparum inMexico septentrionali inveniuntur, intra bellum contra commercium materiarium obstupefacientium.
InGraecia factiones regnantes, quae electoribus proposuerant Graeciam aeris alieni partem soluturam esse, electione parlamenti habita cladem maximam acceperunt. Factio autemSYRIZA, foedus radicalis sinistrae secunda factio e suffragio evenit. Petitiones clarum exitum non habent, ergo Graeci die 17 Iunii iterum parlamentum eligere debebunt.
10 Maii - Quadringenta milia operariorum publicorum inBritanniis contra pensiones deminuendas ad laboris cessationem descendunt. Plures quam triginta milia vigiles omnis ex Britanniis manifestationi contra vigilorum commutationem et rationum deminutionem intersunt, maximae umquam eventae inAngliaCambriaque.
12 Maii - DuoPalaestinenses in carceribusIsraeliticis detenti ad mortem prope accedere nuntiantur, postquam alimenta 74 dies reiecerunt.
12 Maii - CollegiumEuropaeum asseret oeconomiam coniunctam ZonaeEuronis anno 2012 tribus millesimis decreturam esse, debitis perseverantis et otii importuni causa.
InGraecia denuo populus parlamentum electurus est, quod factiones de foedere regnandi non inter se convenerunt.
Eruditi Americani machinam adelectricitatem generandamviris genetice conversis utentem inveniunt. Hoc per inventum generatores minutissimi piezoelectrici ubiquitani creari possent, energiam colligentes quotidianis ex vibraminis, exempli gratia porta claudenda.
Adamantinum reginaeElizabethae iubilaeum eam sexaginta annos reginam celebratur.
4 Iunii - Corpus operariorum graviter armatorum aream appulsoriamAëroportusTripolitani Gentium occupavit, postulans remissionem ducis eorum qui incerta causa afuerat.
Regimen urbis AnkangSinarum occidentalium se excusat Féng Jiànméi, feminae viginti tres annos natae, quae graviditatis suae mense septimo abortum contra legem pati coacta est.
Iudicium SummumAegypti parlamentum nuper electum dissolvit propter electionem vitiosum.
Civitatum Foederatarum praesesBarack Obama privilegium exsecutivum erga litteras de operatione "Rapide et Furiose" invocat. Hanc intra operationem licebat propolis tela vendere sodalibus turbarumMexicanarum, quae materias obstupefacientes clam commerciantur; empotorum persecutio ita facilior esset.
25 Iunii -Iuliani Assange mater dicit filium suum, redactorem principem situs interretialis WikiLeaks nuntios elapsos divulgantis, favore publico sublevari, cum is asylum ab legationeAequatorianaLondinii petit.
4 Iulii - particula bosonHiggs (quae a physico britannicoPetro Higgs nomen invenunt) inventa sunt, theoria canonica eam maxime requirebat, quia sine ipsa particulae elementariaemassam non haberent.
9 Iulii - Contentione prope ChoixSinaloae inMexico occidentali septem sodales turbae, quae materias obstupefacientes clam commerciatur, et quattuor vigiles se defendentes occiduntur.
Exhortatione secretarii generalisConsociationis NationumBan Ki-moon invita, ad novam consensionem universam de armorum venditione custodienda non pervenitur.
6 Octobris -PapaeBenedicti XVI servus, Paulus Gabriele, duodeviginti carceris mensum damnatus est quia secrete papae epistulas abstulit et diurnario vendidit.