Annus 2011 e serie paginarum brevium de annis.
2011 = MMXI. De nostro numerorum Romanorum usuhic legere potes. Ut de numero 2011 legas, vide2011 (numerus).
- 1 Ianuarii
- 3 Ianuarii — Inundati sunt inAustralia orientali loci nonnulli. Regimen Australianum nuntiat se mercedem ut auxilium victimis erogaturam esse. Mortuorum numerus inTerra Reginae interea decem attingit.
- 4 Ianuarii
- 6 Ianuarii —Iuribus Humanis CollegiumIndonesiense praesidiSusilo Bambang Yudhoyono relationem submittit de quaestione cruciatus Papuanorum a militibus. Relatio hortatur, ut praeses publicam auctoritatem inserat, ne iura humana violentur inPapua, provincia suas leges habente orientoindonesiensi.
- 8 Ianuarii —Civitates Foederatae Americae revelanturTwitter sub poena cogere, ut praebeat data pertinentia ad homines, qui negotium habent cum situ interretialiWikiLeaks, qui nuntios elapsos legatorum Civitatum Foederatarum Americae divulgat. Inter homines vita privata privandos sunt situs interretialis creatorIulianus Assange, elapsorum dator suspectusBradley Manning et fautrixBirgitta Ioannis filia, quae sicut legata populiIslandici conatus vitae privatae adeundae ut minime convenientes describit, colloquium cum legato regiminis Civitatum Foederatarum postulat et nomen Civitatum Foederatarum ad iudicem defert. WikiLeaks petit, utGoogle etFacebook coactus quosque a regimine Civitatum Foederatarum divulgent.
- 11 Ianuarii — Aquarum alluvio inTerra ReginaeAustraliae orientaliae continenter deterior fit. Decem homines mortui confirmantur. Homines requisiti quaeri, inveni et salvari non desinunt.
- 14 Ianuarii —Zine El Abidine Ben Ali adhucTunesiaePraeses proptertumultus inArabiam Saudianam fugere coactus est.
- 13 Ianuarii — Coetus legatorumTadiikistaniae tractatum cumRe Publica Popularis Sinarum de finibus determinandis auctoritate sua confirmat.
- 15 Ianuarii
- Causa non voluntariae vacationis operis, caritatis annonae, corruptellae, censurae et paupartatis,Tunisiensesres novas iasmini dictas concitant. Tunisiae praeses heri abdicatusZine El Abidine Ben Ali aFrancia reiectus inArabiam Saudianam cum familia sua fugit. Arabia Saudiana confirmat eum rerum extraordinariarum in Tunisia causa recipere.Interrete utentes sententiam istam sanctuarii dictatori offerrendi reprehendunt. Quidem 42 homines in incendioMonasterii Tunisiae orientalis moriuntur, quod est mense recente incommodum maximum. Imed Trabelsi, praesidis expulsi nepos opulentus, occiditur.Iordanici rebus novis Tunisiensibus excitati ipsi annonae caritatem recusant.
- Grex legatorum gentium iter duorum dierum faciunt datum abIrania ut favor benevolentiaque propter curam externam de eius ratione nucleari.Unio Europaea,Russia etRes Publica Popularis Sinarum se venturae esse denegaverunt. Iraniadeuterii composita in aquae gravis officina inArak Iraniae mediae confecta legatis repraesentat.Ali Akbar Salehi, minister rerum externarum Iraniae et dux Societatis Energiae Atomicae Iraniae, haec inventa ad usum in medicina apta enim laudat.
- 19 Ianuarii — DeprehenditurRudolphus Elmer, argentarius pristinusHelveticus, qui nuntios de divitibus tributa amittentibus prodidit situi interretialiWikiLeaks, qui nuntios elapsos divulgat.
- 1 — Eclipsis solis partialis.
- 8 — Magnus coetus publicus inAegypto apparatur causa inopiae progressus arebus novis sentiendae.
- 9 -Sudania Australis libertatem aSudania adepta est.
- 11 — Materia displosiva in Base MaritimaEvangelus FloracesCypri meridionalis reposita ardescit disploditque, occidens 13 homines et vulnerans 62.
- 12 —Consociatio Nationum indicatCivitates Foederatas Americae gentium regulas violare deneganda admissione sine cura adBradley Manning, elapsorum datorem situiinterretialiWikiLeaks.
- 13 — Vigiles foederalesMexicani summum interemptorem indictum turbae Militum Templariorum deprehendunt.
- 16 — PraemiumQuadrigaRussiae ministro primo et delatori pristinoCSP URSS (KGB)Vladimiro Putin originaliter donandum hoc anno nemini omnino donabitur, postquamOlaus Eliasson praemium suum abiecit etVenceslaus Havel idem minatus est.
- 18 —Iaponia etCorea Meridionalis discussurae sunt de actis publicis imperatoriisCoreanis antiquis a Iaponia ablatis reddendis.
- 19 - Ministri rerum externarumSocietatis Civitatum Asiae Meridiorientalis colloquium in BaliIndonesiae orientalis habent.
- 20 - Conventus membrorum consociationisAlzheimer ex omnibus gentibusLutetiae evenit. EruditiAustraliani nuntiantur invenisse sanguinis probammorbum Alzheimerianum praedicentem.
- 22
- 23 — In CornuAfricano estfames, pluvia usque ad Septembrum non ventura.
- 25 — Dux adversariusCanadensisIoannes Layton muneris vacationem valetudinis causa sumit.
- 28 — Astronomiasteroidem Troianum circaSolem eadem orbita acTellus volventem, sed non periculosum inveniunt.
- 29 — Secundum rei diurnariae sedem publicamSyriacam, vastatores oleiductum propeEmesam Syriae mediae ad fulmen adduxerunt.
- 30 — Iosephus Antonius Acosta Hernández, interemptor indictus turbaeLa Línea, in ChihuahuaMexici septentrionalis deprehenditur.
- Incerto die - propter magna debita inGraecia,Hibernia,Lusitania,Hispania et nunc etiamItalia putaturEuronis et harum rerum publicarum salutem tenui filo suspensam esse.
- 27 Iunii — Signacaesiiradios edentis in incolis vici Iitate urbisque KawamataIaponiae septentrionalis propeelectrificinamnuclearemFukushima Iterrae motumegacymateque corruptam inveniuntur.
- 21 Iunii — Suffragio de rationibus compendium quaerentibus lucrato,Graeciae regimen ministri primiGeorgii Papandreu subversionem suam depellit.
- 13 Iunii — Novusterrae motus magnitudinis 6.0ChristopolimNovae Zelandiae australis afficit.
- 10 Iunii — In Certamine Gentili Ludi Hocceii, UrsiBostonienses CanadensesVancuverienses superant, Calicem Senatoris Stanley consequentes.
- 10 Iunii —Res Publica Popularis Sinarum etVietnamia controversiam de Mare Meridisinensi habent.
- 9 Iunii —Brasiliacommunistam contumacemCaesarem Battisti liberat sine eoItaliae tradendo.
- 7 Iunii — Multi incolae fugiunt ex urbeJisr ash-ShughurSyriae septentrionalis, quae circumdanda est exercitu res novas opprimente.
- 5 Iunii —Ollanta HumalaPeruviae praeses electus est.
- 1 Iunii — Eclipsis solis partialis.
- 22 Maii —TurbinesMinneapolimMinnesotae inCivitatibus Foederatis Americae septentrionalibus et JoplinMissuriae in Civitatibus Foederatis Americae meridionalibus afficiunt.
- 21 Maii —Georgiani a duce adversariaNino Burǰanaje ducti regimen praesidisMichaelis Saakašvili recusant.
- 19 Maii — Sodales motus spiritualiFalun Gong ad iudicemAmericanum deferunt societateminterretialemCisco, quae regiminiRei Publicae Popularis Sinarum in eorumiuribus humanis violandis affuisse dicitur.
- 17 Maii — ExhibitorelectrificinaenuclearisIaponicaeFukushima I nuntiat consilium novum ad vincendam calamitatemterrae motumegacymateque allatam.
- 17 Maii — Sua MaiestasElizabeth II, Dei GratiaBritanniarum Regnorumque Suorum Ceterorum Regina,Consortionis Populorum Princeps,Fidei Defensor,Rem publicam Hibernicam viset. Ab eius libertate anno1921 id est monarchae Britannici adventus primus.
- 15 Maii — Aquarum alluviones magnae sunt multis in locisAmericae Borealis, praecipue secundumMississippium.
- 15 Maii —Autocinetum onerarium peditibus vehiculisque in commeatuTelavivi illidet, occidens unum e vulnerans sedecim homines.
- 14 Maii —Dominicus Strauss-Kahn, rectorAerarii Monteraii Gentium, deprehenditurstupri accusandus.
- 14 Maii — Milia hominum in Foro LiberationisCairi congregantur demonstrantes coniunctionem solidam cum Palaestinensibus et aliis populis contra regimina inAfrica boreali etAsia occidentali tumultuantibus.
- 9 Maii — Tribunus minorVitiensisTevita Mara, seditionis et eversionis regiminis attemptate accusatus, aTonga adiutus Vitos fugit.
- 5 Maii — Electores inBritanniis suffragium alternatum vice suffragii maioris partis plebiscito improbant.
- 3 Maii — Coetus legatorum populiThibetani in exilio aliarum civitatum legationes hortatur, ut tribus monachis aRe Publica Populari Sinarum deprehensis liberandis adsunt.
- 2 Maii —Usama bin Ladin, summusterrorista societatisAlcaeda, inventus necatusque est.
- 2 Maii — Comitiis inCanada habitis,Stephanus Harper conservativus adhuc regnans lucratur.
- 2 Maii — Summum IudiciumGuatemalense decernit comitia die 11 Septembris habenda.
- 28 Aprilis —Iacobus Earl CarterCivitates Foederatas Americae etCoream Meridionalem populiSeptentriocoreani fame domandi accusat.
- 25 Aprilis — Situs interretialisWikiLeaks nuntios de quaestionibus in castris carceralibusGuantanamensibus aCivitatibus Foederatis Americae factis divulgat.
- 24 Aprilis — MiliaTunisiensium manifestationi contra ministrum primum ad tempusBéji Caïd Essebsi intersunt.
- 17 Aprilis — Factio Foederis Gentilis, Finlandiae Factio Socio-Democratica et Finlandienses Veri comitiis inFinlandia vincunt.
- 12 Aprilis —Iaponiae regimen gradum calamitatis inelectrificinanucleariFukushima I ad 7, i. e. maximum auget.
- 11 Aprilis —Laurentius Gbagbo inAbidjan deprehenditur.
- 8 Aprilis — Octo homines multorumautocinetorum incommodo propeRostochiumMegapolis et Pomeraniae Citerioris inGermania septentrionali moriuntur.
- 7 Aprilis — ContumacesHamas globumautocurris armatis adversum contralaophorium scholasticumIsraelitum emittunt.
- 7 Aprilis — Ministerium rerum externarumRei Publicae Popularis Sinarum confirmat inquiri Ài Wèiwèi, iurorum humanorum fautor.
- 7 Aprilis — Coetus publici sub sententia "non plus sanguinis" multis in urbibusMexicanis eveniunt contra bellum Mexicanum contra medicamenta soporifera.
- 6 Aprilis —SenatusCivitatum Foederatarum Americae non accipit legem, quae Sedem Circumiectorum Tutandorum vetaret emissionesgasiorum effecto solarii dirigere.
- 4 Aprilis —Turbinum numerus summus intra unum diem inCivitatibus Foederatis Americae nuntiatur.
- 3 Aprilis — Ài Wèiwèi, quiiurorum humanorum statum inRe Publica Populari Sinarum maledixit, inaëroportuPekinensi deprehenditur.
- 31 Martii —Maiotta praefectura novaFranciae facta est.
- 31 Martii — Exercitus praesidiEburneo inter gentes agnitoAlassane Ouattara fidelis plures pluresque urbes capit, ad urbem maximamAbidjan appropinquans.
- 25 Martii — RegiminisIordanici fautores et adversariiPhiladelphiae confligunt.
- 25 Martii —Unio Europaea de discrimine oeconomico inPortugallia et pacto obeuronis potentiam concertandi colloquitur.
- 24 Martii — Complura regimina inAsia orientaliOceaniaque commeatum alimentorum propeelectrificinamnuclearemFukushima I confectorum vetant.
- 23 Martii — Milia hominumcarboniumtributo onerandumCanberrae recusant.
- 22 Martii — Robertus Cooper,Unionis Europaeae legatus, tumultusBaharinensis oppressionem violentam iustificat.
- 20 Martii — Coetus publicus contra torturam dictamBradley Manning, datoris elapsorum situiinterretialiWikiLeaks, inQuanticoVirginiae inCivitatibus Foederatis Americae meridiorientalibus evenit.
- 20 Martii —Britannica Radiodiffusionis Corporatio cum ministerio rerum externarumCivitatum Foederatarum Americae contractura est ad censuram inIrania etRe Publica Populari Sinarum pugnandam.
- 19 Martii —Expeditio internationalis inLibya initium capit, consilioConcilii SalutisConsociationis Nationum approbata. Consilium decernuntCivitates Foederatae Americae,Britanniae,Francia,Africa Australis,Columbia,Nigeria,Portugallia,Libanus,Bosnia et Herzegovina etGabonia, suffragio abstinentSinae,Russia,India,Germania etBrasilia, nemine contradicente.
- 19 Martii — Plures quam quinquaginta globi ignivomi eLacinia Gazetica adNegevIsraelis meridionalis emittuntur.
- 18 Martii —Ioannes Bertrandus Aristide, unus praesidumHaitiensium pristinorum, Haitiam reddit, duobus diebus ante comitia.
- 14 Martii — Minister primusRei Publicae Popularis SinarumWēn Jiābǎo dicit commutationes politicas faciendas esse.
- 11 Martii —Undae ingentissimae maris motu inOceano Pacifico inductae iuxtaIaponiam. Calamitas est inelectrificinanucleariFukushima I Iaponiae meridionalis motumegacymateque corrupta.
- 9 Martii — RegimenCanadenseStephani Harper Camera Communium castigatur, suffragium de regimini diffidentia tamen evadit.
- 5 Martii —Wen Jiabao, minister primusRei Publicae Popularis Sinarum, nuntium annuum de regiminis labore Gentis Congressui Populari tradit.
- 4 Martii —Domus Caerulea et alii magistratus publici societatesque argentariae inCorea Meridionali impetucomputatorio afficiuntur.
- 3 Martii —Motus Libycus anni 2011 procedit.
- 3 Martii — Mulieribusbuleuteria expugnantibus huius annicarnelevarium Rhenanum summo statui appropinquat.
- 27 Februarii —Academiae Praemiis datis,Regis Oratio pellicula optima fit. Pellicularum nonAnglice locutarum optima fitDanicaMeliore in Mundo.
- 26 Februarii —Tribus Gallicus etFactio Laboris inRei publicae Hibernicae comitiis vincunt.
- 22 Februarii —Terrae motus magnitudinis 6.3ChristopolimNovae Zelandiae australis afficit.
- 22 Februarii — Participes manifestationum ob contraque regimen omni inIemenia confligunt.
- 20 Februarii —Rebus novis iasminaceis inRe Publica Populari Sinarum petitis, vigiles contra tumultus nonnullis in urbibus interveniunt, imprimisPekini etSciamhaevi.
- 17 Februarii -Motus Libycus anni 2011 contraMuammar al-Gaddafi dictatoremLibyae coepit.
- 13 Februarii — Duces adversarii omni inIrania tumultus contra regimen Lunae die petunt. Greges adversariaeBaharinenses tumultus die crastino petunt. ExercitusAegypto imperans constitutionem amovet.
- 11 Februarii —Aegypti praesesHosni Mubarak se a munere removit
- Exinde ab10 Februarii usque ad20 FebruariiBerolini "61. Berlinale" habetur quod est vulgo61. Internationale Filmfestspiele Berlin 2011 seu "61. ludi sollemnes internationales Berolinensescinematographicae anni 2011".
- 10 Februarii —Eric Illsley, legatus pristinus populiBritanniarum eFactione Laboris, vinculis annuis punitur de mercedibus de publico sibi contra legem vindicandis.
- 9 Februarii —Corea Septentrionalis seCoreae Meridionali de insulaYeonpyeong e nave aëria telis conicienda excusare denegat; colloquium militare inter ambas civitates ita finem frustra habet.
- 7 Februarii — Nuntii nove elapsi legatorumCivitatum Foederatarum Americae enuntiantAustraliam et Civitates Foederatas Americae anno2008 societatem ad nuntiossatellite clandestina compertos utrisque habendos iniisse.
- 6 Februarii — Milia hominum inVictoriaAustraliae austroorientalis aquarum alluvione evacuari coguntur.Sydneium,Novae Cambriae Australis caput in Australia orientali, noctem nimius calidam experitur.
- 3 Februarii —YasiturboTerram ReginaeAustraliae orientalis afficit.
- 2 Februarii —Deversorium Sheraton inShěnyáng,Sinarum septentrioorientalium aedificium altissimum, incendio consumitur.
- Exinde ab26 Ianuarii usque ad30 IanuariiTavai congressus habebitur operis fundati cuius nomen estForum Mundi Oeconomicum.
- Exinde ab25 Ianuarii suntmanifestationes in Aegypto in praesidemMahometum Husni Mubarak.
- 24 Ianuarii — Media vulgandi inCorea Meridionali nuntiant inCorea Septentrionali supplicio affectos esse homines duos, qui libellos propagantes ex Corea Meridionali advolantes tetigerunt.
- 24 Ianuarii — Interfectorterroristicus in portu äerioMosquensiDomodedovotelo ignifero 35 homines occidit et 130 vulnerat.
- 23 Ianuarii — Situs interretialisWikiLeaks post menses duos non amplius centesimam partem thesauri nuntiorum elapsorum legatorumCivitatum Foederatarum Americae divulgavit.
- 21 Ianuarii —Consociationis Nationum Secretarius Generalis Ban Gi-munIsraelem maledicit de coloniis in soloPalaestinensi aedificandis.
- 20 Ianuarii — InRe publica Hibernica, minister rei vehiculariaeNoel Dempsey, minister rei iuridicae et iuris commutandiDermot Ahern et minister defensionisAntonius Killeen omnes se abdicant post abdicationum recentium ministrae sanitatis impuberorumqueMariae Harney et ministri rerum externarumMichaelis Martin. Factio Viridis se a regimine remoturam minatur. Minister primusBrianus Cowen repraesentantum camerae nuntiat comitia die11 Martii habenda. Apparet dissensio magna de regimine intra foedus Factionis Republicanae et Factionis Viridis. Civitatis minsiterConor Lenihan abdicationem Briani Cowen petit.
Nati huius anni desiderati (additis natis, hanc formulam remove, vide etiam 0 fere paginas in categoriaCategoria:Nati 2011)
- 1 -Ioannes Michael Lounge,astronautaAmericanus; natus est anno1946.
- 2 -Shahbaz Bhatti, rerum politicarum peritus et ministerPakistanus necatus est; natus est anno1968.
- 3 -Aldus Clementi,compositorItalianus; natus est anno1925.
- 6 -Agnes Maria Grisebach,scriptrixGermanica; nata est anno1913.
- 15 -Victorius Ghidella,machinator etofficinae duxItalianus; natus est anno1931.
- 23 -Elisabetha Rosamunda Taylor,actrixAmericana, nata est anno1932.
- 26
- 27 -Iosephus Comblin,sacerdos,theologus etscriptor nationeBelga; natus est anno1923.
- 28 -Wenche Foss, actrixNorvegica, nata est anno1917.
- 2 -Itamar Augustus Franco, vir publicusBrasilianus; natus est anno1930.
- 4 -Otto de Habsburgo, rerum politicarum peritus etdiurnarius etscriptorAustriacus; natus est anno1912.
- 12
- 14 -Leo Kirch, homo negotiosusGermanicus ad quem multadiaria et libella pertinebant; natus est anno1927.
- 17 -Ioannes Maria Bordaberry, vir publicusUraquarianus; natus est anno1928.
- 20 -Lucianus Freud,Sigismundi Freud nepos,pictorBritannicus; natus est anno1922.
- 23 -Amy Winehouse,cantrixBritannica; nata est anno1983.
- 25 -Michael Cacogiannes,moderator cinematographicusGraecus; natus est anno1922.
- 27 -Agota Kristof, fabularum mythistoriarumquescriptrixHelvetica oriunda eHungaria; nata est anno1935.
- 31 -Martinus Humer,photographusAustriacus; natus est anno1925.