Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

.bw

E Vicipaedia
Unam legis e paginis de
disserentibus

.bw estsummum dominiuminterretialecodicenationisBotsuanae, quod ab anno 2013 rite curatAuctoritas Regularis de Communicatione Botsuanae, cum antea curaveritUniversitas Botsuanensis.

Opera

[recensere |fontem recensere]

Dominium .bw19 Martii1993 constitutum est. Nec extemplo in usum venit, sed primum anno 2011 sub summo dominio conscribi licuit. Octobri 2013 rectores nuntiarunt se id renovaturos, eoque propositum publicumProudly Botswana ("Magnifice Botsuana") adhibituros.

Iam situs plerique tertio gradu sub nominibus secundi gradus utco.bw etorg.bw conscribuntur, cum sint quoque aliquot situs secundo gradu conscripti, ut situsBotswana Telecommunications Corporation.[1] Nunc autem secundo gradu conscribi non licet, et quibuscumque ibi conscripta sint, trium annorum venia data est, ut in alium gradum migrent.[2][3]

Dominium in .bw quod maxime visitur est google.co.bw societatisGoogle in Botsuana.[4]

Auctoritas Regularis de Communicatione Botsuanae officio WHOIS dominiis .bw operatur, cui antea operabaturBotswana Telecommunications Corporation.[5]

Structura

[recensere |fontem recensere]
Nomina summorum dominiorum in .bw[2]
Nomen dominiiPropositum
.co.bwSocietatibus mercatoribus
.org.bwSocietatibus non lucrativis
.ac.bwCollegiis doctorum
.net.bwOfficiis interretialibus
.gov.bwRei publicae
.shop.bwTabernis electronicis[6]
.agric.bwAgri cultoribus[6]
.me.bwPersonis singulis[6]

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. BTC..BTC.2022-12-11 
  2. 12.bw Name Structure..Nic.net.bw.2022-12-11 
  3. DOMAIN LIFE CYCLE POLICY..Nic.net.bw.2022-12-11 
  4. Top Websites with .BW..domaintyper.com 
  5. About | switch to .bw..nic.net.bw 
  6. 123Public Notice - Availability Of New BW Domains..Nic.net.bw.2021-02-24 

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=.bw&oldid=3890430"
Categoria:
Categoria celata:

[8]ページ先頭

©2009-2026 Movatter.jp