Quattuor equites apocalyptici sive breviusequites apocalyptici sunt quattuor figurae symbolicae inApocalypsi Ioannis 6:1-8 descriptae. In hoc ultimoNovi Testamenti libro Ioanni scriptori ostenditur Deus in throno sedens cum viginti quattuor seniores in thronis sedentes. Deus in dextra habebat librum septem signaculis clausum quem nemo nisiAgnus (ἀρνίον) — quo nomineIesus Christus inApocalypsi saepissime appellatur — dignus sit aperire. In capitulo 6 Agnus signacula aperire incipit. Primis sigillis apertis quattuor equites accersuntur suo quisque equo vecti.
Equi et equites
In hac visione, quam Iesus Ioanni transmittit, equi inter se colore differunt, itemque equitibus sua cuique armatura est. Constat equorum colores et equitum habitum fortuitos non esse sed vim symbolicam habere. At de interpretatione ambigitur.
InterChristianos constatBiblia Sacra plena esseprophetiarum, e quibus aliae iam ad litteram impletae sunt, aliae autem nondum.Interpretatione prophetali quattuor illi equites apocalyptici dicuntur futurumtribulationis tempus portendere. Alia interpretandi ratio in eo posita est, ut equites apocalyptici ad res saeculo primo tantum gestas referantur. Taliinterpretatione contemporali id agitur, ut equites illi cum certis eventibus contemporaneis coniungantur. Quae ratio facile — quatenusadventus secundus Iesu manet — etiam in novas rerum temporumque contextus quadrare videtur, quo fieri potest, ut nulla intertheologiam et politicam quotidianam differentia iam animadvertatur. Praesertim colores equorum invitaverunt interpretationes arbitrarias — sicut: equum rufumcommunismum significare — de quibus dubium est, utrum de prophetice an politice dicto agatur…
7 Ianuarii: In urbe AmericanaAngelopoli complura ingentia incendia oriuntur et ventis fortibus agitantur, quae multas domos delent et plus quam centum milia hominum fugant.
29 Decembris:Iacobus (Jimmy) Carter, pristinus praeses Civitatum Foederatarum Americae centum annos natus moritur.
SpeculatrumParker Solar
24 Decembris: Ad celeritatem 700 000 chiliometrorum per horamspeculatrum spatialeParker prope solis superficiem volat, tantum 6.1 decies centena milia chiliometrorum abducit superestque congressus extremi.
Forum Magdeburgense post trucidationem
20 Decembris:Magdeburgi in Germania medicus quidamSaudianus sex homines necat et plus quam 200 vulnerat autocineto per forum celebre currens.
8 Decembris: Post bellum civile undecim annos in Syria gestum, per quod sexties centena milia hominum necati sunt, rebelles dictatoremBaššār al-Asad depellunt.