Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Caelum

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam:Caelum (discretiva).
Caelum exterra plerumquecaeruleum videtur.

Caelum[1] est locus superior ac parsatmosphaerae cuius usque ad finemmundi se contingit.Nubes res communiores sunt quae in caelo reperiri possunt, fumi qui in diversis amplitudinibus formisque se ostendunt, et nonnullaspecies cum facultate volare quamquam interrahabitant, sicutaves etinsecta.

In pluribusreligionibus loci venusti et amoeni sunt, e.g.caelum inChristianitate ubi boni homines post mortem adveniunt; contrarium estInfernus, locus subterraneus. Pluresreligionesdeos caeli quoque habent, utCaelus in religione etmythologia Romana, qui item in significatione ut verbum est.

Caelum in cultura populari

[recensere |fontem recensere]

Caelum, ut venustum est, in modis fascinantibus et etiam miris depingitur. In generibus ut fantasia, fantasia scientifica et scientia ficticiaarchipelagos caelestes vel singulum corpus aliquando videntur quo ut in terra naturam utsilvam,montem, etc, atque varias structuras ut abaedificio adurbem totam exsistunt. Ut visissimum hos contenduntur per varia vehicula caelestia ut navem caelestem et navem spatialem, et per varios modos transportationis utpermotum et varios modosmagicos.

Varia generanubium firmarum in caelo quorum in eos ire potes etiam sunt, inludis electronicismolis ituariae primum visorum. Varias structuras librantes in caelo ut moles ituarias caelestes, aedificia caelestia, etc in hoc genere etiam exsistunt.

Bona exempla selecta structurarum in caelo possint urbs Columbia in ludo electronico praemodernitatisBioshock Infinite, in archipelago caelesti constructa. Aliud est oppidum SkyTown in ludo electronico scientiae ficticiaeMetroid Prime 3: Corruption, ab Chozo antiquo et perdito constructum, sed hoc in molibus ituariis caelestibus, insulae caelestes fere similibus, constructum est.

Sententiae de caelo

[recensere |fontem recensere]
  • Caeli enarrant gloriam Dei -Psalmus 19.
  • Caelum non animum mutant qui trans mare currunt -Horatius.
  • Caelum videre iussit, et erectos ad sidera tollere vultus -Ovidius. In corpore operarioStargate est alia versio huiussententiae inlingua Latina archaica ficticia, in Book of Origin (scilicet "liber originis") libro sancto scripta, et per perceptionem a encyclopaedianisStargate scribetur:Calium videre essit. Et terra rus ad sidera tollere vultus. Ex uno disce omnes.
  • Principio caelum ac terras camposque liquentis lucentemque globumLunae Titaniaque astraspiritus intus alit, tetamque infusa per artusmens agitat et magno se corpore miscet -Vergilius,Aeneis Liber VI 724.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. Caelum -ī neut., aliquandocaelus -ī m., ut semper in pluralicaelī. Scripturacoelum non classica est. VideOxford Latin Dictionary, s.v. "caelum."

Nexus interni

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae adcaelum spectant.
Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Caelum&oldid=3685909"
Categoria:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp