| Liber V | |
| INDEX 1 |2 |3 |4 |5 |6 |7 |8 |9 |10 |11 |12 |13 |14 |15 |16 |17 |18 |19 |20 21 |22 |23 |24 |25 |26 |27 |28 |29 |30 |31 |32 |33 |34 |35 |36 |37 |38 |
Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio, M. Crassoconsulibus, Usipetes Germani et item Tencteri magna [cum] multitudinehominum flumen Rhenum transierunt, non longe a mari, quo Rhenus influit.Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annos exagitati bellopremebantur et agri cultura prohibebantur. Sueborum gens est longe maximaet bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, exquibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt.Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt; hi rursus in vicem annopost in armis sunt, illi domi remanent. Sic neque agri cultura nec ratioatque usus belli intermittitur. Sed privati ac separati agri apud eos nihilest, neque longius anno remanere uno in loco colendi causa licet. Nequemultum frumento, sed maximam partem lacte atque pecore vivunt multum suntin venationibus; quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione etlibertate vitae, quod a pueris nullo officio aut disciplina adsuefactinihil omnino contra voluntatem faciunt, et vires alit et immani corporummagnitudine homines efficit. Atque in eam se consuetudinem adduxerunt utlocis frigidissimis neque vestitus praeter pelles habeant quicquam, quarumpropter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et laventur influminibus.
Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint quibus vendanthabeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent. Quin etiamiumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio,Germani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atquedeformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint laboris efficiunt.Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equoseodem remanere vestigio adsue fecerunt, ad quos se celeriter, cum usus est,recipiunt: neque eorum moribus turpius quicquam aut inertius habetur quamephippiis uti. Itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum quamvispauci adire audent. Vinum omnino ad se importari non patiuntur, quod ea read laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.
Publice maximam putant esse laudem quam latissime a suis finibus vacareagros: hac re significari magnum numerum civitatum suam vim sustinere nonposse. Itaque una ex parte a Suebis circiter milia passuum C agri vacaredicuntur. Ad alteram partem succedunt Ubii, quorum fuit civitas ampla atqueflorens, ut est captus Germanorum; ii paulo, quamquam sunt eiusdem generis,sunt ceteris humaniores, propterea quod Rhenum attingunt multum ad eosmercatores ventitant et ipsi propter propinquitatem [quod] Gallicis suntmoribus adsuefacti. Hos cum Suebi multis saepe bellis experti propteramplitudinem gravitatem civitatis finibus expellere non potuissent, tamenvectigales sibi fecerunt ac multo humiliores infirmiores redegerunt.
In eadem causa fuerunt Usipetes et Tencteri, quos supra diximus; quicomplures annos Sueborum vim sustinuerunt, ad extremum tamen agris expulsiet multis locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum pervenerunt, quasregiones Menapii incolebant. Hi ad utramque ripam fluminis agros, aedificiavicosque habebant; sed tantae multitudinis adventu perterriti ex iisaedificiis quae trans flumen habuerant demigraverant, et cis Rhenumdispositis praesidiis Germanos transire prohibebant. Illi omnia experti,cum neque vi contendere propter inopiam navium neque clam transire proptercustodias Menapiorum possent, reverti se in suas sedes regionessimulaverunt et tridui viam progressi rursus reverterunt atque omni hocitinere una nocte equitatu confecto inscios inopinantes Menapiosoppresserunt, qui de Germanorum discessu per exploratores certiores factisine metu trans Rhenum in suos vicos remigraverant. His interfectis navibuseorum occupatis, prius quam ea pars Menapiorum quae citra Rhenum eratcertior fieret, flumen transierunt atque omnibus eorum aedificiis occupatisreliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt.
His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum veritus,quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque rebus student,nihil his committendum existimavit. Est enim hoc Gallicae consuetudinis,uti et viatores etiam invitos consistere cogant et quid quisque eorum dequaque re audierit aut cognoverit quaerant et mercatores in oppidis vulguscircumsistat quibus ex regionibus veniant quas ibi res cognoverintpronuntiare cogat. His rebus atque auditionibus permoti de summis saeperebus consula ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesse est, cumincertis rumoribus serviant et pleri ad voluntatem eorum ficta respondeant.
Qua consuetudine cognita Caesar, ne graviori bello, occurreret,maturius quam consuerat ad exercitum proficiscitur. Eo cum venisset, eaquae fore suspicatus erat facta cognovit: missas legationes ab non nulliscivitatibus ad Germanos invitatos eos uti ab Rheno discederent: omniaquae[que] postulassent ab se fore parata. Qua spe adducti Germani latiusiam vagabantur et in fines Eburonum et Condrusorum, qui sunt Treverorumclientes, pervenerant. Principibus Galliae evocatis Caesar ea quaecognoverat dissimulanda sibi existimavit, eorumque animis permulsis etconfirmatis equitatu imperato bellum cum Germanis gerere constituit.
Re frumentaria comparata equitibusque delectis iter in ea loca facerecoepit, quibus in locis esse Germanos audiebat. A quibus cum paucorumdierum iter abesset, legati ab iis venerunt, quorum haec fuit oratio:Germanos neque priores populo Romano bellum inferre neque tamen recusare,si lacessantur, quin armis contendant, quod Germanorum consuetudo [haec]sit a maioribus tradita, quicumque bellum inferant, resistere nequedeprecari. Haec tamen dicere venisse invitos, eiectos domo; si suam gratiamRomani velint, posse iis utiles esse amicos; vel sibi agros attribuant velpatiantur eos tenere quos armis possederint: sese unis Suebis concedere,quibus ne di quidem immortales pares esse possint; reliquum quidem interris esse neminem quem non superare possint.
Ad haec Caesar quae visum est respondit; sed exitus fuit orationis:sibi nullam cum iis amicitiam esse posse, si in Gallia remanerent; nequeverum esse, qui suos fines tueri non potuerint alienos occupare; nequeullos in Gallia vacare agros qui dari tantae praesertim multitudini sineiniuria possint; sed licere, si velint, in Ubiorum finibus considere,quorum sint legati apud se et de Sueborum iniuriis querantur et a seauxilium petant: hoc se Ubiis imperaturus.
Legati haec se ad suos relaturos dixerunt et re deliberata post diemtertium ad Caesarem reversuros: interea ne propius se castra moveretpetierunt. Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit. Cognoverat enimmagnam partem equitatus ab iis aliquot diebus ante praedandi frumentandicausa ad Ambivaritos trans Mosam missam: hos expectari equites atque eiusrei causa moram interponi arbitrabatur.
[Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et partequadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus insulam efficit Batavorum,in Oceanum influit neque longius ab Oceano milibus passuum LXXX in Rhenuminfluit. Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longospatio per fines Nantuatium, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum,Tribocorum, Treverorum citatus fertur et, ubi Oceano adpropinquavit, inplures diffluit partes multis ingentibus insulis effectis, quarum parsmagna a feris barbaris nationibus incolitur, ex quibus sunt qui piscibusatque ovis avium vivere existimantur, multis capitibus in Oceanum influit.]
Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII: milibus abesset, ut eratconstitutum, ad eum legati revertuntur; qui in itinere congressi magnoperene longius progrederetur orabant. Cum id non impetrassent, petebant uti adeos [equites] qui agmen antecessissent praemitteret eos pugna prohiberet,sibique ut potestatem faceret in Ubios legatos mittendi; quorum siprincipes ac senatus sibi iure iurando fidem fecisset, ea condicione quae aCaesare ferretur se usuros ostendebant: ad has res conficiendas sibi triduispatium daret. Haec omnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur uttridui mora interposita equites eorum qui abessent reverterentur; tamensese non longius milibus passuum IIII aquationis causa processurum eo diedixit: huc postero die quam frequentissimi convenirent, ut de eorumpostulatis cognosceret. Interim ad praefectos, qui cum omni equitatuantecesserant, mittit qui nuntiarent ne hostes proelio lacesserent, et siipsi lacesserentur, sustinerent quoad ipse cum exercitu propiusaccessisset.
At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat Vmilium numerus, cum ipsi non amplius DCCC equites haberent, quod ii quifrumentandi causa erant trans Mosam profecti nondum redierant, nihiltimentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserantatque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostrosperturbaverunt; rursus his resistentibus consuetudine sua ad pedesdesiluerunt subfossis equis compluribus nostris deiectis reliquos in fugamconiecerunt atque ita perterritos egerunt ut non prius fuga desisterentquam in conspectum agminis nostri venissent. In eo proelio ex equitibusnostris interficiuntur IIII et LXX, in his vir fortissimus Piso Aquitanus,amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinueratamicus a senatu nostro appellatus. Hic cum fratri intercluso ab hostibusauxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse equo vulnerato deiectus,quoad potuit, fortissime restitit; cum circumventus multis vulneribusacceptis cecidisset atque id frater, qui iam proelio excesserat, proculanimadvertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus est.
Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi legatos audiendos nequecondiciones accipiendas arbitrabatur ab iis qui per dolum atque insidiaspetita pace ultro bellum intulissent; expectare vero dum hostium copiaeaugerentur equitatus reverteretur summae dementiae esse iudicabat, etcognita Gallorum infirmitate quantum iam apud eos hostes uno proelioauctoritatis essent consecuti sentiebat; quibus ad consilia capienda nihilspatii dandum existimabat. His constitutis rebus et consilio cum legatis etquaestore communicato, ne quem diem pugnae praetermitteret, oportunissimares accidit, quod postridie eius diei mane eadem et perfidia et simulationeusi Germani frequentes, omnibus principibus maioribusque natu adhibitis, adeum in castra venerunt, simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quodcontra atque esset dictum et ipsi petissent, proelium pridie commisissent,simul ut, si quid possent, de indutiis fallendo impetrarent. Quos sibiCaesar oblatos gavisus illos retineri iussit; ipse omnes copias castris Deduxit equitatumque, quod recenti proelio perterritum esse existimabat,agmen subsequi iussit.
Acie triplici instituta et celeriter VIII milium itinere confecto,prius ad hostium castra pervenit quam quid ageretur Germani sentirepossent. Qui omnibus rebus subito perterriti et celeritate adventus nostriet discessu suorum, neque consilii habendi neque arma capiendi spatio datoperturbantur, copiasne adversus hostem ducere an castra defendere an fugasalutem petere praestaret. Quorum timor cum fremitu et concursusignificaretur, milites nostri pristini diei perfidia incitati in castrainruperunt. Quo loco qui celeriter arma capere potuerunt paulisper nostrisrestiterunt atque inter carros impedimenta proelium commiserunt; at reliquamultitudo puerorum mulierum (nam cum omnibus suis domo excesserant Rhenumtransierant) passim fugere coepit, ad quos consectandos Caesar equitatummisit.
Germani post tergum clamore audito, eum suos interfici viderent, armisabiectis signis militaribus relictis se ex castris eiecerunt, et eum adconfluentem Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fuga desperata, magnonumero interfecto, reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi timore,lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt. Nostri ad unum omnesincolumes, perpaucis vulneratis, ex tanti belli timore, cum hostium numeruscapitum CCCCXXX milium fuisset, se in castra receperunt. Caesar iis quos incastris retinuerat discedendi potestatem fecit. Illi supplicia cruciatusqueGallorum veriti, quorum agros vexaverant, remanere se apud eum velledixerunt. His Caesar libertatem concessit.
Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit sibi Rhenumesse transeundum; quarum illa fuit iustissima quod, cum videret Germanostam facile impelli ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timerevoluit, cum intellegerent et posse et audere populi Romani exercitum Rhenumtransire. Accessit etiam quod illa pars equitatus Usipetum et Tencterorum,quam supra commemoravi praedandi frumentandi causa Mosam transisse nequeproelio interfuisse, post fugam suorum se trans Rhenum in fines Sugambrorumreceperat seque cum his coniunxerat. Ad quos cum Caesar nuntios misisset,qui postularent eos qui sibi Galliae bellum intulissent sibi dederent,responderunt: populi Romani imperium Rhenum finire; si se invito Germanosin Galliam transire non aequum existimaret, cur sui quicquam esse imperiiaut potestatis trans Rhenum postularet? Ubii autem, qui uni exTransrhenanis ad Caesarem legatos miserant, amicitiam fecerant, obsidesdederant, magnopere orabant ut sibi auxilium ferret, quod graviter abSuebis premerentur; vel, si id facere occupationibus rei publicaeprohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret: id sibi ad auxiliumspemque reliqui temporis satis futurum. Tantum esse nomen atque opinionemeius exercitus Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto etiam adultimas Germanorum nationes, uti opinione et amicitia populi Romani tutiesse possint. Navium magnam copiam ad transportandum exercitumpollicebantur.
Caesar his de causis quas commemoravi Rhenum transire decrevat; sednavibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur neque suae nequepopuli Romani dignitatis esse statuebat. Itaque, etsi summa difficultasfaciendi pontis proponebatur propter latitudinem, rapiditatemaltitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter nontraducendum exercitum existimabat. Rationem pontis hanc instituit. Tignabina sesquipedalia. paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminisintervallo pedum duorum inter se iungebat. Haec cum machinationibus immissain flumen defixerat fistucisque adegerat, non sublicae modo derecte adperpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum naturam fluminisprocumberent, iis item contraria duo ad eundem modum iuncta intervallopedum quadragenum ab inferiore parte contra vim atque impetu fluminisconversa statuebat. Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis,quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extremaparte distinebantur; quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis,tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura ut, quo maior vis aquaese incitavisset, hoc artius inligata tenerentur. Haec derecta materiainiecta contexebantur ac longuriis cratibusque consternebantur; ac nihilosetius sublicae et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur, quaepro ariete subiectae et cum omni opere coniunctae vim fluminis exciperent,et aliae item supra pontem mediocri spatio, ut, si arborum trunci sivenaves deiciendi operis causa essent a barbaris missae, his defensoribusearum rerum vis minueretur neu ponti nocerent.
Diebus X, quibus materia coepta erat comportari, omni opere effectoexercitus traducitur. Caesar ad utramque partem pontis firmo praesidiorelicto in fines Sugambrorum contendit. Interim a compluribus civitatibusad eum legati veniunt; quibus pacem atque amicitiam petentibus liberaliterrespondet obsidesque ad se adduci iubet. At Sugambri, ex eo tempore quopons institui coeptus est fuga comparata, hortantibus iis quos ex Tencterisatque Usipetibus apud se habebant, finibus suis excesserant suaque omniaexportaverant seque in solitudinem ac silvas abdiderant.
Caesar paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicisaedificiisque incensis frumentisque succisis, se in fines Ubiorum recepitatque his auxilium suum pollicitus, si a Suebis premerentur, haec ab iiscognovit: Suebos, postea quam per exploratores pontem fieri comperissent,more suo concilio habito nuntios in omnes partes dimisisse, uti de oppidisdemigrarent, liberos, uxores suaque omnia in silvis deponerent atque omnesqui arma ferre possent unum in locum convenirent. Hunc esse delectum mediumfere regionum earum quas Suebi obtinerent; hic Romanorum adventum expectareatque ibi decertare constituisse. Quod ubi Caesar comperit, omnibus iisrebus confectis, quarum rerum causa exercitum traducere constituerat, utGermanis metum iniceret, ut Sugambros ulcisceretur, ut Ubios obsidioneliberaret, diebus omnino XVIII trans Rhenum consumptis, satis et ad laudemet ad utilitatem profectum arbitratus se in Galliam recepit pontemquerescidit.
Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his locis, quod omnisGallia ad septentriones vergit, maturae sunt hiemes, tamen in Britanniamproficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostrisinde subministrata auxilia intellegebat, et si tempus anni ad bellumgerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modoinsulam adiisset, genus hominum perspexisset, loca, portus, adituscognovisset; quae omnia fere Gallis erant incognita. Neque enim temerepraeter mercatores illo adit quisquam, neque his ipsis quicquam praeteroram maritimam atque eas regiones quae sunt contra Galliam notum est.Itaque vocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulaemagnitudo neque quae aut quantae nationes incolerent, neque quem usum bellihaberent aut quibus institutis uterentur, neque qui essent ad maioremnavium multitudinem idonei portus reperire poterat.
Ad haec cognoscenda, prius quam periculum faceret, idoneum essearbitratus C. Volusenum cum navi longa praemittit. Huic mandat utexploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur. Ipse cum omnibuscopiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniamtraiectus. Huc naves undique ex finitimis regionibus et quam superioreaestate ad Veneticum bellum fecerat classem iubet convenire. Interim,consilio eius cognito et per mercatores perlato ad Britannos, a compluribusinsulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur obsides dareatque imperio populi Romani obtemperare. Quibus auditis, liberaliterpollicitus hortatusque ut in ea sententia permanerent, eos domum remittitet cum iis una Commium, quem ipse Atrebatibus superatis regem ibiconstituerat, cuius et virtutem et consilium probabat et quem sibi fidelemesse arbitrabatur cuiusque auctoritas in his regionibus magni habebatur,mittit. Huic imperat quas possit adeat civitates horteturque ut populiRomani fidem sequantur seque celeriter eo venturum nuntiet. Volusenusperspectis regionibus omnibus quantum ei facultatis dari potuit, qui naviegredi ac se barbaris committere non auderet, V. die ad Caesarem revertiturquaeque ibi perspexisset renuntiat.
Dum in his locis Caesar navium parandarum causa moratur, ex magnaparte Morinorum ad eum legati venerunt, qui se de superioris temporisconsilio excusarent, quod homines barbari et nostrae consuetudinis imperitibellum populo Romano fecissent, seque ea quae imperasset facturospollicerentur. Hoc sibi Caesar satis oportune accidisse arbitratus, quodneque post tergum hostem relinquere volebat neque belli gerendi propteranni tempus facultatem habebat neque has tantularum rerum occupationesBritanniae anteponendas iudicabat, magnum iis numerum obsidum imperat.Quibus adductis eos in fidem recipit. Navibus circiter LXXX onerariiscoactis contractisque, quot satis esse ad duas transportandas legionesexistimabat, quod praeterea navium longarum habebat quaestori, legatispraefectisque distribuit. Huc accedebant XVIII onerariae naves, quae ex eoloco a milibus passuum VIII vento tenebantur quo minus in eundem portumvenire possent: has equitibus tribuit. Reliquum exercitum Q. Titurio Sabinoet L. Aurunculeio Cottae legatis in Menapios atque in eos pagos Morinorum aquibus ad eum legati non venerant ducendum dedit. P. Sulpicium Rufumlegatum cum eo praesidio quod satis esse arbitrabatur portum tenere iussit.
His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum tempestatem III.fere vigilia solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et navesconscendere et se sequi iussit. A quibus cum paulo tardius essetadministratum, ipse hora diei circiter IIII. cum primis navibus Britanniamattigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatasconspexit. Cuius loci haec erat natura atque ita montibus angustis marecontinebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset. Huncad egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus, dum reliquae naves eoconvenirent ad horam nonam in ancoris expectavit. Interim legatistribunisque militum convocatis et quae ex Voluseno cognovisset et quaefieri vellet ostendit monuitque, ut rei militaris ratio, maximeque utmaritimae res postularent, ut, cum celerem atque instabilem motum haberent,ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur. His dimissis, et ventum et aestum uno tempore nactus secundum dato signo et sublatis ancoris circiter milia passuum VII. ab eo loco progressus aperto ac plano litore naves constituit.
At barbari, consilio Romanorum cognito praemisso equitatu etessedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquiscopiis subsecuti nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causassumma difficultas, quod naves propter magnitudinem nisi in alto constituinon poterant, militibus autem, ignotis locis, impeditis manibus, magno etgravi onere armorum oppressis simul et de navibus desiliendum et inauctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum, cum illi aut ex aridoaut paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis, notissimis locis,audacter tela coicerent et equos insuefactos incitarent. Quibus rebusnostri perterriti atque huius omnino generis pugnae imperiti, non eademalacritate ac studio quo in pedestribus uti proeliis consuerant utebantur.
Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species eratbarbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri abonerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constituiatque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri iussit;quae res magno usui nostris fuit. Nam et navium figura et remorum motu etinusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modopedem rettulerunt. Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propteraltitudinem maris, qui X legionis aquilam gerebat, obtestatus deos, ut eares legioni feliciter eveniret, ' desilite', inquit, ' milites, nisi vultisaquilam hostibus prodere; ego certe meum rei publicae atque imperatoriofficium praestitero.' Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecitatque in hostes aquilam ferre coepit. Tum nostri cohortati inter se, netantum dedecus admitteretur, universi ex navi desiluerunt. Hos item exproximis primi navibus cum conspexissent, subsecuti hostibusadpropinquaverunt.
Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordinesservare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque aliusalia ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabat, magnopereperturbabantur; hostes vero, notis omnibus vadis, ubi ex litore aliquossingulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis impeditosadoriebantur, plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto inuniversos tela coiciebant. Quod cum animadvertisset Caesar, scaphaslongarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri iussit, etquos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat. Nostri, simul inarido constiterunt, suis omnibus consecutis, in hostes impetum feceruntatque eos in fugam dederunt; neque longius prosequi potuerunt, quod equitescursum tenere atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinamfortunam Caesari defuit.
Hostes proelio superati, simul atque se ex fuga: receperunt, statim adCaesarem legatos de pace miserunt; obsides sese daturos quaeque imperassetfacturos polliciti sunt. Una cum his legatis Commius Atrebas venit, quemsupra demonstraveram a Caesare in Britanniam praemissum. Hunc illi e naviegressum, cum ad eos oratoris modo Caesaris mandata deferret,comprehenderant atque in vincula coniecerant; tum proelio facto remiseruntet in petenda pace eius rei culpam in multitudinem contulerunt et propterimprudentiam ut ignosceretur petiverunt. Caesar questus quod, cum ultro incontinentem legatis missis pacem ab se petissent, bellum sine causaintulissent, ignoscere se imprudentiae dixit obsidesque imperavit; quorumilli partem statim dederunt, partem ex longinquioribus locis arcessitampaucis diebus sese daturos dixerunt. Interea suos in agros remigrareiusserunt, principesque undique convenire et se civitatesque suas Caesaricommendare coeperunt.
His rebus pace confirmata, post diem quartum quam est in Britanniamventum naves XVIII, de quibus supra demonstratum est, quae equitessustulerant, ex superiore portu leni vento solverunt. Quae cumadpropinquarent Britanniae et ex castris viderentur, tanta tempestas subitocoorta est ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliae eodem unde erantprofectae referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propiussolis occasum, magno suo cum periculo deicerentur; quae tamen ancorisiactis cum fluctibus complerentur, necessario adversa nocte in altumprovectae continentem petierunt.
Eadem nocte accidit ut esset luna plena, qui dies maritimos aestusmaximos in Oceano efficere consuevit, nostrisque id erat incognitum. Itauno tempore et longas naves, [quibus Caesar exercitum transportandumcuraverat,] quas Caesar in aridum subduxerat, aestus complebat, etonerarias, quae ad ancoras erant deligatae, tempestas adflictabat, nequeulla nostris facultas aut administrandi, aut auxiliandi dabatur.Compluribus navibus fractis, reliquae cum essent funibus, ancorisreliquisque armamentis amissis ad navigandum inutiles, magna, id quodnecesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est. Neque enimnaves erant aliae quibus reportari possent, et omnia deerant quae adreficiendas naves erant usui, et, quod omnibus constabat hiemari in Galliaoportere, frumentum in his locis in hiemem provisum non erat.
Quibus rebus cognitis, principes Britanniae, qui post proelium adCaesarem convenerant, inter se conlocuti, cum et equites et naves etfrumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex castrorumexiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustior quod sineimpedimentis Caesar legiones transportaverat, optimum factu esse duxeruntrebellione facta frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiememproducere, quod his superatis aut reditu interclusis neminem postea belliinferendi causa in Britanniam transiturum confidebant. Itaque rursusconiuratione facta paulatim ex castris discedere et suos clam ex agrisdeducere coeperunt.
At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et ex eventunavium suarum et ex eo quod obsides dare intermiserant fore id quod acciditsuspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. Nam et frumentumex agris cotidie in castra conferebat et, quae gravissime adflictae erantnaves, earum materia atque aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae adeas res erant usui ex continenti comportari iubebat. Itaque, cum summostudio a militibus administraretur, XII navibus amissis, reliquis utnavigari satis commode posset effecit.
Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa, quaeappellabatur VII., neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita,cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, iiqui pro portis castrorum in statione erant Caesari nuntiaverunt pulveremmaiorem quam consuetudo ferret in ea parte videri quam in partem legio iterfecisset. Caesar---id quod erat---suspicatus aliquid novi a barbaris initumconsilii, cohortes quae in statione erant secum in eam partem proficisci,ex reliquis duas in stationem succedere, reliquas armari et confestim sesesubsequi iussit. Cum paulo longius a castris processisset, suos ab hostibuspremi atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus telacoici animadvertit. Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumentopars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu insilvis delituerant; tum dispersos depositis armis in metendo occupatosSubito adorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibusperturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.
Genus hoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes perequitant ettela coiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordinesplerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuaverunt, exessedis desiliunt et pedibus proeliantur. Aurigae interim paulatim exproelio excedunt atque ita currus conlocant ut, si illi a multitudinehostium premantur, expeditum ad quos receptum habeant. Ita mobilitatemequitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac tantum usucotidiano et exercitatione efficiunt uti in declivi ac praecipiti locoincitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere et per temonempercurrere et in iugo insistere et se inde in currus citissime recipereconsuerint.
Quibus rebus perturbatis nostris [novitate pugnae] temporeoportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostesconstiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto, ad lacessendumhostem et committendum proelium alienum esse tempus arbitratus suo se lococontinuit et brevi tempore intermisso in castra legiones reduxit. Dum haecgeruntur, nostris omnibus occupatis qui erant in agris reliquidiscesserunt. Secutae sunt continuos complures dies tempestates, quae etnostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent. Interimbarbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militumsuis praedicaverunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum suiliberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstraverunt.His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coactaad castra venerunt.
Caesar, etsi idem quod superioribus diebus acciderat fore videbat, ut,si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent, tamen nactusequites circiter XXX, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secumtransportaverat, legiones in acie pro castris constituit. Commisso proeliodiutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac tergaverterunt. Quos tanto spatio secuti quantum cursu et viribus efficerepotuerunt, complures ex iis occiderunt, deinde omnibus longe latequeaedificiis incensis se in castra receperunt.
Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt. HisCaesar numerum obsidum quem ante imperaverat duplicavit eosque incontinentem adduci iussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis navibushiemi navigationem subiciendam non existimabat. Ipse idoneam tempestatemnactus paulo post mediam noctem naves solvit, quae omnes incolumes adcontinentem pervenerunt; sed ex iis onerariae duae eosdem portus quosreliquae capere non potuerunt et paulo infra delatae sunt.
Quibus ex navibus cum essent expositi milites circiter CCC atque incastra contenderent, Morini, quos Caesar in Britanniam proficiscens pacatosreliquerat, spe praedae adducti primo non ita magno suorum numerocircumsteterunt ac, si sese interfici nollent, arma ponere iusserunt. Cumilli orbe facto sese defenderent, celeriter ad clamorem hominum circitermilia VI convenerunt; Qua re nuntiata, Caesar omnem ex castris equitatumsuis auxilio misit. Interim nostri milites impetum hostium sustinueruntatque amplius horis IIII fortissime pugnaverunt et paucis vulneribusacceptis complures ex iis occiderunt. Postea vero quam equitatus noster inconspectum venit, hostes abiectis armis terga verterunt magnusque eorumnumerus est occisus.
Caesar postero die T. Labienum legatum cum iis legionibus quas exBritannia reduxerat in Morinos qui rebellionem fecerant misit. Qui cumpropter siccitates paludum quo se reciperent non haberent, quo perfugiosuperiore anno erant usi, omnes fere in potestatem Labieni venerunt. At Q.Titurius et L. Cotta legati, qui in Menapiorum fines legiones duxerant,omnibus eorum agris vastatis, frumentis succisis, aedificiis incensis, quodMenapii se omnes in densissimas silvas abdiderant, se ad Caesaremreceperunt. Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eo duaeomnino civitates ex Britannia obsides miserunt, reliquae neglexerunt. Hisrebus gestis ex litteris Caesaris dierum XX supplicatio a senatu decretaest.
| Liber V | |