Athenis, tres antiquissimi magistratus fuererex,polemarchus, archon penes quos maximum imperium in civitate erat[1] (Solon exempli gratia archon fuit). Primo per totam vitam deinde decem annos imperabant. PostClisthenianam, mutationem novem archontes annui erant, qui alius ex alia tribu (φυλή) sorte ducebantur sed eorum potestas iam minor erat. Praecipuereligiosis et iudiciariis muneribus fungebantur. Nec iam iudicabant ut olim sed causas inter iudicia distribuebant. E praeterita tribu apparitor sorte ducebatur qui cetero collegio ministrabat (scilicet non quotannis ex eadem tribu sed vicissim ex alia). Ita numerum tribuum (decem) aequabant et tribules suos in varia iudicia distribuebant dum iudices sorte ducunt[2]. Quotannis enim sescenos cives e tribu sua ad iudicandum sorte ducebant. Postquam inconsilio quingentorum probati erant[3] archontes magistratum ineuntes iureiurando sese obstringebant[4] et exeuntes e magistratu rationem de rebus gestis reddere debebant. Postquam magistratum exuerant in Areopagi consilium intrabant, quod potentissimum fuit usque adEphialtis legem (462 a.C.n.) quae multa officia eis ademit. Inter archontes sic distinguebaturː
Eponymos archon (Ἐπώνυμος ἄρχων; "eponymus rector", qui nomen suum anno, quo officio functus est, imponebat). Inprytaneo habitabat et archontium collegio praesidebat. Causis ad hereditates ceterasque familiares spectantibus res operam dabatːorphanos ceterasque personas in tutela collocatas (mulieres) protegebat[5] atque etiam parentes a liberis indigna patientes[6].Magnorum Dionysiorum Thargeliorumque celebrationi praeerat (choregos eligebat)[7].
ArchonBasileus ("rector regius"). Prope prytaneum in locobucoleum appellato vel etiam regia porticus (βασιλέως στοά)[8] sedebat. Sacra quibus olim rex fungebatur absolvebat[9], in primismysteria[10] etLenaea administrabat.Consilio Areopagitico praesidebat[11] quocum lites de sacerdotiis diiudicabat et causis ad religionem pertinentibus praeerat, hoc est homicidiis et sacrilegiis. Ita impietatis accusatusSocrates ad archontembasileus arcessitus est[12]. Reus homicidii sacer fit et archon basileus ei templis et foro interdicit[13].
Polemarchos ("rector belli"). Olim dux exercitus erat, tempore classico causis ad peregrinos[14] etmetoecos pertinentibus operam dabat (ut Romaepraetor peregrinus). Funeribus publicis praesidebat civium qui bello perierant. Sacra quoqueArtemidi etEnyalio faciebat[15].
Sex thesmothetae addito apparitore. Inthesmothesio sedebant. Legum custodes erant et quotannis eas recensebant caventes ne altera alteri contradiceret[16]. Publicis et politicis causis praeerant, quaecivitatem, pecunias fisco debitas, proditionem, praevaricationem,sycophantiam[17], decreta spretis legibus inecclesia rogata (γραφὰς παρανομίας)[18], foedera cum externis civitatibus etc. spectabant, item quae ad metalla aut commercium maritimum pertinebant[19]. In summa dies quibus iudicia omnia fierent praenotabant[20]. Praeterea inThesei templo magistratus sorte ducebant[21]