Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


Jump to content
VicipaediaLibera encyclopaedia
Quaerere

Piscis

E Vicipaedia
Si constellationem quaeris, inspice s.v.Pisces (sidus)
Epinephelus lanceolatus est magnus piscis.

Piscis (-is,m.) est quodlibetanimalcraniatum etaquatile, cui suntbranchiae sedmembriscorporis etdigitis carent.Grex sororiustunicatorum sunt, cum quibus unachordata constituunt. Sic comprehendunturMyxini,Petromyzontiformes,Chondrichthyes, etOsteichthyes exstantes, cum variisgregibus cognatis sedexstinctis.

Primiorganismi qui pisces recteclassificantur erantchordata corporibus mollibus, quae aevoCambrio primum apparuerunt. Quamquamspinis veris carebant,notochorda habebant, quae siverunt ut rebus gemellis interinvertebrata agiliora essent. Pisces se per aevumPalaeozoicum continuo evolvebant, variasformas attinentes. Multi pisces palaeozoiciarma externa evolverunt, quae eos apraedatoribus protegebant. Primi pisces quibusfauces erant aevoSiluriano apparuerunt, postquam multi (sicutselachimorpha) formidabiles praedatoresmaritimi fiebant, potius quam praedaarthropodorum.

Pterois volitans.
Poecilia reticulata, piscis piscinae qui gaudet maximo favore populari.
Dunkleosteus fuit immanispiscis praehistoricus, circa 10metra longus,classisPlacodermorum.Adumbratio hodierna.[1]
Maxilla inferior placodermiEastmanostei pustulosi structuras tondendi (quasidentes) insuperficieoris exhibet, exDevonianoVisconsiniae.

Plurimi pisces suntectothermici, quorumtemperaturaecorporis cum temperaturiscircumiectorum variant; aliquot autem magninatatores actuosi (sicutCarcharodon carcharias etThunnini) altioremtemperaturam nuclearem tenere possunt.[2][3]

Pisces inter sesonisacusticiscommunicare possunt,ratione quae transmissionemsignorum acusticorum ab alioanimale uniusspeciei peraquam ad aliud implicat. Soni sic inter pisces emissi saepissime fiunt cumvescantur, pugnent, velsexum petant.[4] Qui soni per species et stimulum variant. Soni stridulatorii efficiuntur cum partessceleti moveant, non stridulatorii cum certaorgana praecipua (sicutvesicas natandi) tractent.[5]

Pisces in plurimisaquae corporibus abundant, plerumquemaribus,fluminibus,lacubus. In paene omnibus circumiectis aquaticis inveniuntur, ab altis fluminibusmontanis (e.g.,Salvelinus etCyprinidae) adprofundamhadalemqueoceanorum altissimorum zonas (e.g., quidamSaccopharyngiformes etLophiiformes), quamquam pisces in profundissimis oceani 25 centesimis nondum inventi sunt.[6] Quia 34 300 ferespecies descriptae sunt, pisces maiorem diversitatem quam omnes alii vertebratorumclasses exhibent.[7]

Pisceshominibus omnem perorbem terrarum sunt opes magni momenti, praecipue procibo, undepiscatorescommercii et subsistentii eos inpiscatoriis ferisvenantur, vel in lacubus infundis pisciumalunt, vel in caveis in oceano tenent. Pisces apiscatoribus oblectationis causa capiuntur,deliciae inaquariispiscinisque domesticis curantur, acuratoribus pisciumeducantur, inaquariis publicisexhibentur. Praeterea perhistoriam humanam partes incultura agunt, ubideitatibus,personis inmythis aliisquefabulis,signisreligionis, acrebuspicturae,sculpturae,poesis,musicae,librorum,pellicularum prosunt.

Quiatetrapodaamphibia,reptilia,aves,mammalia—intrapisces pinnis quasi lobis praeditos orta sunt, rectacladistica ea etiam pisces habet; pisces autema maioribus traditigrexparaphyleticus sunt, cum tetrapoda excludantur. Notio ergo piscis, gregis paraphyletici pernegationem definiti, grextaxinomicus inbiologiasystematica rite constitutus non putatur, nisi sensucladistico adhibeatur, tetrapodis omnino comprehensis.[8][9]Vocabulum igiturpiscis (etiamichthyes, vocabulumGraecum) classificatiotypologica, nonphylogenetica, inscientia hodierna iuste consideratur.

Etymologia

[recensere |fontem recensere]

Vocabulumpiscis fortasse ex *peysk-,radicelingua Protoindoeuropaea, derivatur, solum inlinguisItalica,Celtica,Germanicaque attestata.[10][11][12][13]

Taxinomia

[recensere |fontem recensere]

Pinacotheca: diversitas piscium

[recensere |fontem recensere]

Exempla maiorum pisciumclassium.

Notae

[recensere |fontem recensere]
  1. "Monster fish crushed opposition with strongest bite ever". 30 Novembris 2006 
  2. Goldman, K. J. (1997). "Regulation of body temperature in the white shark,Carcharodon carcharias". Journal of Comparative Physiology. B Biochemical Systemic and Environmental Physiology 167 (6): 423–429 .
  3. Carey, F. G.; Lawson, K. D. (Februario 1973). "Temperature regulation in free-swimming bluefin tuna". Comparative Biochemistry and Physiology A 44 (2): 375–92 .
  4. Weinmann, S. R.; Black, A. N.; Richter, M. L.; Itzkowitz, M; Burger, R.M (Februario 2017). "Territorial vocalization in sympatric damselfish: acoustic characteristics and intruder discrimination". Bioacoustics 27 (1): 87–102 .
  5. Bertucci, F.; Ruppé, L.; Wassenbergh, S.V.; Compère, P.; Parmentier, E. (29 Octobris 2014). "New Insights into the Role of the Pharyngeal Jaw Apparatus in the Sound-Producing Mechanism of Haemulon Flavolineatum (Haemulidae).". Journal of Experimental Biology 217 (21): 3862–69 .
  6. Yancey, P. H.; Gerringer, M. E.; Drazen, J. C.; Rowden, A. A.; Jamieson, A. (2014). "Marine fish may be biochemically constrained from inhabiting the deepest ocean depths". Proceedings of the National Academy of Sciences 111 (12): 4461–65 .
  7. "FishBase Search". FishBase. Martio 2020 
  8. "Zoology" 
  9. Greene, Harry W. (1 Ianuarii 1998). "We are primates and we are fish: Teaching monophyletic organismal biology". Integrative Biology: Issues, News, and Reviews 1 (3): 108–111 .
  10. Digitales Wörterbuch der Deutschen Spraches.v. "Fisch."
  11. Winfred Philipp Lehmann, Helen-Jo J. Hewitt, Sigmund Feist,A Gothic etymological dictionary s.v. "fisks" (1986), 118.
  12. Oxford English Dictionary, prima editio,s.v. "Fish."
  13. Carl Darling Buck,A Dictionary of Selected Synonyms in the Principal Indo-European Languages (1949), sectio 3.65, p. 184.

Bibliographia

[recensere |fontem recensere]
Ichthys estChristianum piscissignum antiquum.
Opera antiquiora
Eruditio recentior

Nexus interni

Nexus externi

[recensere |fontem recensere]
Situs scientifici:  •WoRMS: Marine Species
Vicimedia Communia plura habent quae adpisces spectant.


Receptum de "https://la.wikipedia.org/w/index.php?title=Piscis&oldid=3827739"
Categoriae:
Categoriae celatae:

[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp