HISTORIAE | |
LIBER I | |
Initium mihi operis Servius Galba iterum Titus Vinius | 1.1.1 |
consules erunt. nam post conditam urbem octingentos et | |
viginti prioris aevi annos multi auctores rettulerunt, dum res | |
populi Romani memorabantur pari eloquentia ac libertate: | |
postquam bellatum apud Actium atque omnem potentiam ad | 5 |
unum conferri pacis interfuit, magna illa ingenia cessere; | |
simul veritas pluribus modis infracta, primum inscitia rei | |
publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio | |
adversus dominantis: ita neutris cura posteritatis inter infen- | |
sos vel obnoxios. sed ambitionem scriptoris facile averse- | 10 |
ris, obtrectatio et livor pronis auribus accipiuntur; quippe | |
adulationi foedum crimen servitutis, malignitati falsa species | |
libertatis inest. mihi Galba Otho Vitellius nec beneficio nec | |
iniuria cogniti. dignitatem nostram a Vespasiano inchoatam, | |
a Tito auctam, a Domitiano longius provectam non abnuerim: | 15 |
sed incorruptam fidem professis neque amore quisquam et | |
sine odio dicendus est. quod si vita suppeditet, principatum | |
divi Nervae et imperium Traiani, uberiorem securioremque | |
materiam, senectuti seposui, rara temporum felicitate ubi | |
sentire quae velis et quae sentias dicere licet. | 20 |