Movatterモバイル変換


[0]ホーム

URL:


 

Marcus Minucius Felix

Marci Minucii Felicis Octavius

Prooemium

In hoc Dialogo Caecilius inducitur ethnicis superstitionibus addictus, quipatrium et avitum deorum cultum a nemine deserendum, variis rationibus probareconatur: neque ulli esse anxie de religione inquirendum, sed antiquamretinendam, novam repudiandam. Contra vero Octavius, qui, impio illo culturejecto, christianae professioni nomen eum Minucio Felice dederat, omniaCaecilii argumenta sic funditus evertit, tantisque rationum momentischristianae religionis veritatem demonstrat, ut Caecilius, gravissimadisputatione fractus ac plane convictus, veram religionem laeto gratantiqueanimo fuerit amplexatus. Ac primum quidem Caecilii sermonem pro deorum cultuexponit auctor. Deinde vero Octavii responsionem ad singula orationisCaecilianae membra subinfert.

 

Caput primum

ARGUMENTUM. —Ab ipso dialogi exordio, narrat Minucius quam jucunda eorumquae sibi cum Octavio, dum apud se Romae ageret, contigerant, ac potissimum hujuscedisputationis recordatione oblectaretur.

COGITANTI mihi, et cum animo meo Octavii, boni et fidelissimi contubernalis,memoriam recensenti, tanta dulcedo et affectio hominis inhaesit, ut ipsequodammodo mihi viderer in praeterita redire, non ea quae jam transacta etdecursa sunt, recordatione revocare. Ita ejus contemplatio, quantum subtractaest oculis, tantum pectori meo, ac pene intimis sensibus, implicata est. Necimmerito discedens vir eximius et sanctus immensum sui desiderium nobisreliquit: utpote quum et ipse tanto nostri semper amore flagraverit, ut et inludicris et seriis pari mecum voluntate concineret, eadem vellet vel nollet.Crederes unam mentem in duobus fuisse divisam: sic solus in amoribus, consciusipse, socius in erroribus, et quum, discussa caligine, de tenebrarum profundoin lucem sapientiae et veritatis emergerem, non respuit comitem, sed, quod estgloriosius, praecucurrit. Itaque, cum per universam convictus nostri etfamiliaritatis aetatem mea cogitatio volveretur, in illo praecipue sermone ejusmentis meae resedit intentio, quo Caecilium, superstitiosis vanitatibus etiamnunc inhaerentem, disputatione gravissima ad veram religionem reformavit.

 

Caput II

ARGUMENTUM. —Octavii Romam adventus forensium feriarum tempore, pergratusMinucio. Utrique ad marina Ostiae balnea, adscito Minucii comite Caecilio, ireplacuit. Dum simul ad mare pergunt, Caecilius conspecto Serapidis simulacro,manum ori admovens, illud colit.

Nam negotii et visendi mei gratia, Romam contenderat, relicta domo, conjuge,liberis, et, quod est in liberis amabilius, adhuc annis innocentibus, et adhucdimidiata verba tentantibus, loquelam ipso offensantis linguae fragminedulciorem. Quo in adventu ejus non possum exprimere sermonibus, quanto quamqueimpatienti gaudio exultaverim, quum autem geret maxime laetitiam meamamicissimi hominis inopinata praesentia. Igitur, post unum et alterum diem,quum jam et aviditatem desiderii frequens assiduitatis usus implesset, et quaeper absentiam mutuam de nobis nesciebamus, relatione alterna comperissemus;placuit Ostiam petere, amoenissimam civitatem, quod esset corpori meo siccundishumoribus de marinis lavacris blanda et apposita curatio. Sane et ad vindemiamferiae judiciariam curam relaxaverant. Nam id temporis, post aestivam diem, intemperiem semet autumnitas dirigebat. Itaque, quum diluculo ad mare,inambulando littore, pergeremus, ut et aura, aspirans leniter, membravegetaret, et cum eximia voluptate molli vestigio cedens arena subsideret;Caecilius, simulacro Serapidis denotato, ut vulgus superstitiosus solet, manumori admovens osculum labiis impressit.

 

Caput III

ARGUMENTUM. —Superstitiosi hominis actum indigne ferens Octavius,Minucio acriter exprobrat hujus impii facinoris in famiam non minorem in ipsum,utpote Coecilii hospitem, quam in eumdem Caecilium redundare.

Tunc Octavius ait: Non boni viri est, Marce frater, hominem domi forisquelateri tuo inhaerentem, sic in hac imperitiae vulgaris caecitate deserere, uttam luculento die in lapides eum patiaris impingere, effigiatos sane, etunctos, et coronatos; quum scias hujus erroris non minorem ad te quam ad ipsuminfamiam redundare. Cum hoc sermone ejus medium spatium civitatis emensi, jamliberum littus tenebamus. Ibi arenas extimas, velut sterneret ambulacro perfundenslenis unda tendebat: et, ut semper mare etiam positis flatibus, inquietum est,etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispistorosisque. Ibidem erroribus delectati perquam sumus, quum in ipso aequorislimine plantas tingeremus, quod vicissim nunc appulsum nostris pedibusalluderet, fluctus nunc, relabens ac vestigia retrahens in sese resorberet.Sensim itaque tranquilleque progressi, oram curvi molliter littoris, iterfabulis fallentibus, legebamus. Hae fabulae erant Octavii, disserentis denavigatione, narratio. Sed ubi eundi spatium satis justum cum sermoneconsumpsimus, eamdem emensi viam rursus, versis vestigiis, terebamus. Et quumad id loci ventum est ubi subductae naviculae, substratis roboribus, a terrenalabe suspensae quiescebant; pueros videmus, certatim gestientes, testarum inmare jaculationibus ludere. Is lusus est: testam teretem, jactatione fluctuumlaevigatam, legere de littore; eam testam plano situ digitis comprehensam,inclinem ipsum atque humilem, quantum potest, super undas irrotare, ut illudjaculum, vel dorsum maris raderet, enataret, dum leni impetu labitur; velsummis fluctibus tonsis emicaret, emergeret, dum assiduo saltu sublevatur. Isse in pueris victorem ferebat, cujus testa et procurreret longius, etfrequentius exsiliret.

 

Caput IV

ARGUMENTUM. —Subtristis Caecilius de hujusmodi objurgatione qua suicausa Octavius Minucium perstrinxit, petit ut sibi cum Octavio de suaereligionis veritate disputare liceat. Annuit cum socio suo Octavius, ac mediusinter Caecilium et Octavium sedet Minucius.

Igitur, quum omnes hac spectaculi voluptate caperemur, Caecilius nihilintendere, neque de contentione ridere; sed tacens, anxius, segregatus, dolerenescio quid vultu fatebatur. Cui ego: Quid hoc est rei? cur non agnosco,Caecili, alacritatem tuam illam? et illam oculorum etiam in seriis hilaritatemrequiro? Tum ille: Jamdudum me Octavii nostri acriter angit et remordet oratio,qua, in te invectus, objurgavit negligentiae, ut me dissimulanter graviusargueret inscientiae. Itaque progrediar ulterius: de toto et integro mihi cumOctavio res est. Si placet ut ipsius sectae homo cum eo disputem, jam profectointelliget facilius esse in contubernalibus disputare, quam consereresapientium modo; modo in istis ad tutelam balnearum jactis, et in altumprocurrentibus petrarum obicibus residamus, ut et requiescere de itinerepossimus et intentius disputare. Et cum dicto ejus assedimus ita ut me extribus medium lateris ambitione protegerent; nec hoc obsequii fuit, aut ordinisaut honoris, quippe cum amicitia pares semper aut accipiat aut faciat, sed utarbiter, et utrique proximus, aures darem, et disceptantes duos mediussegregarem, Tum sic Caecilius exorsus est:

 

Caput V

ARGUMENTUM. —Disputationem suam aggreditur Caecilius: et primum quidemomnia in rebus humanis dubia et incerta; adeoque dolendum quod Christiani,rudes plerumque et illitterati, de summa rerum ac divina majestate aliquidcerti decernere audeant; hinc nulla providentia mundum regi arguit,concluditque satius esse traditis religionibus adhaerere.

Quamquam tibi, Marce frater, de quo maxime quaerimus, non sit ambiguum,utpote quum, diligenter in utroque vivendi genere versatus, repudians alterum,[alterum] comprobans; in praesentiarum tamen ita tibi informandus est animus,ut libram teneas aequissimi judicis, nec in alteram partem propensus incumbas,ne non tam ex nostris disputationibus nata sententia, quam ex tuis sensibusprolata videatur. Proinde, si mihi, quasi novus aliqui et quasi ignarus partisutriusque, considas, nullum negotium est patefacere omnia in rebus humanisdubia, incerta, suspensa, magisque omnia verisimilia quam vera. Quo magis mirumest nonnullos taedio investigandae penitus veritatis cuilibet opinioni temeresuccumbere, quam in explorando pertinaci diligentia perseverare. Itaqueindignandum omnibus, indolescendum est, audere quosdam, et hoc studiorum rude[rudes], litterarum profanos, expertes artium etiam sordidarum, certum aliquidde summa rerum ac majestate decernere, de qua tot omnibus saeculis sectarumplurimarum usque adhuc ipsa philosophia deliberat. Nec immerito: quum tantumabsit ab exploratione divina humana mediocritas, ut neque, quae supra nos coelosuspensa, sublata sunt, neque quae infra terram profunda, demersa sunt, autscire sit datum, aut scrutari permissum, aut stuprari religiosum: et beatisatis, satisque prudentes jure videamur si, secundum illud vetus Sapientisoraculum, nosmetipsos familiarius noverimus. Sed quatenus indulgentes insanoatque inepto labori, ultra humilitatis nostrae terminos evagamur, et in terramprojecti, coelum ipsum et ipsa sidera audaci cupiditate transcendimus, vel huncerrorem saltem, non vanis et formidolosis opinionibus implicemus. Sintprincipio omnium semina, natura in se coeunte, densata: quis hic auctor deus?sint fortuitis concursionibus totius mundi membra coalita, digesta, formata:quis deus machinator? Sidera licet ignis accenderit, et coelum licet suamateria suspenderit; licet terram fundaverit pondere, et mare licet influxerite liquore; unde haec religio, unde formido, quae superstitio est? Homo, etanimal omne quod nascitur, inspiratur et alitur, elementorum ut voluntariaconcretio est, in quae rursum homo, et animal omne dividitur, solvitur,dissipatur, ita in fontem refluunt, et in semet omnia revolvuntur, nulloartifice, nec judice, nec auctore. Sic, congregatis ignium seminibus, solesalios atque alios semper splendere; sic exhalatis terrae vaporibus, nebulassemper adolescere: quibus densatis coactisque, nubes altius surgere: iisdem labentibus,pluvias fluere, flare ventos, grandines increpare: vel nimbis collidentibus,tonitrua mugire, rutilare fulgura, fulmina praemicare. Adeo passim cadunt,montes irruunt, arboribus incurrunt: sine delectu tangunt loca sacra etprofana; homines noxios feriunt, saepe et religiosos. Quid tempestates loquarvarias ac incertas? quibus, nullo ordine vel examine, rerum omnium impetusvolutatur; in naufragiis, bonorum malorumque fata mixta, merita confusa; inincendiis, interitum convenire insontium nocentiumque; et, cum tabe pestiferacoeli tractus inficitur, sine discrimine omnes deperire; et, cum belli ardoresaevitur, meliores potius occumbere. In pace etiam, non tantum aequaturnequitia melioribus, sed et colitur: ut in pluribus nescias utrum sit eorumdetestanda pravitas, an optanda felicitas. Quod si mundus divina providentia etalicujus numinis auctoritate regeretur, numquam mereretur Phalaris et Dionysiusregnum, numquam Rutilius et Camillus exsilium, numquam Socrates venenum. Eccearbusta frugifera, ecce jam seges cana, jam temulenta vindemia imbricorrumpitur, grandine caeditur: adeo aut incerta nobis veritas occultatur etpremitur; aut, quod magis credendum est, variis et lubricis casibus, solutalegibus fortuna dominatur.

 

Caput VI

ARGUMENTUM. —Quaelibet natio, ac Romani postmodum numina sua itacoluere, ut eorum cultum supremum totius orbis terrae imperium fuerint assecuti.

Cum igitur aut fortuna certa, aut incerta natura sit, quanto venerabilius acmelius, antistites veritatis majorum excipere disciplinam, religiones traditascolere; deos quos a parentibus ante imbutus es timere, quam nosse familiarius,adorare; nec de numinibus ferre sententiam, sed prioribus credere qui, adhucrudi saeculo, ipsius mundi natalibus; meruerunt deos vel faciles habere, velreges! Inde adeo per universa imperia, provincias, oppida, videmus singulossacrorum ritus gentiles habere, et deos colere municipes, ut EleusiniosCererem, Phrygas Matrem, Epidaurios Aesculapium, Chaldaeos Belum, AstartenSyros, Dianam Tauros, Gallos Mercurium, universa Romanos. Sic eorum potestas etauctoritas totius orbis ambitus occupavit: sic imperium suum ultra solis viaset ipsius Oceani limites propagavit, dum exercent in armis virtutem religiosam,dum urbem muniunt sacrorum religionibus, castis virginibus, multis honoribus,ac nominibus sacerdotum: dum obsessi, et citra solum Capitolium capti, coluntdeos, quos alius jam sprevisset, iratos; et per Gallorum acies, mirantiumsuperstitionis audaciam, pergunt telis inermes, sed cultu religionis armati:dum capti, in hostilibus moenibus adhuc ferociente victoria, numina victavenerantur: dum undique hospites deos quaerunt, et suos faciunt: dum arasexstruunt, dum etiam ignotis numinibus et manibus. Sic, dum universarum gentiumsacra suscipiunt, etiam regna [meruerunt]. Hinc perpetuus merent venerationistenor mansit, qui longa aetate non infringitur, sed augetur: quippe antiquitascaeremoniis atque fanis tantum sanctitatis tribuere consuevit, quantumadstruxerit vetustatis.

 

Caput VII

ARGUMENTUM. —Auspicia et auguria Romana poenitenter omissa, observatafeliciter.

Nec tamen temere (ausim enim interim et ipse concedere, et sic meliuserrare), majores nostri, aut observandis auguriis, aut extis consulendis, autinstituendis sacris, aut delubris dedicandis, operam navaverunt. Specta delibris memoriam: jam eos deprehendes initiasse ritus omnium religionum, vel utremuneraretur divina indulgentia, vel ut averteretur imminens ira, aut ut, jamtumens et saeviens, placaretur. Testis mater Idaea, quae adventu suo etprobavit matronae castitatem, et urbem metu hostili liberavit: testesequestrium fratrum in lacu, sicut ostenderant, statuae consecratae, quianhelis, spumantibus equis atque fumantibus, de Perse victoriam eadem die quafecerant, nuntiaverunt: testis ludorum, offensio Jovis, de somno plebeiihominis iteratio: et Decuriorum devotio rata testis est: testis et Curtius,qui, equitis sui vel mole honore hiatum profundae voraginis coaequavit.Frequentius etiam quam volebamus, deorum praesentiam contempta auspiciacontestata sunt. Sic Allia nomen infaustum, sic Claudii et Junii, non praeliumin Poenos, sed ferale naufragium est. Et, ut Trasimenus Romanorum sanguine etmajor esset et decolor, sprevit auguria Flaminius: et, ut Parthos signa reposcamus,Dirarum imprecationes Crassus et meruit et irrisit. Omitto vetera, quae multasunt, et de deorum natalibus, donis, muneribus, negligo carmina poetarum;praedicta etiam de oraculis fata transilio, ne vobis antiquitas nimium fabulosavideatur. Intende templis ac delubris deorum quibus Romana civitas etprotegitur et armatur: magis sunt augusta numinibus incolis praesentibus,inquilinis, quam cultus insignibus et muneribus opulenta. Inde adeo pleni etmixti Deo vates futura praecerpunt, dant cautelam periculis, morbis medelam,spem afflictis, opem miseris, solatium calamitatibus, laboribus levamentum:etiam per quietem deos videmus, audimus, agnoscimus, quos impie per diemnegamus, nolumus, pejeramus.

 

Caput VIII

ARGUMENTUM. —Mimine ferenda Theodori, Diagorae ac Protagorae impiatemeritas, qui deorum religionem vel penitus tollere, vel saltem infirmarevoluere; at multo minus ferri debet latebrosa et lucifugax Christianorum natio,qui deos despuunt, et dum mori post mortem timent, interim mori non timent.

Itaque, cum omnium gentium de diis immortalibus, quamvis incerta sit velratio vel origo, maneat tamen firma consensio; neminem fero tanta audacia,tamque irreligiosa nescio qua prudentia tumescentem, qui hanc religionem tamvetustam, tam utilem, tam salubrem dissolvere aut infirmare nitatur. Sit licetille Theodorus Cyrenaeus, vel, qui prior, Diagoras Melius, cui Atheon cognomenapposuit antiquitas, qui uterque, nullos deos asseverando, timorem omnem, quohumanitas regitur, venerationemque penitus sustulerunt: numquam tamen in hacimpietatis disciplina simulatae philosophiae nomine atque auctoritatepollebunt, quum Abderiten Pithagoram [Protagoram] Athenienses viri, consultepotius quam profane de divinitate disputantem, et expulerint suis finibus, et inconcione ejus scripta deusserint; quid homines (sustinebitis enim me impetumsusceptae actionis liberius exserentem) homines, inquam, deploratae, illicitaeac desperatae factionis grassari in eos, non ingemiscendum est? qui de ultimafaece collectis imperitioribus, et mulieribus credulis, sexus sui facilitatelabentibus, plebemprofanae conjurationis instituunt; quae nocturniscongregationibus, et jejuniis solemnibus et inhumanis cibis, non sacro quodamsed piaculo foederantur. Latebrosa et lucifugax natio, in publicum muta, inangulis garrula: templa, ut busta, despiciunt; deos despuunt, rident sacra,miserentur miseri, si fas est, sacerdotum honores et purpuras despiciunt ipsiseminudi. Pro mira stultitia et incredibili audacia, spernunt tormenta praesentia,dum incerta metuunt et futura; et dum mori post mortem timent, interim mori nontiment. Ita illis pavorem fallax spes solatio redivivo blanditur.

 

Caput IX

ARGUMENTUM. —Christianorum religio stulta, hominem siquidem crucifixum,ipsumque hujus supplicii instrumentum venerantur. Asini caput colere, ipsamqueparentis sui naturam adorare dicuntur. De caede infantis et sanguineinitiantur, ac per impudentes tenebras incerta sorte omnes permiscentur.

Ac jam, ut foecundius nequiora proveniunt, serpentibus in dies perditismoribus, per universum orbem sacraria ista teterrima impiae coitionisadolescunt. Eruenda prorsus haec, et exsecranda consensio. Occultis se notis etinsignibus noscunt, et amant mutuo pene antequam noverint: passim etiam intereos velut quaedam libidinum religio miscetur; ac se promisce appellant fratreset sorores, ut etiam non insolens stuprum, intercessione sacri nominis, fiatincestum: ita eorum vana et demens superstitio sceleribus gloriatur. Nec deipsis, nisi subsisteret veritas, maxima et varia maxime nefaria et honorepraefanda, sagax fama loqueretur. Audio eos turpissimae pecudis caput asiniconsecratum, inepta nescio qua persuasione, venerari: digna et nata religiotalibus moribus. Alii eos ferunt ipsius antistitis ac sacerdotis coleregenitalia, et quasi parentis sui adorare naturam. Nescio an falsa, certeoccultis ac nocturnis sacris apposita suspicio: et qui hominem, summo suppliciopro facinore punitum, et crucis ligna feralia, eorum caerimonias fabulantur,congruentia perditis sceleratisque tribuit altaria, ut id colant quod merentur.Jam de initiandis tirunculis fabula tam detestanda quam nota est: infans farrecontectus, ut decipiat incautos, apponitur ei qui sacris imbuatur. Is infans atirunculo, farris superficie, quasi ad innoxios ictus provocato, coecisoccultisque vulneribus occiditur: hujus, proh nefas! sitienter sanguinemlambunt, hujus certatim membra dispertiunt: hac foederantur hostia; hacconscientia sceleris ad silentium mutuum pignerantur: haec sacra sacrilegiis omnibustetriora. Et de convivio notum est, passim omnes loquuntur, id etiam Cirtensisnostri testatur oratio: ad epulas solemni die coeunt, cum omnibus liberis,sororibus, matribus, sexus omnis hominis et omnis aetatis: illic, post multasepulas, ubi convivium caruit [caluit], et incestae libidinis ebrietatis fervorexarsit, carnis [canis] qui candelabro nexus est, jactu offulae ultra spatiumlineae qua vinctus est, ad impetum et saltum provocatur: sic everso etexstincto conscio lumine, impudentibus tenebris nexus infandae cupiditatisinvolvunt per incertum sortis; et, si non omnes opera, conscientia tamenpariter incesti, quoniam voto universorum appetitur quicquid accidere potest inactu singulorum.

 

Caput X

ARGUMENTUM. —Quidquid colunt, magnopere occultare nituntur: nullas arashabent, templa nulla, nulla nota simulacra. Deus illorum, sicut et Judaeorum,unicus esse fertur: quem cum nec videre nec ostendere queant, illum nihilominusmolestum, inquietum et praepostere curiosum arbitrantur.

Multa praetereo consulto; nam et haec nimis multa sunt quae aut omnia autpleraque omnium vera declarat ipsius pravae religionis obscuritas. Cur etenimoccultare et abscondere quidquid illud colunt magnopere nituntur, quum honestasemper publico gaudeant, scelera secreta sint? cur nullas aras habent, templanulla, nulla nota simulacra? numquam palam loqui, numquam libere congregari[sustinent], nisi illud quod colunt et interprimunt, aut puniendum est autpudendum? Unde autem, vel quis ille, aut ubi Deus unicus, solitarius,destitutus; quem non gens libera, non regna, non saltem Romana superstitionoverunt? Judaeorum sola et misera gentilitas unum et ipsi Deum, sed palam, sedtemplis, aris, victimis caerimoniisque coluerunt: cujus adeo nulla vis necpotestas est, ut sit Romanis numinibus cum sua sibi natione captivus. At etiamChristiani quanta monstra, quae portenta confingunt? Deum illum suum, quem necostendere possunt nec videre, in omnium mores, actus omnium, verba denique etoccultas cogitationes diligenter inquirere, discurrentem scilicet, atque ubiquepraesentem; molestum illum volunt, inquietum, impudenter etiam curiosum,siquidem adstat factis omnibus, locis omnibus intererrat: cum nec singulisinservire possit, per universa districtus, nec universis sufficere, in singulisoccupatus. Quid? quod toto orbi, et ipsi mundo cum sideribus suis minanturincendium, ruinam moliuntur? quasi aut naturae divinis legibus constitutusaeternus ordo turbetur, aut rupto elementorum omnium foedere, et coelesticompage divisa, moles ista qua continetur et cingitur subruatur.

 

Caput XI

ARGUMENTUM. —Futurum quoque asserunt totius mundi incendium; ac postcorporum nostrorum resurrectionem, justis beatissimae vitae, injustis maximarumpoenarum aeternitatem promittunt.

Nec hac furiosa opinione contenti, aniles fabulas adstruunt et annectunt;renasci se ferunt, post mortem et cineres et favillas: et nescio qua fiduciamendaciis suis invicem credunt; putes eos jam revixisse. Anceps malum, etgemina dementia! Coelo et astris, quae sic relinquimus ut invenimus, interitumdenuntiare: sibi mortuis, exstinctis, qui sicut nascimur et interimus,aeternitatem repromittere. Inde videlicet et exsecrantur rogos, et damnantignium sepulturas; quasi non omne corpus, etsi flammis subtrahatur, annis tamenet aetatibus in terram resolvatur: nec intersit utrum ferae diripiant, an mariaconsumant, an humus contegat, an flamma subducat, cum cadaveribus omnissepultura, si sentiunt, poena sit; si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritatemedicina. Hoc errore decepti beatam sibi, ut bonis et perpetem vitam mortuis,pollicentur: caeteris, ut injustis, poenam sempiternam. Multa ad haecsuppetunt, ni festinet oratio, injustos ipsos, magis nec laboro, jam docui:quamquam etsi justos darem, culpam tamen, vel innocentiam fato tribuisententiis plurimorum et haec vestra consensio est. Nam quidquid agimus, utalii fato, ita vos Deo addicitis: sic sectae vestrae non spontaneo cupere, sedelectos. Igitur iniquum judicem fingitis, qui sortem in hominibus puniat, nonvoluntatem. Vellem tamen sciscitari, utrumne cum corporibus? et corporibusquibus? ipsisne an innovatis, resurgatur? sine corpore? Sine corpere. Hoc, quodsciam, neque mens, neque anima, nec vita est. Ipso corpore? sed jam antedilapsum est. Alio corpore? ergo homo novus nascitur, non prior ille reparatur.Et tamen tanta aetas abiit, saecula innumera fluxerunt, quis unus ullus abinferis, vel Protesilai sorte, remeavit, horarum saltem permisso commeatu, velut exemplo crederemus? Omnia ista figmenta malesanae opinionis, et ineptasolatia, a poetis fallacibus in dulcedine carminis lusa, a vobis, nimirumcredulis, in Deum vestrum turpiter reformata sunt.

 

Caput XII

ARGUMENTUM. —Quid autem ipsismet Christianis post mortem eventurum sit,inde augurari possimus, quod nunc omni ope destituti, summis calamitatibus etmiseriis premuntur.

Nec saltem de praesentibus capitis experimentum, quam vos irritaepollicitationis cassa vota decipiant: quid post mortem impendeat, miseri, dumadhuc vivitis, aestimate. Ecce pars vestrum et major [et] melior, ut dicitis,egetis, algetis, opere, fame, laboratis: et Deus patitur, dissimulat; non vult,aut non potest opitulari suis. Ita aut invalidus, aut iniquus est. Tu quiimmortalitatem postumam somnias, cum periculo quateris, cum febribus ureris,cum dolore laceraris, non tum conditionem tuam sentis? Non tum agnoscisfragilitatem? Invitus, miser, infirmitatis argueris, nec fateris? Sed omittocommunia; ecce vobis minae, supplicia, tormenta, et jam non adorandae, sedsubeundae cruces: ignes etiam, quos et praedicitis, et timetis: ubi Deus ille,qui subvenire reviviscentibus potest, viventibus non potest? Nonne Romani sinevestro Deo imperant, regnant, fruuntur orbe toto, vestrique dominantur? Vosvero suspensi interim atque solliciti, honestis voluptatibus abstinetis. Nonspectacula visitis, non pompis interestis: convivia publica absque vobis; sacracertamina, praecerptos cibos, et delibatos altaribus potus abhorretis. Sicreformidatis deos, quos negatis. Non floribus caput nectitis; non corpusodoribus honestatis: reservatis unguenta funeribus: coronas etiam sepulchrisdenegatis, pallidi, trepidi, misericordia digni, sed nostrorum deorum. Ita necresurgitis miseri, nec interim vivitis. Proinde si quid sapientiae vobis, autverecundiae est, desinite coeli plagas, et mundi fata et secreta rimari: satisest pro pedibus aspicere, maxime indoctis, impolitis, rudibus, agrestibus:quibus non est datum intelligere civilia, multo magis denegatum est dissereredivina.

 

Caput XIII

ARGUMENTUM. —Concludit tandem Caecilius repudiandam religionem novam;nec de rebus dubiis temere pronuntiandum.

Quamquam, si philosophandi libido est, Socratem sapientiae principem,quisque vestrum tantus est, si potuerit, imitetur; ejus viri, quoties decoelestibus rogabatur, nota responsio est: QUOD SUPRA NOS, NIHIL AD NOS. Meritoergo de oraculo testimonium meruit prudentiae singularis, quod oraculum, idemipse praesensit, idcirco universis esse praepositum; non quod omniacomperisset, sed quod nihil se scire didicisset: ita confessae imperitiae summaprudentia est. Hoc fonte defluxit Arcesilae, et multo post Carneadis, etAcademicorum plurimorum in summis quaestionibus tuta dubitatio; quo generephilosophari et caute indocti possunt, et docti gloriose. Quid? Simonidis Melesiinonne admiranda omnibus et sectanda cunctatio? qui Simonides, cum de eo, quidet quales arbitraretur deos, ab Hierone tyranno quaereretur, primodeliberationi diem petiit, postridie biduum prorogavit, mox alterum tantum,admonitus, adjunxit: postremo, cum causas tantae morae tyrannus inquireret,respondit ille, quod sibi, quanto inquisitio tardior pergeret, tanto veritasfieret obscurior. Mea quoque opinione, quae sunt dubia, ut sunt, relinquendasunt: nec, tot ac tantis viris deliberantibus, temere et audaciter in alterampartem ferenda sententia est, ne aut anilis inducatur superstitio, aut omnisreligio destruatur.

 

Caput XIV

ARGUMENTUM. —Non sine animi elati fastidio provocat Octavium Caecilius,ut argumentis suis respondeat. Cui Minucius modeste respondet, de sua haudmediocri eloquentia, deque concinna orationis varietate non esse ipsiexultandum.

Sic Caecilius, et renidens (nam indignationis ejus tumorem effusae orationisimpetus relaxaverat): Ecquid ad haec, ait, audet Octavius, homo Plautinaeprosapiae, ut pistorum praecipuus, ita prostremus philosophorum? Parce, inquam,in eum plaudere; neque enim prius exultare te dignum est concinnitate sermonis,quam utrimque plenius fuerit peroratum; maxime quum non laudis, et veritatidisceptatio vestra nitatur. Et quamquam magnum in modum me, subtili varietate,tua delectaverit oratio, tamen altius moveor, non de praesenti actione, sed detoto genere disputandi: quod plerumque pro disserentium viribus, et eloquentiaepotestate, etiam perspicuae veritatis conditio mutetur. Id accidere pernotumest auditorum facilitate, qui, dum verborum lenocinio a rerum intentionibusavocantur, sine delectu adsentiuntur dictis omnibus: nec a rectis falsasecernunt, nescientes inesse et incredibili verum, et in verisimili mendacium.Itaque quo saepius asseverationibus credunt, eo frequentius a peritioribusarguuntur: sic assidue temeritate decepti. Culpam judicis transferunt adincerti querelam, ut damnatis omnibus malint universa suspendere, quam de fallacibusjudicare. Igitur nobis providendum est, ne odio identidem sermonum omniumlaboremus, ita, ut in execrationem et odium hominum plerique simplicioresefferantur. Nam incaute creduli circumveniuntur ab his, quos bonos putaverunt:mox, errore--consimili jam suspectis omnibus, ut improbos metuunt etiam, quosoptimos sentire potuerunt. Nos proinde solliciti, quod utrimque in omni negotiodisseratur, et ex altera parte plerumque obscura sit veritas, ex altero lateremira subtilitas, quae nonnumquam ubertate dicendi, fidem confessae probationisimitetur: diligenter quantum potest, singula ponderemus, ut argutias quidemlaudare, ea vero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus.

 

Caput XV

ARGUMENTUM. —Regerit Minucio Caecilius non sine aliqua laesi animisignificatione, ipsum religiosi judicis officio recedere, dum suaedisputationis vires infirmat. Integrum, Octavio esse ea omnia, quae in mediumprotulerat, confutare.

Decedis, inquit Caecilius, officio judicis religiosi; nam perinjurium est,vires te actionis meae, intergressu gravissimae disputationis, infringere cumOctavius integra et illibata habeat singula. Si potest reputare; id quodcriminaris, inquam, in commune, nisi fallor, compendium protuli, ut examinescrupuloso nostram sententiam non eloquentiae tumore, sed rerum ipsarumsoliditate liberemus: nec avocanda, quod quereris, diutius intentio, cum totosilentio liceat responsionem Januarii nostri, jam gestientis, audire.

 

Caput XVI

ARGUMENTUM. —Suam itaque orditur responsionem Octavius: seque veraciumverborum flumine amarissimam conviciorum labem diluturum confidit. Dehinc adinfirmanda singula Caecilii argumenta digreditur.

Primum itaque statuit, nemini aegre ferendum quod Christiani quantumvisindocti, de coelestibus rebus disputent: non enim disputantis auctoritas, seddisputationis ipsius veritas est spectanda. Et Octavius: Dicam equidem, utpotero, pro viribus; et adnitendum tibi mecum est, ut conviciorum amarissimamlabem verborum veracium in flumine diluamus. Nec dissimulabo principio itaNatalis mei errantem, vagam, lubricam nutasse sententiam, ut sit nobisambigendum, utrum tua eruditio turbata sit, an vacillaverit per errorem. Naminterim deos credere, interim se deliberare variavit, ut, propositionisincerto, [in]certio[r] responsionis nostrae intentio fundaretur. Sed in Natalemeo versutiam nolo, non credo: procul est ab ejus simplicitate subtilisurbanitas. Quid igitur? Ut qui rectam viam nescit, ubi, ut fit, in plures unadiffunditur, quia viam nescit, haeret anxius, nec singulas audet eligere, necuniversas probare; sic cui non est veri stabile judicium, prout infida suspiciospargitur, ita ejus dubio opinio dissipatur. Nullum itaque miraculum est, siCaecilius identidem in contrariis ac repugnantibus jactetur aestu et fluctuetur:quod ne fiat ulterius, convincam, et redarguam, quamvis diversa sint, quaedicta sunt; una veritate confirmata probataque, nec dubitandum ei de caeteroest, nec vagandum. Et quoniam meus frater erupit aegre se fere, stomachari,indignari, dolere, illiteratos, pauperes, imperitos, de rebus coelestibusdisputare; sciat omnes homines sine delectu aetatis, sexos, dignitatis,rationis et sensus capaces et habiles procreatos: nec fortuna nactos, sednatura insitos esse sapientiam: quin ipsos etiam philosophos, vel si qui aliiartium repertores in memorias exierunt, priusquam solertia mentis parerentnominis claritatem, habitos esse plebeios, indoctos, seminudos; adeo divitesfacultatibus suis illigatos, magis aurum suspicere consuesse, quam coelum:nostrates pauperes, et commentos esse prudentiam, et tradidisse caeterisdisciplinam. Unde apparet ingenium non dari facultatibus, nec studio parari,sed cum ipsa mentis formatione generari. Nihil itaque indignandum, veldolendum, si quicumque de divinis quaerat, sentiat, proferat; quum nondisputantis auctoritas, sed disputationis ipsius veritas requiratur: atqueetiam quo imperitior sermo, hoc illustrior ratio est: quoniam non fucatur pompafacundiae et gratiae, sed, ut est, recti regula sustinetur.

 

Caput XVII

ARGUMENTUM. —Fatetur quidem hominem debere se ipsum nosse: sed planenegat hanc cognitionem ab eo posse comparari, quin antea rerum universitatem etDeum ipsum agnoscat. Ex ipsius autem mundi constitutione atque ornatu, quisqueratione praeditus, compertum habet eum a Deo conditum fuisse atque ab eo regiet administrari.

Nec recuso, quod Caecilius adserere inter praecipua connisus est, hominemnosse se et circumspicere debere, quid sit, unde sit, quare sit; utrumelementis concretus, an concinnatus atomis, an potius a Deo factus, formatus,animatus? Quod ipsum explorare et eruere, sine universitatis inquisitione nonpossumus, quum ita cohaerentia, connexa, concatenata sint, ut, nisi divinitatisrationem diligenter excusseris nescias humanitatis: nec possis pulchre gerererem civilem, nisi cognoveris hanc communem omnium mundi civitatem: praecipuequum a feris belluis hoc differamus, quod illa prona, in terramque vergentia,nihil nata sint prospicere, nisi pabulum nos, quibus vultus erectus, quibussuspectus in coelum datus est, sermo et ratio, per quae Deum agnoscimus,sentimus, imitamur, ignorare nec fas nec licet ingerentem sese oculis etsensibus nostris coelestem claritatem. Sacrilegii enim vel maximi instar est,humi quaerere, quod in sublimi debeas, invenire. Quo magis mihi videntur, quihunc mundi totius ornatum non divina ratione perfectum volunt, sed frustisquibusdam temere cohaerentibus conglobatum, mentem, sensum, oculos deniqueipsos non habere. Quid enim potest esse tam apertum, tam confessum, tamqueperspicuum, quum oculos in coelum sustuleris, et quae sunt infra circaquelustraveris, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo omnis naturainspiretur, moveatur, alatur, gubernetur? Coelum ipsum vide. Quam latetenditur! quam rapide volvitur! vel, quod in noctem astris distinguitur, vel,quod in diem sole lustratur: jam scies, quam sit in eo summi moderatoris miraet divina libratio. Vide et annum ut solis ambitus faciat: et mensem vide utluna auctu, senio, labore circumagat. Quid tenebrarum et luminis dicamrecursantes vices, ut sit nobis operis et quietis alterna reparatio? Reliquendavero astrologis prolixior de sideribus oratio vel quod regant cursum navigandi,vel quod arandi metendique tempus inducant; quae singula, non modo, ut crearentur,fierent, disponerentur, summi opificis et perfectae rationis eguerunt, verumetiam sentiri, perspici, intelligi, sine summa solertia et ratione non possunt.Quid quum ordo temporum ac frugum stabili varietate distinguitur, nonneauctorem suum parentemque testatur ver aeque cum suis floribus, et aestas cumsuis messibus, et autumni maturitas grata, et hiberna olivitas necessaria? Quiordo facile turbaretur, nisi maxima ratione consisteret. Jam providentiaequantae, ne hiems sola glacie ureret, aut sola aestas ardore torreret, autumniet veris inserere medium temperamentum, ut per vestigia sua anni revertentisocculti et innoxii transitus laberentur. Mari intende: lege littorisstringitur. Quidquid arborum est vide, quam e terrae visceribus animatur. AspiceOceanum: refluit reciprocis aestibus. Vide fontes: manant venis perennibus;fluvios intuere: eunt semper exercitis lapsibus. Quid loquar apte dispositarecta montium collium flexa, porrecta camporum? quidve animantium loquaradversus sese tutelam multiformem? alias armatas cornibus, alias dentibusseptas, et fundatas ungulis, et spicatas aculeis: aut pedum celeritate liberas,aut elatione pinnarum? Ipsa praecipue formae nostrae pulchritudo Deum fateturartificem, status rigidus, vultus erectus, oculi in summo, velut in specula,constituti, et omnes caeteri sensus velut in arce compositi.

 

Caput XVIII

Longum est ire per singula: nihil in homine membrorum est, quod non etnecessitatis causa sit, et decoris: et quod magis mirum est, eadem figuraomnibus, sed quaedam unicuique lineamenta deflexa. Sic et similes universividemur, et inter se singulis dissimiles invenimur. Quid nascendi ratio? Quidcupido generandi? Nonne a Deo data est? et ut ubera partu maturescentelactescant, et ut tener foelus ubertate lactei roris adolescat? Necuniversitati solummodo Deus, sed et partibus consulit. Britannia soledeficitur, sed circumfluentis maris tepore recreatur: Aegypti siccitatemtemperat Nilus amnis: colit Euphrates Mesopotamiam: pro imbribus pensat Indus,et serere Orientem dicitur et rigare. Quod si ingressus aliquam domum, omniaexculta, disposita, ornata vidisses, utique praeesse ei crederes dominum, etillis bonis rebus multo esse meliorem: ita in hac mundi domo, cum coelumterramque perspicias, providentiam, ordinem, legem, crede esse universitatisdominum parentemque ipsis sideribus et totius mundi partibus pulchriorem. Niforte, quoniam de providentia nulla dubitatio est, inquirendum putas, utrumunius imperio, an arbitrio plurimorum coeleste regnum gubernetur: quod ipsumnon est multi laboris aperire cogitanti imperia terrena, quibus exempla utiquede coelo: quando umquam regni societas aut cum fide coepit, aut sine cruorediscessit? Omitto Persas, de equorum hinnitu augurantes principatum; etThebanorum permortuam fabulam, transeo: ob pastorum et casae regnum de geminismemoria notissima est; generi et soceri bella toto orbe diffusa sunt: et tammagni imperii duos fortuna non cepit. Vide caetera: rex unus apibus, dux unusgregibus, in armentis rector unus: tu in coelo summam potestatem dividi credas,et scindi veri illius ac divini imperii totam potestatem? cum palam sitparentem omnium Deum nec principium habere, nec terminum; qui nativitatemomnibus praestet, sibi perpetuitatem, qui ante mundum fuerit sibi ipse promundo; qui universa, quaecumque sunt, verbo jubet, ratione dispensat, virtuteconsummat. Hic nec videri potest, visu clarior est; nec comprehendi, tactupurior est; nec aestimari, sensibus major est, infinitus, immensus, et solisibi, tantus quantus est, notus; nobis vero ad intellectum pectus angustum est;et ideo sic eum digne aestimamus dum inaestimabilem dicimus. Eloquarquemadmodum sentio; magnitudinem Dei qui se putat nosse, minuit; qui non vultminuere, non novit. Nec nomen Deo quaeras, Deus nomen est. Illic vocabulis opusest cum per singulos propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda est:Deo, qui solus est, Dei vocabulum totum est. Quem si patrem dixero, terrenumopineris; si regem, carnalem suspiceris; si dominum, intelliges utiquemortalem. Aufer additamenta nominum, et perspicies ejus claritatem. Quid? quodomnium de isto habeo consensum: audio vulgus, quum ad coelum manus tendunt,nihil aliud quam DEUM dicunt; et, DEUS MAGNUS EST; et, DEUS VERUS EST, et, SIDEUS DEDERIT. Vulgi iste naturalis sermo est, an Christiani confitentis oratio?et qui Jovem principem volunt, falluntur in nomine, sed de una potestateconsentiunt. Audio poetas quoque "unum patrem divum atque hominum"praedicantes, et "talem esse mortalium mentem qualem parens omnium diemduxerit."

 

Caput XIX

ARGUMENTUM. —Praeterea poetae illum divum hominumque Parentem, omniumrerum creatorem, mentem et spiritum appellarunt. Quin et ipsimet praestantioresphilosophi eadem fere ac Christiani de Deo uno sensere.

Quid Mantuanus Maro? nonne apertius, proximius, verius? "Principio,ait, coelum et terras," et caetera mundi membra "spiritus intus alit,et infusa mens agitat. Inde hominum pecudumque genus" et quidquid aliudanimalium. Idem alio loco, mentem istam et spiritum, Deum nominat; haec enimvera [impr. verba] sunt:

 

Deum namque ire per omnes

Terrasque tractusque maris coelumque profundum.

Unde homines, et pecudes, unde imber et ignis.

 

Quid aliud et a nobis Deus, quam mens et ratio et spiritus praedicatur?Recenseamus, si placet, disciplinas philosophorum, deprehendes eos, etsisermonibus variis, ipsis tamen rebus in hanc unam coire et conspiraresententiam. Omitto illos rudes et veteres qui de suis dictis sapientes essemeruerunt. Sit Thales Milesius omnium primus, qui primus omnium de coelestibusdisputavit. Is Milesius Thales rerum initium aquam dixit; Deum autem eam mentemquae ex aqua cuncta formaverit. Eho! altior et sublimior aquae et spiritusratio, quam ab homine potuerit inveniri; a Deo traditum. Vides Philosophi principalisnobiscum penitus opinionem consonare. Anaximenes deinceps, et post ApolloniatesDiogenes, aera Deum statuunt, infinitum et immensum. Horum quoque similis dedivinitate consensio est. Anaxagorae vero descriptio et motus infinitae mentisDeus dicitur. Et Pythagorae Deus est animus, per universam rerum naturamcommeans et intentus: ex quo etiam animalium omnium vita capiatur. Xenophanemnotum est omne infinitum cum mente Deum tradere; et Antisthenem, populares deosmultos, sed naturalem unum praecipuum; Zeuxippum [imp. Spensippum], vimnaturalem, animalem, qua omnia regantur, Deum nosse. Quid Democritus? quamvisatomorum primus inventor, nonne plerumque naturam, quae imagines fundat, etintelligentiam, Deum loquitur? Straton quoque et ipse naturam: etiam Epicurusille qui deos aut otiosos fingit aut nullos, naturam tamen superponit.Aristoteles variat, et adsignat tamen unam potestatem. Nam interim mentem,mundum interim Deum dicit, interim mundo Deum praeficit. Aristoteles Ponticusvariat, alias mundo, alias menti divinae tribuens principatum. HeraclidesPonticus quoque Deo divinam mentem, quamvis varie, adscribit. Theophrastus, etZenon, et Chrysippus, et Cleanthes, sunt et ipsi multiformes; sed ad unitatemprovidentiae omnes revolvuntur. Cleanthes enim mentem, modo animum, modoaethera, plerumque rationem Deum disseruit. Zenon, ejusdem magister, naturalemlegem atque divinam, et aethera interim, interdumque rationem, vult omnium esseprincipium. Item interpretando Junonem aera, Jovem coelum, Neptunum mare, ignemesse Vulcanum, et caeteros similiter vulgi deos elementa esse monstrando,publicum arguit graviter et revincit errorem. Eadem fere Chrysippus, vimdivinam, rationalem naturam, et mundum interim, et fatalem necessitatem Deumcredit, Zenonemque interpretatione physiologiae in Hesiodi, Homeri Orpheiquecarminibus imitatur. Babylonio etiam Diogeni disciplina est exponendi etdisserendi Jovis partum et ortum Minervae, et hoc genus caeterarum rerumvocabula esse, non deorum. Nam Socraticus Xenophon formam Dei veri negat videriposse, et ideo quaeri non oportere. Aristo Stoicus [impr. Chius], comprehendiomnino non posse. Uterque majestatem Dei, intelligendi desperatione; senserunt.Platoni apertior de Deo et rebus ipsis et nominibus oratio est; et quae totaesset coelestis, nisi persuasionis civilis nonnumquam admixtione sordesceret.Platoni itaque in Timaeo Deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex animae,coelestium terrenorumque fabricator; quem et invenire difficile, prae nimia etincredibili potestate; et, cum inveneris, in publicum dicere impossibilepraefatur. Eadem fere et ista quae nostra sunt nam et Deum novimus et parentemomnium dicimus, et numquam publice, nisi interrogati, praedicamus.

 

Caput XX

ARGUMENTUM. —Quod si Providentia mundus regitur et unius Dei nutugubernetur, non nos debet antiquitas imperita rapere ad mutui consensuserrorem; quae nimirum fabellis suis delectata, ridiculas traditiones invexit.Nec minus evidenter ostenditur insulsum impiumque semper fuisse deorum cultum,dum mortalium antiquissimi suos reges, duces inclytos artiumque inventores, obpraeclara illorum facinora, non secus ac deos venerati sunt.

Exposui opiniones omnium ferme philosophorum, quibus illustrior gloria est Deumunum multis licet designasse nominibus; ut quivis arbitretur, aut nuncChristianos philosophos esse, aut philosophos fuisse jam tunc Christianos. Quodsi Providentia mundus regitur et unius Dei nutu gubernatur, non nos debetantiquitas imperitorum, fabellis suis delectata vel capta, ad errorem mutuirapere consensus; quum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus etrationis et vetustatis adsistit auctoritas. Majoribus enim nostris tam facilisin mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam alia monstruosa miramiracula: Scyllam multiplicem, Chimaeram multiformem, et Hydram felicibusvulneribus renascentem, et Centauros, equos suis hominibus implexos; etquidquid famae licet fingere, illis erat libenter audire. Quid? illas anilesfabulas, de hominibus aves et feras, homines et de hominibus arbores atqueflores: quae si essent facta, fierent; quia fieri non possunt, ideo nec factasunt. Similiter vero, ac erga deos quoque majores nostri improvidi, creduli,rudi simplicitate crediderunt: dum reges suos colunt religiose, dum defunctoseos desiderant in imaginibus videre, dum gestiunt eorum memorias in statuisdetinere, sacra facta sunt quae fuerant adsumpta solatia. Denique, et antequamcommerciis orbis pateret, et antequam gentes ritus suos moresque miscerent,unaquaeque natio conditorem suum, aut ducem inclytum, aut reginam pudicam sexusuo fortiorem, aut alicujus muneris vel artis repertorem venerabatur, ut civembonae memoriae. Sic et defunctis praemium et futuris dabatur exemplum.

 

Caput XXI

ARGUMENTUM. —Mortales in deos fuisse assumptos confirmat OctaviusEvhemeri, Prodici, Perses et Alexandri Magni testimonio, a quibus deorumpatria, natales, sepulchra recensentur. Exponit praeterea deorum tristesexitus, fata et funera. Ad haec ineptas putidasque nugas videt, quas de suorumdeorum forma et figura ethnici venditant.

Lege Stoicorum scripta vel scripta sapientium, eadem mecum recognosces. Obmerita virtutis aut muneris deos habitos Erueret [impr. Evhemerus] exsequitur,et eorum natales, patrias, sepulchra dinumerat et per provincias monstrat:dicta [impr. Dictaei] Jovis et Apollinis Delphiciae [impr. Delphici], et Pariae[impr. Phariae] Isidis, et Cereris Eleusiniae. Prodigiis [impr. Prodicus]assumptos in deos loquitur, qui errando inventis novis utilitati hominumprofuere. In eamdem sententiam et Persaeus philosophatur, et annectit inventasfruges et frugum ipsarum repertores iisdem nominibus, ut comicus sermo est,Venerem sine Libero et Cerere frigere. Alexander ille Magnus, Macedo, insignivolumine ad matrem suam scripsit, metu suae potestatis proditum sibi de diishominibus a sacerdote secretum: illi Vulcanum facit omnium principem, et posteaJovis gentem et despicis Isidis ad hirundinem, sistrum, et adspersis membrisinanem tui Serapidis sive Osiridis tumulum. Considera denique sacra ipsa etipsa mysteria, invenies exitus tristes, fata et funera, et luctus atqueplanctus miserorum deorum. Isis perditum filium cum Cynocephalo suo et calvissacerdotibus luget, plangit, inquirit, et Isiaci miseri caedunt pectora, etdolorem infelicissimae matris imitantur: mox, invento parvulo, gaudet Isis,exsultant sacerdotes, Cynocephalus inventor gloriatur: nec desinunt annisomnibus vel perdere quod inveniunt, vel invenire quod perdunt. Nonne ridiculumest vel lugere quod colas, vel colere quod lugeas? haec tamen Aegyptia quondam,nunc et sacra Romana sunt. Ceres facibus accensis, et serpente circumdata,errore subreptam et corruptam Liberam anxia et sollicita vestigat. Haec suntEleusina. Et quae Jovis sacra sunt? Nutrix capella est, et avido patrisubtrahitur infans, ne voretur; et Corybantum cymbalis, ne pater audiatvagitus, tinnitus eliditur. Cybele Dyndima, pudet dicere, quae adulterum suuminfeliciter placitum, quoniam et ipsa deformis et vetula, ut multorum deorummater, ad stuprum inlicere non poterat, exsecuit, ut deum scilicet facereteunuchum. Propter hanc fabulam Galli eam et semiviri sui corporis suppliciocolunt. Haec jam non sunt sacra; tormenta sunt. Quid formae ipsae et habitus?Nonne arguunt ludibria et decora [impr. dedecora] deorum vestrorum? Vulcanusclaudus deus et debilis; Apollo tot aetatibus levis; Aesculapius bene barbatus,etsi semper adolescentis Apollinis filius; Neptunus glaucis oculis, Minervacaesiis, bubulis Juno, pedibus Mercurius alatis, Pan ungulatis, Saturnuscompeditis; Janus vero frontes duas gestat, quasi ut aversus incedat. Dianainterim est alte succincta venatrix; et Ephesia mammis multis et veribusexstructa; et Trivia trinis capitibus, et mult s manibus horrifica. Quid? ipseJupiter vester modo imberbis statuitur, modo barbatus locatur: et quum Hammondicitur, habet cornua; et quum Capitolinus, tunc gerit fulmina; et quumLatiaris, cruore perfunditur; et quum Feretrius, non aditur. Et, ne longiusmultos Joves obeam, tot sunt Jovis monstra quot nomina. Erigone suspensa delaqueo est, ut Virgo inter astra, ignata sit. Castores alternis moriuntur, utvivant: Aesculapius, ut in deum surgat, fulminatur: Hercules, ut hominem exuat,Henneis [vulg. Oeteis] ignibus concrematur.

 

Caput XXII

ARGUMENTUM. —Has porro fabulas, ab imperitis hominibus primum traditas,alii deinceps celebrarunt, ac poetae potissimum, qui haud parum veritati suaauctoritate nocuere; atque hujusmodi figmentis et mendaciis dulcioribuscorrumpuntur ingenia puerorum, qui proinde in iis miseri consenescunt, quumalioquin sit obvia, sed requirentibus.

Has fabulas et errores et ab imperitis parentibus discimus, et, quod estgravius, ipsis studiis et disciplinis elaboramus, carminibus praecipuepoetarum, qui plurimum quantum veritati ipsi sua auctoritate nocuere. Et Platoideo praeclare Homerum illum inclytum, laudatum et coronatum, de civitate quamin sermone instituebat, ejecit. Hic enim praecipuus bello Troico deos vestros,etsi ludos facit, tamen in hominum rebus et actibus miscuit: hic eorum pariacomposuit, sauciavit Venerem, Martem vinxit, vulneravit, fugavit. Jovem narrata Briareo liberatum, ne a diis caeteris ligaretur; et Sarpedonem filium,quoniam morti non poterat eripere, cruentis imbribus flevisse; et thoro [impr.loro] Veneris illectum, flagrantius quam in adulteras soleat, cum Junone uxoreconcumbere. Alibi Hercules stercora egerit, et Apollo Admetto pecus pascit;Laomedonti vero muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structoraccipit: illic Jovis fulmen cum Aeneae armis in incude fabricatur, quum coelumet fulmina et fulgura longe ante fuerint quam Jupiter in Creta nasceretur, etflammas veri fulminis nec Cyclops potuerit imitari, nec ipse Jupiter nonvereri. Quid loquar Martis et Veneris adulterium deprehensum? et in GanymedemJovis stuprum coelo consecratum? quae omnia in hoc prodita, ut vitiis hominumquaedam auctoritas pararetur. His atque hujusmodi figmentis et mendaciisdulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum, et, hisdem fabulis inhaerentibus, adusque summae aetatis robur adolescunt, et in iisdem opinionibus misericonsenescunt, quum sit veritas obvia, sed requirentibus. Saturnum enimprincipem hujus generis, et examinis omnes scriptores vetustatis, GraeciRomanique, hominem prodiderunt. Scit hoc Nepos et Cassius in historia, etThallus ac Diodorus hoc loquuntur. Is itaque Saturnus, Creta profugus, Italiam,metu filii saevientis, accesserat, et, Jani susceptus hospitio, rudes illoshomines et agrestes multa docuit, ut graeculus et politus, litteras imprimere,nummos signare, instrumenta conficere. Itaque latebram suam, quod tutolatuisset, vocari maluit Latium, et urbem Saturniam dedit de suo nomine, etJaniculum Janus ad memoriam uterque posteritatis reliquerunt. Homo igiturutique qui fugit, homo utique qui latuit, et pater hominis, et natus ex homine:terrae enim vel [impr. et] coeli filius, quod apud Italos esset ignotisparentibus, proditus; ut in hodiernum inopinato visos, coelo missos; ignobileset ignotos, terrae filios nominamus Ejus filius Jupiter Cretae, exclusoparente, regnavit, illic obiit, illic filios habuit; adhuc antrum Jovisvisitur, et sepulchrum ejus ostenditur, et ipsis sacris suis humanitatisarguitur.

 

Caput XXIII

ARGUMENTUM. —Quamvis ethnici reges suos mortales agnoscant, illos tamendeos fingunt, vel ipsis invitis; non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritaeposteritatis. Atqui verus Deus neque ortum habet neque occasum. Deorum deindeimagines et simulacra Octavius exagitat.

Otiosum est ire per singulos et totam seriem generis istius explicare, quumin primis parentibus probata mortalitas in caeteros ipso ordine successionisinfluxerit: nisi forte post mortem deos fingitis, et, pejerante Proculo, deusRomulus, et Juba, Mauris volentibus, deus est, et divi caeteri reges, quiconsecrantur, non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritae potestatis. Invitishis denique hoc nomen adscribitur: optant in homine perseverare; fieri se deosmetuunt, etsi jam senes, nolunt. Ergo nec de mortuis dii sunt, quoniam Deusmori non posset [impr. potest]; nec de natis, quoniam moritur omne quodnascitur, divinum autem id est quod nec ortum habet nec occasum. Cur enim, sinati sunt, non hodieque nascuntur? nisi forte jam Jupiter senuit et partus inJunone defecit, et Minerva canuit antequam peperit. An ideo cessavit istageneratio, quoniam nulla hujusmodi fabulis praebetur adsensio? Caeterum, si diicreare possent, interire non possent; plures totis [impr. natis] hominibus deoshaberemus, ut jam eos nec coelum contineret, nec aer caperet, nec terragestaret: unde manifestum est homines illos fuisse quos et natos legimus etmortuos scimus. Quis ergo dubitat horum imagines consecratas vulgus orare etpublice colere? dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate decipitur, aurifulgore praestringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur. Quod si inanimum quis inducat tormentis quibus et quibus machinis simulacrum omneformetur, erubescet timere se materiem ab artifice, ut deum faceret, illusam.Deus enim ligneus, rogi fortasse vel infelicis stipitis portio, suspenditur,caeditur, dolatur, runcinatur; et deus aureus, vel argenteus, de immundovasculo saepius, ut factum Aegyptio regi, conflatur, tunditur malleis etincudibus figuratur; et lapideus caeditur, scalpitur et ab impurato hominelaevigatur; nec sentit suae nativitatis injuriam, ita ut nec postea de vestraveneratione culturam: nisi forte nondum deus saxum est, vel lignum, velargentum. Quando igitur hic nascitur? ecce funditur, fabricatur, sculpitur;nondum deus est: ecce plumbatur, construitur, erigitur; nec adhuc deus est:ecce ornatur, consecratur, oratur: tunc postremo deus est quum homo illumvoluit et dedicavit.

 

Caput XXIV

ARGUMENTUM. —Brevi insuper inductione demonstrat quantum in celebrandisquorumdam deorum mysteriis ridiculi, obscoeni crudelesque ritus observarentur.

Quanta vero de diis vestris animalia muta naturaliter judicant? Mures,hirundines, milvi, non sentire eos sciunt, norunt; inculcant, insident; ac,nisi abigatis, in ipso dei vestri ore nidificant. Araneae vero faciem ejusintexunt, et de ipso capite sua fila suspendunt: vos tergitis, mundatis,eraditis, et illos quos facitis, protegitis et timetis. Dum unusquisque vestrumnon cogitat prius se debere Deum nosse quam colere; dum inconsulte gestiuntparentibus obedire; dum fieri malunt alieni erroris accessio, quam sibicredere; dum nihil ex his quae timent norunt: sic in auro et argento avaritiaconsecrata est; sic statuarum inanium consignata forma; sic nata Romanasuperstitio. Quorum ritus si percenseas, ridenda quam multa, [multa] etiammiseranda sunt. Nudi cruda hieme discurrunt; alii incedunt pileati, scutavetera circumferunt, pelles caedunt mendicantes, vicantes deos ducunt. Quaedamfana semel anno adire permittunt, quaedam in totum nefas visere; est quo vironon licet, nonnulla absque feminis sacra sunt; etiam servo quibusdam caerimonisinteresse piaculare flagitium est: alia sacra coronat univira, alia multivira,et magna religione conquiritur quae plura possit adulteria numerare. Quid? quisanguine suo libat et vulneribus suis supplicat, non profanus melius esset,quam sic religiosus? aut cui exta sunt obscoena demessa, quomodo Deum violat,qui hoc modo placat, quum, si eunuchos Deus vellet, posset procreare, nonfacere? Quis non intelligat male sanos, et vanae et perditae mentis in istadesipere, et ipsam errantium turbam mutua sibi patrocinia praestare? heicdefensio communis furoris est furentium multitudo.

 

Caput XXV

ARGUMENTUM. —Dehinc ostendit a Caecilio perperam jactitari Romanos quitotius orbis imperio potiti fuerint hujusmodi superstitionibus rite observatis.Atqui Romani in ortu suo et scelere collecti et immanitatis terrore creverunt.Igitur Romani non ideo tanti quod religiosi, sed quod impune sacrilegi.

At tamen ista ipsa superstitio Romanis dedit, auxit, fundavit imperium, quumnon tam virtute, quam religione et pietate pollerent; nimirum insignis etnobilis justitia Romana ab ipsis imperii nascentis incunabulis auspicata est.Nonne in ortu suo et scelere collecti, et muniti immanitatis suae terrorecreverunt? nam asylo prima plebs congregata est: confluxerant perditi,facinorosi, incesti, sicarii, proditores: et ut ipse Romulus, imperator etrector, populum suum facinore praecelleret, parricidium fecit. Haec prima suntauspicia religiosae civitatis. Mox alienas virgines jam desponsatas, jamdestinatas, et nonnullas de matrimonio mulierculas, sine more, rapuit,violavit, illusit; et cum earum parentibus, id est cum soceris suis, bellummiscuit, propinquum sanguinem fudit. Quid irreligiosius, quid audacius, quidipsa sceleris confidentia tutius? Jam finitimos agro pellere; civitatesproximas evertere cum templis et altaribus, captos cogere; damnis alienis etsuis sceleribus adolescere, cum Romulo, regibus caeteris et postremis ducibusdisciplina communis est. Ita quidquid Romani tenent, colunt, possident,audaciae praeda est, templa omnia de manubiis, id est de ruinis urbium, despoliis deorum, de caedibus sacerdotum. Hoc insultare et illudere est, victisreligionibus servire, et captivas eas post victorias adorare. Nam adorare quaemanu ceperis, sacrilegium est consecrare, non numina. Toties ergo Romanisimpiatum est, quoties triumphatum; tot de diis spolia, quot de gentibus ettropaea. Igitur Romani non ideo tanti, quod religiosi, sed quod impunesacrilegi. Neque enim potuerunt in ipsis bellis deos adjutores habere, adversusquos arma rapuerunt: et quos postulaverant, detriumphatos colere coeperunt.Quid autem isti dii pro Romanis possunt, qui nihil pro suis adversus eorum armavaluerunt? Romanorum enim vernaculos deos novimus; Romulus, Picus. Tiberinus,et Consus, et Pilumnus, ac Polumnus. Cloacinam Tatius et invenit et coluit;Pavorem Hostilius atque Pallorem; mox a nescio quo Febris dedicata. Haec alumnaurbis istius superstitio, morbi et malae valetudines: sane et Acca Laurentia,et Flora, meretrices propudiosae, inter morbos Romanorum et deos computandae.Isti scilicet adversus caeteros, qui in gentibus colebantur. Romanorum imperiumprotulerunt. Neque enim eos adversum suos homines vel Mars Thracius, velJupiter Creticus, vel Juno nunc Argiva, nunc Samia, nunc Poena; nunc [impr.vel] Diana Taurica, vel mater Idaea, vel Aegyptia illa, non numina, sedportenta, juverunt. Nisi forte apud istos major castitas virginum, aut religiosanctior sacerdotum; quum pene in pluribus virginibus, et quae inconsultius seviris miscuissent, Vesta sane nesciente, sit incestum vindicatum; in residuisimpunitatem fecerit non castitas tutior, sed impudicitia felicior. Ubi autemmagis a sacerdotibus, quam inter aras et delubra, conducuntur stupra,tractantur lenocinia, adulteria meditantur? frequentius denique in aedituorumcellulis, quam in ipsis lupanaribus, flagrans libido defungitur. Et tamen anteeos. Deo dispensante, diu regna tenuerunt Assyrii, Medi, Persae, Graeci etiam,et Aegyptii, quum Pontifices, et Arvales, et Salios, et Vestales, et Auguresnon haberent, nec pullos cavea reclusos, quorum cibo vel fastidio respublicasumma regeretur.

 

Caput XXVI

ARGUMENTUM. —Ex avium porro auspiciis atque auguriis vibratum leviter aCaecilio telum contra ipsum Octavius Reguli, Mancini, Pauli atque Caesarisexemplo retorquet. Non magis item validam esse petitam ex oraculisargumentationem, aliis exemplis demonstrat.

Jam enim venio ad illa auspicia et auguria Romana, quae summo laborecollecta testatus es, et poenitenter omissa et observata feliciter. Clodiusscilicet, et Flaminius, et Junius ideo exercitus perdiderunt, quod pullorumsolemnissimum tripudium exspectandum non putaverunt? Quid Regulus? nonneauguria servavit, et captus est? Mancinus religionem tenuit, et sub jugummissus est et deditus. Pullos edaces habuit et Paulus apud Cannas: tamen cummajore reipublicae parte prostratus est. C. Caesar, ne ante brumam in Africamnavigia transmitteret, auguriis et auspiciis retinentibus, sprevit, eo faciliuset navigavit et vicit. Quae vero et quanta de oraculis prosequar? Post mortemAmphiaraus ventura respondit, qui proditum iri se ob monile ab uxore nescivit.Tiresias caecus, futura videbat, qui praesentia non videbat. De Pyrrho EnniusApollinis Pythii responsa confinxit, quum jam Apollo versus facere desisset:cujus tunc cautum illud et ambiguum defecit oraculum quum et politiores homineset minus creduli esse coeperunt. Et Demosthenes, quod sciret responsa simulataphilippizaeno[φιλιππίζειν] Pythiamquerebatur. At nonnumquam tamen veritatem vel auspicia vel oracula tetigere.Quamquam inter multa mendacia videri possit industriam casus imitatus, aggrediartamen fontem ipsum erroris et pravitatis, unde omnis caligo ista manavit, etaltius eruere et aperire manifestius. Spiritus sunt insinceri, vagi, a coelestivigore terrenis labibus et cupiditatibus degravati. Isti igitur spiritus,posteaquam simplicitatem substantiae suae, onusti et immersi vitiis, perdiderunt,ad solatium calamitatis suae non desinunt perditi jam perdere, et depravatierrorem pravitatis infundere, et alienati a Deo, inductis pravis religionibus aDeo segregare. Eos spiritus daemonas esse poetae sciunt, philosophi disserunt,Socrates novit, qui, ad nutum et arbitrium adsidentis sibi daemonis, veldeclinabat negotia, vel petebat. Magi quoque non tantum sciunt daemonas, sedetiam, quidquid miraculi ludunt, per daemonas faciunt: illis adspirantibus etinfundentibus, praestigias edunt, vel, quae non sunt, videri; vel, quae sunt,non videri. Eorum magorum et eloquio et negotio primus Sosthenes et verum Deummerita majestate prosequitur: et Angelos, id est ministros et nuntios Dei, sedveri; ejusque venerationi novit assistere, ut et nutu ipso, et vultu Domini,territi contremiscant. Idem etiam daemonas prodidit terrenos, vagos,humanitatis inimicos. Quid Plato, qui invenire Deum negotium credidit? nonne etAngelos sine negotio narrat et daemonas? et in Symposio etiam suo naturamdaemonum exprimere connititur? vult enim esse substantiam inter mortalemimmortalemque, id est, inter corpus et spiritum, mediam, terreni ponderis etcoelestis levitatis admixtione concretam, ex qua monet etiam nos procupidinemamoris, et dicit informari, et labi pectoribus humanis, et sensum movere, etaffectus fingere, et ardorem cupiditatis infundere.

 

Caput XXVII

ARGUMENTUM. —Quod ut solide praestet, rem alterius et a prima suaorigine repetit. Nimirum erroris fons iste: daemones sub statuis et imaginibusdelitescunt, commorantur in fanis, extorum fibras animant, avium volatusgubernant, sortes regunt, oracula fundunt, falsis involuta responsis.Verumtamen haec non a Deo, sed a se ipsis facta fuisse fateri coguntur, quum aChristianis per Deum verum adjurati ab obsessis corporibus fugantur. Hinc veroChristianos de Proximo fugitant; tantumque gentilium in eos excitant odium utillos ante incipiant odisse, quam nosse, ne cognitos aut incitari possint autdamnare non possint.

Isti igitur impuri spiritus, daemones, ut ostensum a magis, a philosophis,et a Platone, sub statuis et imaginibus consecrati delitescunt, et afflatu suoauctoritatem, quasi praesentis numinis, consequuntur, dum inspirantur interimvatibus, dum fanis immorantur, dum nonnumquam extorum fibras animant, aviumvolatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt falsis pluribus involuta.Nam et falluntur et fallunt, ut et nescientes sinceram veritatem, et quamsciunt, in perditionem sui non confitentes. Sic a coelo deorsum gravant, et aDeo vero ad materias avocant, vitam turbant, omnes inquietant, irrepentes etiamcorporibus occulte, ut spiritus tenues, morbos fingunt, terrent mentes, membradistorquent, ut ad cultum sui cogant: ut nidore altarium, vel hostiis pecudumsaginati remissis, quae constrinxerant curasse videantur. Hi sunt et furentes,quos in publicum videtis excurrere; vates et ipsi absque templo sic insaniunt,sic bacchantur, sic rotantur. Par et in illis instigatio daemonis, sedargumentum dispar furoris. De ipsis etiam illa quae paulo ante tibi dicta sunt,ut Jupiter ludos repeteret ex somnio, ut cum equis Castores viderentur, utcingulum matronae navicula sequeretur. Haec omnia sciunt plerique pars vestrum,ipsos daemonas de semetipsis confiteri, quoties a nobis et tormentis verborumet orationis incendiis de corporibus exiguntur. Ipse Saturnus, et Serapis, etJupiter, et quidquid daemonum colitis, victi dolore, quod sunt eloquuntur: necutique in turpitudinem sui, nonnullis praesertim vestrum assistentibus,mentiuntur. Ipsis testibus, esse eos daemonas, de se verum confitentibuscredite. Adjurati enim per Deum verum et solum, inviti miseris corporibusinhorrescunt: et vel exsiliunt statim, vel evanescunt gradatim, prout fidespatientis adjuvat, aut gratia curantis aspirat. Sic Christianos de proximofugitant, quos longe in coetibus per vos lacessebant. Ideo inserti mentibusimperitorum, odium nostri serunt occulte per timorem: naturale est enim etodisse, quem timeas; et quem metueris, infestare, si possis. Sic occupantanimos, et obstruunt pectora, ut ante nos incipiant homines odisse, quam nosse:ne cognitos aut imitari possint, aut damnare non possint.

 

Caput XXVIII

ARGUMENTUM. —Neque odium solum, sed nefanda etiam illis inferunt criminaquae a nemine probari hactenus potuerunt. Sic est negotium daemonum. Ab ipsisenim rumor falsus et seritur et fovetur. Invictissime autem demonstrat OctaviusChristianos sacrilegii, incestus, stupri, parricidii tam false insimulari, quamcertum verumque erat eadem prorsus crimina, aut his omnino similia atque majoraab ipsismet ethnicis reapse committi.

Quam autem iniquum sit, incognitis et inexploratis, judicare, quod facitis;nobis ipsis poenitentibus credite: et nos enim idem fecimus, ut eadem vobiscumquondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent,infantes vorarent, convivia incesta miscerent: nec intelligebamus ab hisfabulas istas semper ventilari, et numquam vel investigari, vel probari, nectanto tempore aliquem existere, qui proderet, non tantum facti veniam, verumetiam indicii gratiam consecuturum; malum autem adeo non esse, ut Christianusreus nec erubesceret, nec timeret, et unum solummodo, quod non ante fuerit,poeniteret. Nos tamen quum sacrilegos aliquos, et incestos, parricidas etiam,defendendos et tuendos suscipiebamus; hos nec audiendos in totum putabamus:nonnumquam etiam, miserantes eorum, crudelius saeviebamus, ut torqueremusconfitentes ad negandum, videlicet ne perirent, exercentes in his perversamquaestionem, non quae verum erueret, sed quae mendacium cogeret. Et si quisinfirmior, malo pressus et victus, Christianum se negasset, favebamus ei,quasi, ejerato nomine, jam omnia facta sua illa negatione purgaret.Agnoscitisne eadem nos sensisse et egisse, quae sentitis et geritis? Quum, siratio, non instigatio daemonis judicaret, urguendi magis, non ut diffiterenturse Christianos, sed ut de incestis stupris, de impiatis sacris, de infantibusimmolatis faterentur. His enim et hujusmodi fabulis iidem daemones adexsecrationis horrorem imperitorum aures adversus nos referserunt. Nec tamenmirum, quum hominum fama, quae semper insparsis mendaciis alitur, ostensaveritate, consumitur: sic est negotium daemonum; ab ipsis enim rumor falsus etseritur et fovetur. Inde est quod audire te dicis, caput asini rem nobis essedivinam. Quis tam stultus ut hoc colat? Quis stultior, ut hoc coli credat? nisiquod vos et totos asinos in stabulis, cum vestra vel Epona consecratis: eteosdem asinos cum Iside religiose devoratis: item boum capita et capitavervecum, et immolatis et colitis: de capro etiam et homine mixtos, et leonumet canum vultus, deos dedicatis. Nonne et Apen bovem cum Aegyptiis adoratis etpascitis? nec eorum sacra damnatis instituta serpentibus, crocodilis, belluiscaeteris, et avibus, et piscibus, quorum aliquem deum si quis occiderit, etiamcapite punitur. Iidem Aegyptii cum plerisque vobiscum non magis Isidem, quamceparum acrimonias metuunt: nec Serapidem magis, quam strepitus per pudendacorporis expressos contremiscunt. Etiam ille qui de adoratis sacerdotisvirilibus adversum nos fabulatur, tentat in nos conferre quae sua sunt. Istaenim impudicitiae eorum forsitan sacra sint, apud quos sexus omnis membrisomnibus prostat, apud quos tota impudicitia vocatur urbanitas; qui scortorumlicentiae invident, qui medios viros lambunt, libidinoso ore inguinibusinhaerescunt: homines malae linguae, etiamsi tacerent; quos prius taedescitimpudicitiae suae, quam pudescit. Proh nefas! id in se mali facinoris admittuntquod nec aetas potest pati mollior, nec cogi servitus durior.

 

Caput XXIX

ARGUMENTUM. —Nec magis verum hominem cruci propter sua crimina affixumcoli; nam eum non modo innocentem, sed Deum etiam esse merito credunt. Contravero, ethnici regum in deos a se adscriptorum invocant numina, ad imaginessupplicant, eorumque genios implorant.

Haec et hujusmodi propudia nobis non licet nec audire, etiam pluribus turpedefendere est. Ea enim de castis fingitis et pudicis quae fieri non crederemus,nisi de vobis probaretis. Nam quod religioni nostrae hominem nexium, et crucemejus adscribitis, longe de vicinia veritatis erratis, qui putatis Deum credi,aut meruisse noxium, aut potuisse terrenum. Nec [impr. nae] ille miserabiliscujus in homine mortali spes omnis innititur; totum enim ejus auxilium, cum exstinctohomine, finitur. Aegyptii sane hominem sibi quem colant eligunt, illum unumpropitiant, illum de omnibus consulunt, illi victimas caedunt; et ille quicaeteris deus, sibi certe homo est, velit nolit: nec enim conscientiam suamdecipit, si fallit alienam. Etiam principibus et regibus, non ut magnis etelectis viris, sicut fas est, sed ut de eis [impr. deis], turpiter adulatiofalsa blanditur, quum et praeclaro viro honor verius, et optimo amor dulciuspraebeatur. Sic eorum numen vocant, ad imagines supplicant, genium, id estdaemonem, ejus implorant: et est eis tutius per Jovis genium pejerare, quamregis. Cruces etiam nec colimus, nec optamus. Vos plane qui ligneos deosconsecratis, cruces ligneas, ut deorum vestrorum partes, forsitan adoratis. Namet signa ipsa et cantabra et vexilla castrorum, quid aliud quam inaurataecruces sunt et ornatae? Tropaea vestra victricia, non tantum simplicis crucisfaciem, verum et affixi hominis imitantur. Signum sane crucis naturalitervisimus in navi, quum velis tumentibus vehitur, quum expansis palmulis labitur;et quum erigitur jugum, crucis signum est, et quum homo, porrectis manibus,Deum pura mente veneratur. Ita signo crucis aut ratio naturalis innititur, autvestra religio formatur.

 

Caput XXX

ARGUMENTUM. —Impudentissimam quoque esse de potato a Christianisinfantis a se occisi sanguine calumniam evincit Octavius. Ethnici vero, inquit,et pueros recens natos crudeliter exponunt et priusquam nascantur, crudelinecant abortu. Christianis homicidium nec videre fas, nec audire.

Illum jam velim convenire qui initiari nos dicit aut credit de caedeinfantis et sanguine. Putas posse fieri ut tam molle, tam parvulum corpus fatavulnerum capiat? ut quisquam illum rudem sanguinem novelli, et vixdum hominiscaedat, fundat, exhauriat? Nemo hoc potest credere, nisi qui possit audere. Vosenim video procreatos filios nunc feris et avibus exponere, nunc adstrangulatosmisero mortis genere elidere. Sunt quae in ipsis visceribus, medicaminibus etpotis, originem futuri hominis exstinguant, et parricidium faciant antequampariant. Et haec utique de deorum vestrorum disciplina descendunt; nam Saturnusfilios suos non exposuit, sed voravit. Merito et ei in nonnullis Africaepartibus a parentibus infantes immolabantur, blanditiis et osculo comprimentevagitum, ne flebilis hostia immoletur. Tauris etiam Ponticis et AegyptioBusiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio Gallos humanas vel inhumanasvictimas caedere: Romani Graecum et Graecam, Gallum et Gallam, sacrificiiviventes obruere; hodieque ab ab ipsis Latiaris Jupiter homicidio colitur; et,quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur. Ipsumcredo docuisse sanguinis foedere conjurare Catilinam, et Vellonam sacrum suumhaustu humani cruoris imbuere; et comitialem morbum hominis sanguine, id estmorbo graviore, sanare. Non dissimiles et qui de arena feras devorant illitaset infactas cruore, vel membris hominis et viscere saginatas. Nobis homicidiumnec videre fas, nec audire; tantumque ab humano sanguine cavemus, ut necedulium pecorum in cibis sanguinem noverimus.

 

Caput XXXI

ARGUMENTUM. —Ab omni etiam verisimilitudine tam alienum est quodChristianis objicitur, pollutum incesto convivium, quam constat incesti reosrevera esse gentiles; Christianorum convivia non tantum pudica, sed et sobria.Tantum denique abest incesti cupido, ut nonnullis rubori sit etiam pudicaconjunctio.

Et de incesto convivio fabulam grandem adversum nos daemonum cotio [impr.coitio vel concio] mentita est, ut gloriam pudicitiae deformis infamiaeaversione [impr. adspersione] macularet, ut ante exploratam veritatem homines anobis, terrore infandae opinionis, averteret: sic de isto et tuus Fronto, non,ut affirmator, testimonium fecit; sed convicium, ut orator, aspersit. Haec enimpotius de vestris gentibus nata sunt. Jus est apud Persas misceri cum matribus;Aegyptiis et Athenis, cum sororibus legitima connubia: memoriae et tragoediaevestrae incestis gloriantur, quas vos libenter et legitis et auditis: sic etdeos colitis incestos, cum matre, cum filia, cum sorore conjunctos. Meritoigitur incestum penes vos saepe deprehenditur, semper admittitur; etiamnescientes miseri potestis in illicita proruere, dum Venerem promiscespargitis, dum passim liberos seritis, dum etiam domi natos alienaemisericordiae frequenter exponitis, necesse est in vestros recurrere, in filiosinerrare. Sic incesti fabulam nectitis, etiam quum conscientiam non habetis. Adnos pudorem non facie sed mente praestamus. Unius matrimonii vinculo libenterinhaeremus, cupiditate procreandi aut unam scimus, aut nullam. Convivia nontantum pudica colimus, sed et sobria: nec enim indulgemus epulis, aut conviviummero ducimus; sed gravitate hilaritatem temperamus, casto sermone, corporecastiore; plerique inviolati corporis virginitate perpetua fruuntur potius quamgloriantur: tantum denique abest incesti cupido, ut nonnullis rubori sit etiampudica conjunctio. Nec de ultima statim plebe consistimus, si honores vestroset purpuras recusamus: nec fastidiosi [impr. factiosi] sumus, si omnes unumbonum sapimus, eadem congregati quiete qua singuli: nec in angulis garruli, siaudire nos publice aut erubescitis, aut timetis. Et quod in dies nostri numerusaugetur, non est crimen erroris, sed testimonium laudis. Nam in pulchro generevivendi et praestat et perseverat suus, et accrescit alienus. Sic nos denique,non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo faciledignoscimus: sic mutuo, quod doletis, amore diligimus, quoniam odisse nonnovimus: sic nos, quod invidetis, FRATRES vocamus, ut unius Dei parentishomines, ut consortes fidei, ut spei cohaeredes. Vos enim nec invicemagnoscitis, et in mutua odia saevitis: nec fratres vos, nisi sane adparricidium recognoscitis.

 

Caput XXXII

ARGUMENTUM. —Neque dici potest Christianos occultare quod colunt,quoniam nulla delubra, nullasque aras habent. Persuasum siquidem ipsis est nonposse Deum ullo templo circumscribi, aut fingi illius simulacrum. Ubique autempraesens, omnia videt, etiam secretiores mentis nostrae cogitationes; ac propecum illo et in ejus vivimus sinu.

Putatis autem nos occultare quod colimus, si delubra et aras non habemus?Quod enim simulacrum Deo fingam, quum, si recte existimes, sit Dei homo ipsesimulacrum? Templum quod ei exstruam, quum totus hic mundus, ejus operefabricatus, eum capere non possit? et, quum homo latius maneam, intra unamaediculam vim tantae majestatis includam? Nonne melius in nostra dedicandus estmente, in nostro imo consecrandus est pectore? Hostias et victimas Domino offeram,quas in usum mei protulit, ut rejiciam ei suum munus? ingratum est; quum sitlitabilis hostia bonus animus, et pura mens, et sincera sententia. Igitur, quiinnocentiam colit, Domino supplicat; qui justitiam, Deo libat; qui fraudibusabstinet, propitiat Deum; qui hominem periculo surripit, optimam victimamcaedit. Haec nostra sacrificia, haec Dei sacra sunt; sic apud nos religiosiorest ille qui justior. At enim, quem colimus Deum, nec ostendimus nec videmus:immo ex hoc Deum credimus, quod eum sentire possumus, videre non possumus. Inoperibus enim ejus et in mundi omnibus motibus virtutem ejus semper praesentemaspicimus, quum tonat, fulgurat, fulminat, quum serenat. Nec mireris si Deumnon videas: vento et flatibus omnia impelluntur, vibrantur, agitantur; et suboculos tamen non venit ventus et flatus. In sole adeo, qui videndi omnibuscausa est, videre non possumus; radiis acies submovetur, obtutus intuentishebetatur: et, si diutius inspicias, omnis visus exstinguitur. Quid? ipsumsolis artificem, illum luminis fontem possis sustinere, quum te ab ejusfulgoribus avertas, a fulminibus abscondas? Deum oculis carnalibus vis videre,quum ipsam animam tuam, qua vivificaris et loqueris, nec aspicere possis, nectenere? Sed enim Deus actum hominis ignorat, et, in coelo constitutus, nonpotest, aut omnes obire, aut singulos nosse. Erras, o homo, et falleris. Undeenim Deus longe est, quum omnia coelestia terrenaque, et quae extra istam orbisprovinciam sunt, Deo cognita, plena sint? Ubique non tantum nobis proximus, sedinfusus est. In sole adeo rursus intende: coelo adfixus, sed terris omnibussparsus est; pariter praesens ubique interest et miscetur omnibus, nusquam enimclaritudo violatur. Quanto magis Deus, auctor omnium ac speculator omnium, aquo nullum potest esse secretum, tenebris interest, interest cogitationibusnostris quasi alteris tenebris. Non tantum sub illo agimus, sed et cum illo, utprope dixerim, vivimus.

 

Caput XXXIII

ARGUMENTUM. —Quod si tamen. Deus Judaeis nihil profuisse dicatur, certejudaicorum annalium scriptores testes locupletissimi sunt, illos prius Deumdeseruisse, quam ab ipso fuisse desertos.

Nec nobis de nostra frequentia blandiamur: multi nobis videmur, sed Deoadmodum pauci sumus. Nos gentes nationesque distinguimus: Deo una domus estmundus hic totus. Reges tantum regni sui per officia ministrorum universanovere; Deo indiciis opus non est: non in solum oculis ejus, sed et in sinuvivimus. Sed Judaeis nihil profuit quod unum et ipsi Deum aris atque templismaxima superstitione coluerunt. Ignorantia laberis si, priorum aut oblitus autinscius, posteriorum recordaris. Nam et ipsi Deum nostrum, idem enim omniumDeus est: quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt, quamdiupraeceptis salubribus obtemperaverunt, de paucis innumeri facti, de egentibusdivites, de servientibus reges; modici multos, inermi armatos, dum fugiuntinsequentes, Dei jussu et elementis adnitentibus obruerunt. Scripta eorumrelege, vel, si Romanis magis gaudes, ut transeamus veteres, Flavi Josaepi velAntonini Juliani de Judaeis require: jam scies nequitia sua hanc eos meruissefortunam; nec quidquam accidisse quod non sit his, si in contumaciaperseverarent, ante praedictum. Ita prius eos deseruisse comprehendes, quamesse desertos: nec, ut impie loqueris, cum Deo suo captos, sed a Deo, utdisciplinae transfugas, deditos.

 

Caput XXXIV

ARGUMENTUM. —Nihil autem mirum si mundus hic igne tandem sit absumendus,omnia siquidem quae initium, eadem et finem habent. Neque a sententia de mundiincendio abhorrent antiqui philosophi. Constat tamen Deum posse hominem quem exnihilo finxit, ex morte excitare ad vitam. Resurrectionem autem futuram omnisnatura meditatur.

Caeterum, de incendio mundi, aut improvisum ignem cadere, aut difficile noncredere, vulgaris erroris est. Quis enim sapientium dubitat, quis ignorat,omnia quae orta sunt, occidere; quae facta sunt, interire? coelum quoque, cumomnibus quae coelo continentur, ita, ut coepisse, desinere? fontium dulcis aquamaria nutrire, in vim ignis abiturum? Stoicis constans opinio est quod,consumpto humore, mundus hic omnis ignescat; et Epicureis, de elementorumconflagratione et mundi ruina, eadem ipsa sententia est. Loquitur Plato partesorbis nunc inundare, dicit nunc alternis vicibus ardescere; et, quum ipsummundum perpetuum et insolubilem diceret esse fabricatum, addit tamen ipsiartifici, Deo soli et solubilem et esse mortalem. Ita nihil mirum est, si istamoles ab eo quo exstructa est, destruatur. Animadvertis philosophos eademdisputare quae dicimus, non quod nos simus eorum vestigia subsecuti, sed quodilli, de divinis praedicationibus Prophetarum, umbram interpolatae veritatisimitati sint. Sic etiam conditionem renascendi, sapientium clariores,Pythagoras primus, et praecipuus Plato, corrupta et dimidiata fide,tradiderunt: nam, corporibus dissolutis, solas animas volunt et perpetuomanere, et in alia nova corpora saepius commeare. Addunt istis et illa adretorquendam veritatem, in pecudes, aves, belluas, hominum animas redire. Nonphilosophi sane studio, sed mimico vitio digna ista sententia est. Sed adpropositum satis est etiam in hoc sapientes vestros, in aliquam modum nobiscumconsonare. Caeterum, quis tam stultus aut brutus est ut audeat repugnarehominem a Deo, ut primum potuisse fingi, ita posse denuo reformari? nihil essepost obitum, et ante ortum nihil fuisse; sicut de nihilo nasci licuit, ita denasci licere reparari? Porro difficilius est id quod non sit incipere, quam idquod fuerit iterare. Tu perire et Deo credis, si quid oculis nostris hebetibussubtrahitur? Corpus omne, sive arescit in pulverem, sive in humorem solvitur,vel in cinerem comprimitur, vel in nidorem tenuatur, subducitur nobis; sed Deo,elementorum custodia reservatur. Nec, ut creditis, ullum damnum sepulturaetimemus, sed veterem et meliorem consuetudinem humandi frequentamus. Vide adeoquam, in solatium nostri, resurrectionem futuram omnis natura meditetur! Soldemergit et nascitur, astra labuntur et redeunt, flores occidunt etreviviscunt, post senium arbusta frondescunt, semina non nisi corruptarevirescunt: ita corpus in saeculo, ut arbores in hyberno, occultant viroremariditate mentita. Quid festinas, ut cruda adhuc hyeme reviviscat et redeat?expectandum nobis etiam corporis ver est. Nec ignoro plerosque, conscientiameritorum, nihil se esse post mortem magis optare quam credere: malunt enimexstingui penitus, quam ad supplicia reparari. Quorum error augetur, et insaeculo libertate remissa, et Dei patientia maxima: cujus quanto judiciumtardum, tanto magis justum est.

 

Caput XXXV

ARGUMENTUM. —Ostendit deinde Octavius justos piosque homines sempiternafelicitate donandos, injustos vero poenis afficiendos aeternis. Tum luculenterdemonstrat multo sanctiores esse Christianorum mores quam ethnicorum.

Et tamen admonentur homines, doctissimorum [impr. libris] et carminibuspoetarum, illius ignei fluminis, et de Stygia palude saepius ambientis ardoris,quae cruciatibus aeternis praeparata, et daemonum indiciis et de oraculisProphetarum cognita tradiderunt. Et ideo apud eos etiam ipse rex Jupiter pertorrentes ripas et atram voraginem jurat religiose; destinatam enim sibi cumsuis cultoribus poenam, praescius, perhorrescit. Nec tormentis aut modus ullus,aut terminus. Illic sapiens ignis membra urit et reficit; carpit et nutrit,sicut ignes fulminum corpora tangunt, nec, absumunt; sicut ignes Hennei montiset Lesui montis [impr. Aetnae et Vesuvii montis], et ardentium ubique terrarumflagrant, nec erogantur: ita poenale illud incendium non damnis ardentium pascitur,sed inexesa corporum laceratione nutritur. Eos autem merito torqueri qui Deumnesciunt, ut impios, ut injustos, nisi profanus, nemo deliberat, cum Parentemomnium et omnium Dominum non minoris sceleris sit ignorare quam laedere. Etquamquam imperitia Dei sufficiat ad poenam, ita ut notitia prosit ad veniam,tamen, si vobiscum Christiani comparemur, quamvis in nonnullis disciplinanostra minor est, multo tamen vobis meliores deprehendemur. Vos enim adulteriaprohibetis, et facitis; nos uxoribus nostris solummodo viri nascimur: vosscelera admissa punitis; apud nos et cogitare, peccare est: vos consciostimetis, nos etiam conscientiam solam, sine qua esse non possumus. Denique devestro numero carcer exaestuat: Christianus ibi nullus, nisi aut reus suaereligionis, aut profugus.

 

Caput XXXVI

ARGUMENTUM. —Nec minus perspicue docet fatum nihil aliud esse quam quodfatum est Deus. Mens libera est, et ideo actus hominis, non nativitasjudicatur. Posthaec manifestissimam facit, exprobratam Christianis pauperiem,non infamiam esse, sed gloriam; et quod corporis mala patiantur, non essepoenam, sed militiam.

Nec de fato quisquam aut solatium captet, aut excuset eventum. Sit sortisfortunae, mens tamen libera est: et ideo actus hominis, non dignitas judicatur.Quid enim aliud est fatum quam quod de unoquoque nostrum Deus fatum est? quiquum possit praescire materiam, pro meritis et qualitatibus singulorum etiamfata determinat. Ita in nobis non genitura plectitur, sed ingenii naturapunitur. Ac de fato satis: vel si pauca pro tempore, disputaturi alias etuberius et plenius. Caeterum, quod plerique pauperes dicimur, non est infamianostra, sed gloria: animus enim, ut luxu solvitur, ita frugalitate firmatur: ettamen, quis potest pauper esse, qui non eget, qui non inhiat alieno, qui Deodives est? magis pauper ille est qui, quum multa habeat, plura desiderat. Dicamtamen, quemadmodum sentio: nemo tam pauper potest esse, quam natus est. Avessine patrimonio vivunt, et in diem pascua pascuntur: et haec nobis tamen natasunt: quae omnia, si non concupiscimus, possidemus. Igitur, ut qui viam terit,eo felicior quo levior incedit, ita beatior in hoc itinere vivendi, quipaupertate se sublevat, non sub divitiarum onere suspirat. Et tamen facultates,si utiles putaremus, a Deo posceremus: utique indulgere posset aliquantum,cujus est totum. Sed nos contemnere malumus opes quam continere; innocentiammagis cupimus, magis patientiam flagitamus; malumus nos bonos esse quamprodigos. Et, quod corporis humana vitia sentimus et patimur, non est poena,militia est. Fortitudo enim infirmitatibus roboratur, et calamitas saepiusdisciplina virtutis est. Vires denique et mentis et corporis sine laborisexercitatione torpescunt: omnes adeo vestri viri fortes, quos in exemplum praedicatis,aerumnis suis incluti floruerunt. Itaque et nobis Deus nec non potestsubvenire, nec despicit, quum sit et omnium rector et amator suorum; sed inadversis unumquemque explorat et examinat: ingenium singolorum periculispensitat; usque ad extremam mortem, voluntatem hominis sciscitatur, nihil sibiposse perire securus. Itaque, ut aurum ignibus, sic nos discriminibus arguimur.

 

Caput XXXVII

ARGUMENTUM.--Digna Deo spectacula sunt, pro Christi confessioneiniquissime inflicti cruciatus. Quod quidem Octavius luculenter ostendit,comparatione fortissimorum quorumdam ethnicorum cum sanctis martyribusinstituta. Spectaculis porro et pompis Christianos ideo non interesse declarat,quia ea non minus impia quam crudelia esse certo certius noverant.

Quam pulchrum spectaculum Deo, quum Christianus cum dolore congreditur, quumadversum minas et supplicia et tormenta componitur; quum strepitum mortis ethorrorem carnificis irripiens inculcat; quum, libertatem suam adversus reges etprincipes erigit, soli Deo, cujus est, cedit; quum triumphator et victor, ipsiqui adversum se sententia dixit, stultat [impr. insultat]! Vicit enim qui quodcontendit obtinuit. Quis non miles sub oculis imperatoris audacius periculumprovocet? nemo enim praemium percipit ante experimentum: et imperator tamen,quod non habet, non dat; non potest propagare vitam, potest honestare militiam.At enim Dei miles nec in dolore deseritur, nec morte finitur. Sic Christianusmiser videri potest, non potest inveniri. Vos ipsi calamitosos viros fertis adcoelum, Mucium Scaevolam, qui, quum errasset in regem, periisset in hostibus,nisi dexteram perdidisset. Et quot ex nostris non dextram solum, sed totumcorpus uri, cremari, sine ullis ejulatibus, pertulerunt, quum dimittipraesertim haberent in sua potestate? Viros cum Mucio, vel cum Aquilio autRegulo comparo? Pueri et mulierculae nostrae cruces et tormenta, feras et omnessuppliciorum terriculas, inspirata patientia doloris, illudunt. Necintelligilis, o miseri, neminem esse qui, aut sine ratione velit poenam subire,aut tormenta sine Deo posse sustinere. Nisi forte vos decipit, quod, Deumnescientes, divitiis affluant, honoribus floreant, polleant potestatibus.Miseri! in hoc altius tolluntur, ut decidant altius. Hi enim, ut victimae, adsupplicium saginantur; ut hostiae ad poenam, coronantur. In hoc adeo quidamimperiis ac dominationibus eriguntur, ut ingenium eorum perditae mentislicentiae potestatis libere nundinentur: absque enim notitia Dei, quae potestesse solida felicitas, quum mors sit somnio similis? antequam tenetur,elabitur. Rex es? et tam times quam timeris: et, quamlibet sis multo comitatustipatus, ad periculum tamen solus es. Dives es? sed fortunae male creditur, etmagno viatico breve vitae iter non instruitur, sed oneratur. Fascibus etpurpuris gloriaris? vanus error hominis et inanis cultus dignitatis, fulgerepurpura, mente sordescere. Nobilitate generosus es? parentes tuos laudas? Omnestamen pari sorte nascimur; sola virtute distinguimur. Nos igitur qui moribus etpudore censemur, merito malis voluptatibus et pompis vestris et spectaculisabstinemus: quorum et de sacris originem novimus, et noxia blandimentadamnamus. Nam in ludis curulibus, quis non horreat populi in se rixantisinsaniam? In gladiatoriis, homicidii disciplinam? In scenicis etiam non minorfurore turpitudo prolixior: nunc enim mimus vel exponit adulteria, velmonstrat; nunc enervis histrio amorem dum fingit, infligit. Idem deos vestros,induendo stupra, suspiria, odia, dedecorat. Idem, simulatis doloribus, lacrymasvestras vanis gestibus et nutibus provocat. Sic homicidium in vero flagitatis,in mendacio fletis.

 

Caput XXXVIII

ARGUMENTUM. —Ab Idolothytis quoque iidem abstinent, ne quis eosexistimet aut cedere daemoniis, aut suae religionis pudere. Non omnem vero florumcolorem odoremque aspernantur. Sparsis enim, solutis ac mollibus uti solent, acsertis colla complecti; sed mortui caput coronare, superfluum et inutilecensent. Eadem etiam tranquillitate qua vivunt, sepeliunt mortuos, coronamaeternae felicitatis certissima spe exspectantes. Vera igitur eorum religio,rejectis gentilium superstitionibus, ab omnibus est suscipienda.

Quod vero sacrificiorum reliquias et pocula delibata contemnimus, nonconfessio timoris est, sed verae libertatis assertio. Nam, etsi omne quodnascitur, ut inviolabile Dei munus, nullo opere corrumpitur, abstinemus tamen,ne quis existimet aut daemoniis, quibus libatum est, cedere, aut nostraereligionis pudere. Quis autem ille qui dubitat vernis indulgere nos floribus,quum capiamus et rosam veris et lilium, et quidquid aliud in floribus blandicoloris et odoris est? His enim et sparsis utimur mollibus ac solutis, etsertis colla complectimur. Sane, quod caput non coronamus, ignoscite. Auramboni floris naribus ducere, non occipitio capillisve solemus haurire. Necmortuos coronamus. Ego vos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis exanimi,aut non sentienti, facem, aut non sentienti, coronam; quum et beatus non egeat,et miser non gaudeat floribus. At enim nos exsequias adornamus eadem tranquillitatequa vivimus. Nec annectimus arescentem coronam, sed a Deo aeternis floribusvividam sustinemus, qui et modesti, Dei nostri liberalitate securi, spemfuturae felicitatis, fide praesentis ejus majestatis animamur. Sic et beatiresurgimus, et futuri contemplatione viam vivimus. Proinde Socrates, scurraatticus, viderit, nihil se scire confessus, testimonio licet fallacissimidaemonis gloriosus: Arcesilas quoque et Carneades, et Pyrrho, et omnisAcademicorum multitudo deliberet: Simonides etiam, in perpetuum, comprehendinec [vulg. comperendinet;] Philosophorum supercilia contemnimus, quoscorruptores et adulteros novimus et tyrannos; et semper adversus sua vitiafacundos. Nos, non habitu, sapientiam, sed mente, praeferimus: non eloquimurmagna, sed vivimus: gloriamur nos consecutos; quod illi, summa intentione,quaesiverunt, nec invenire potuerunt. Quid ingrati sumus? quid nobis invidemur,si veritas Divinitatis, nostri temporis aetate, maturuit? Fruamur bono nostro,et recti sententiam temperemus: cohibeatur superstitio, impietas expietur, verareligio reservetur.

 

Caput XXXIX

ARGUMENTUM. —Haec porro quum perorasset Octavius, Minucius et Caeciliusaliquando ad silentium stupefacti intentos vultus tenebant. Et Minucius quidemin Octavii admirationem raptus conticuit, apud se tacitus illa evolvens quaeaudierat.

Quum Octavius perorasset, aliquamdiu nos, ad silentium stupefacti, intentosvultus tenebamus: et, quod ad me est, magnitudine admirationis evanui, quod eaquae facilius est sentire quam dicere, et argumentis et exemplis et lectionumauctoritatibus adornasset; et quod malevolos iisdem illis, quibus armantur,philosophorum telis retudisset; ostendisset etiam veritatem, non tantummodofacilem, sed et favorabilem.

 

Caput XL

ARGUMENTUM. —Caecilius vero exclamavit se ab Octavio victum, nuncerroris esse victorem christianamque religionem jam tum profiteri; dilatainterim in diem crastinum pleniore fidei mysteriorum institutione.

Dum isthaec igitur apud me tacitus revolvo, Caecilius erupit: Ego Octaviomeo plurimum quantum eadem tranquillitate qua vivimus, sed et mihi gratulor,nec exspecto sententiam. Vicimus, et ita ut improbe usurpo victoriam: nam, utille mei victor est, ita ego triumphator erroris. Itaque, quod pertineat adsummam quaestionis, et de providentia fateor, et Deo cedo, et de sectae, jamnostrae, sinceritate consentio. etiam nunc tamen aliqua consubsidunt nonobstrepentia veritati, sed perfectae institutioni necessaria: de quibuscrastino, quod jam sol occasui declivis est, ut de toto, congruentius,promptius requiremus.

 

Caput XLI

ARGUMENTUM. —Postremo laeti omnes, hilaresque discedunt: Caecilius, quodcrediderit; Octavius, quod vicerit; Minucius autem, quod ille crediderit et hicvicerit.

At ego, inquam, prolixius omnium nostrum vice gaudeo, quod etiam Octaviusmihi vicerit, quum maxima judicandi mihi invidia detracta sit. Nec tamen possummeritum ejus verborum laudibus repensare. Testimonium et hominis et uniusinfirmum est. Habet Dei munus eximium, a quo et inspiratus oravit, et obtinuitadjutus. Post haec laeti hilaresque discessimus, Caecilius, quod crediderit:Octavius, gaudere quod vicerit: ego, et quod hic crediderit, et hic vicerit.

 

 

Index capitum Dialogi Octavius inscripti,
Marci Minucii Felicis

Argumentum

In hoc dialogo Caecilius inducitur ethnicis superstitionibus addictus, quipatrium et avitum deorum cultum a nemine deserendum, variis rationibus probareconatur: neque ulli esse anxie de religione inquirendum; sed antiquamretinendam, novam repudiandam. Contra vero Octavius, qui, impio illo culturejecto, christianae professioni nomen cum Minucio Felice dederat, omniaCaecilii argumenta sic funditus evertit, tantisque rationum momentischristianae religionis veritatem demonstrat, ut Caecilius, gravissima disputationefractus ac plane convictus, veram religionem laeto gratantique animo fueritamplexatus. Ac primum quidem Caecilii sermonem pro deorum cultu exponit auctor.Deinde vero Octavii responsionem ad singula orationis Caecilianae membrasubinfert.

Cap. I. Ab ipso Dialogi exordio narrat Minucius, quam jucunda eorumquae sibi cum Octavio dum apud se Romae ageret contigerant, ac potissimumhujusce disputationis recordatione oblectaretur.

Cap. II. Octavii Romam adventus forensium feriarum tempore, pergratusMinucio. Utrique ad marina Ostiae balnea, adscito Minucii comite Caecilio, ireplacuit. Dum simul ad mare pergunt, Caecilius, conspecto Serapidis simulacro,manum ori admovens, illud colit.

Cap. III. Superstitiosi hominis actum indigne ferens Octavius, Minucioacriter exprobrat, hujus impii facinoris infamiam non minorem in ipsum, utpoteCaecilii hospitem, quam in eumdem Caecilium redundare.

Cap. IV. Subtristis Caecilius de hujusmodi objurgatione, qua sui causaOctavius Minucium perstrinxit, petit ut sibi cum Octavio de suae religionisveritate disputare liceat. Annuit cum socio suo Octavius; ac medius interCaecilium et Octavium sedet Minucius.

Cap. V. Disputationem suam aggreditur Caecilius. Et primum quidem omniain rebus humanis dubia et incerta esse asseverat: adeoque dolendum quodChristiani, rudes plerumque ac illitterati, de summa rerum ac divina majestatealiquid certi decernere audeant. Hinc nulla providentia mundum regi arguit,concluditque satius esse traditis antiquis religionibus adhaerere.

Cap. VI. Quaelibet natio, ac Romani postmodum numina sua ita coluere,ut eorum cultu supremum totius orbis terrae imperium fuerint assecuti.

Cap. VII. Auspicia et auguria Romana poenitenter omissa, observatafeliciter.

Cap. VIII. Minime ferenda Theodori, Diagorae ac Protagorae impiatemeritas, qui deorum religionem vel penitus tollere, vel saltem infirmarevoluere. At multo minus ferri debet latebrosa et lucifugax Christianorum natio,qui deos despuunt; et dum mori post mortem timent, interim mori non timent.

Cap. IX. Christianorum religio stulta: hominem siquidem crucifixumipsumque hujus supplicii instrumentum venerantur. Asini caput colere, ipsamqueparentis sui naturam adorare dicuntur. De caede infantis et sanguineinitiantur: ac per impudentes tenebras, incerta sorte omnes permiscentur.

Cap. X. Quidquid colunt, magnopere occultare nituntur: nullas arashabent, templa nulla, nulla nota simulacra. Deus illorum, sicuti et Judaeorum,unicus esse fertur: quem quum nec videre nec ostendere queant, illum nihilominusmolestum, inquietum et praepostere curiosum arbitrantur.

Cap. XI. Futurum quoque asserunt totius mundi incendium; ac postcorporum nostrorum resurrectionem, justis beatissimae vitae, injustis maximarumpoenarum aeternitatem repromittunt.

Cap. XII. Quid autem ipsismet Christianis post mortem eventurum sit,inde augurari possumus, quod nunc omni ope destituti, summis calamitatibus etmiseriis premuntur.

Cap. XIII. Concludit tandem Caecilius, repudiandam religionem novam;nec de rebus dubiis temere pronuntiandum.

Cap. XIV. Non sine elati animi fastidio provocat Octavium Caecilius, utargumentis suis respondeat. Cui Minucius modeste respondet de sua haud mediocrieloquentia, deque concinna orationis varietate non esse ipsi exsultandum: sedsingula ejus argumenta diligenter expendenda.

Cap. XV. Regerit Minucio Caecilius non sine aliqua laesi animisignificatione, ipsum religiosi judicis officio decedere, dum suaedisputationis vires infirmat. Integrum Octavio esse ea omnia quae in mediumprotulerat, confutare.

Cap. XVI. Suam itaque orditur responsionem Octavius: seque veraciumverborum flumine amarissimam conviciorum labem diluturum confidit. Dehinc adinfirmanda singula Caecilii argumenta digreditur. Primum itaque statuit, neminiaegre ferendum quod Christiani, quamtumvis indocti, de coelestibus rebusdisputent: non enim disputantis auctoritas, sed disputationis ipsius veritasest spectanda.

Cap. XVII. Fatetur quidem hominem debere se ipsum nosse: sed planenegat hanc cognitionem ab eo posse comparari, quin antea rerum universitatem,et Deum ipsum agnoscat. Ex ipsius autem mundi constitutione atque ornatu,quisque ratione praeditus, compertum habet, eum a Deo conditum fuisse, atque abeo regi et administrari.

Cap. XVIII. Non solum autem universo mundo, sed singulis ejus partibusDeus consulit. Unius autem Dei nutu omnia gubernari, terrenorum exemploimperiorum probatur. Quamvis autem ille ïnfinitus et immensus, sibiqueuni, quantus est, cognitus, a nobis nec videri nec nominari queat; ipsius tamenclaritas, si nominum tollantur additamenta, perspicitur.

Cap. XIX. Praeterea poetae illum divum hominumque parentem, omniumrerum creatorem, mentem et spiritum appellarunt. Quin et ipsimet praestantioresphilosophi, eadem fere ac Christiani, de Deo uno sensere.

Cap. XX. Quod si Providentia mundus regitur, et unius Dei nutugubernatur, non nos debet antiquitas imperita rapere ad mutui consensuserrorem; quae nimirum fabellis suis delectata, ridiculas traditiones invexit.Nec minus evidenter ostenditur insulsum impiumque semper fuisse deorum cultum;dum mortalium antiquissimi suos reges, duces inclytos artiumque inventores, obpraeclara illorum facinora, non secus ac deos venerati sunt.

Cap. XXI. Idque confirmat Octavius Euhemeri, Prodici, Persei, etAlexandri Magni testimonio, a quibus deorum patria, dies natales, sepulchrarecensentur. Exponit praeterea deorum tristes exitus, fata et funera. Ad haecineptias putidasque nugas ridet, quas de suorum deorum forma et figura ethnicivenditant.

Cap. XXII. Has porro fabulas ab imperitis hominibus primum traditas,alii deinceps celebrarunt, ac poetae potissimum, qui haud parum veritati suaauctoritate nocuere. Atque hujusmodi figmentis et mendaciis dulcioribuscorrumpuntur ingenia puerorum, qui proinde in iis miseri consenescunt: cumalioquin sit veritas obvia, sed requirentibus.

Cap. XXIII. Quamvis ethnici reges suos mortales agnoscant, illos tamendeos fingunt, vel ipsis invitis; non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritaeposteritatis. Atqui verus Deus neque ortum habet, neque occasum. Deorum deindeimagines et simulacra Octavius exagitat.

Cap. XXIV. Brevi insuper inductione demonstrat, quantum in celebrandisquorumdam deorum mysteriis ridiculi, obsceni crudelesque ritus observarentur.

Cap. XXV. Dehinc ostendit, a Caecilio perperam jactitari Romanos, quitotius orbis imperio potiti fuerint, hujusmodi superstitionibus riteobservatis. Atqui Romani in ortu suo et scelere collecti, et immanitatisterrore creverunt. Igitur Romani non ideo tanti, quod religiosi; sed quodimpune sacrilegi.

Cap. XXVI. Ex avium porro auspiciis atque auguriis vibratum leviter aCaecilio telum, contra ipsum Octavius Reguli, Mancini, Pauli atque Caesarisexempla retorquet. Non magis item validam esse petitam ex oraculis argumentationem,aliis exemplis demonstrat.

Cap. XXVII. Quod ut solide praestet, rem altius et a prima sua originerepetit. Nimirum erroris fons iste: daemones sub statuis et imaginibusdelitescunt, commorantur in fanis, extorum fibras animant, avium volatusgubernant, fortes regunt, oracula fundunt, falsis involuta responsis.Verumtamen haec non a Deo, sed a se ipsis facta fuisse fateri coguntur, cum aChristianis per Deum verum adjurati, ab obsessis corporibus fugantur. Hinc veroChristianos de proximo fugitant; tantumque gentilium in eos excitant odium, utillos ante incipiant odisse, quam nosse: ne cognitos aut imitari possint, autdamnare non possint.

Cap. XXVIII. Neque odium solum, sed nefanda etiam illis inferuntcrimina, quae a nemine probari hactenus potuerunt. Sic est negotium daemonum.Ab ipsis enim rumor falsus et seritur, et fovetur. Invictissime autemdemonstrat Octavius, Christianos sacrilegii, incestus, stupri, parricidii tamfalso insimulari, quam certum verumque erat eadem prorsus crimina, aut hisomnino similia atque majora, ab ipsismet ethnicis reapse committi.

Cap. XXIX. Nec magis verum hominem cruci propter sua crimina affixum aChristianis coli. Nam eum non modo innocentem, sed Deum etiam esse meritocredunt. Contra vero ethnici regum in deos a se adscriptorum invocant numina,ad imagines supplicant, eorumque genios implorant.

Cap. XXX. Impudentissimam quoque esse de potato a Christianis infantisa se occisi sanguine calumniam evincit Octavius. Ethnici vero, inquit et puerosrecens natos crudeliter exponunt, et priusquam nascantur, crudeli necantabortu. Christianis homicidium nec videre fas, nec audire.

Cap. XXXI. Ab omni etiam verisimilitudine tam alienum est quodChristianis objicitur, pollutum incesto convivium quam constat incesti reosrevera esse gentiles. Christianorum convivia non tantum pudica, sed et sobria.Tantum denique abest incesti cupido, ut nonnuliis rubori sit etiam pudicaconjunctio.

Cap. XXXII. Neque dici potest, Christianos occultare quod colunt,quoniam nulla delubra, nullasque aras habent. Persuasum siquidem ipsis est, nonposse Deum ullo templo circumscribi, aut fingi illius simulacrum. Ubique autempraesens omnia videt, etiam secretiores mentis nostrae cogitationes; ac propecum illo, et in ejus vivimus sinu.

Cap. XXXIII. Quod si tamen Deus Judaeis nihil profuisse dicatur, certeJudaicorum annalium scriptores testes locupletissimi sunt, illos prius Deumdeseruisse, quam ab ipso fuisse desertos.

Cap. XXXIV. Nihil autem mirum, si mundus hic igne tandem sitabsumendus: omnia siquidem quae initium, eadem et finem habent. Neque asententia de mundi incendio abhorrent antiqui philosophi. Constat tamen Deumposse hominem quem ex nihilo finxit, ex morte excitare ad vitam. Resurrectionemautem futuram omnis natura meditatur.

Cap. XXXV. Ostendit deinde Octavius, justos piosque homines sempiternafelicitate donandos: injustos vero poenis afficiendos aeternis. Tum luculenterdemonstrat multo sanctiores esse Christianorum mores, quam ethnicorum.

Cap. XXXVI. Nec minus perspicue docet fatum nihil aliud esse quam quodfatus est Deus. Mens libera est: et ideo actus hominis, non nativitasjudicatur. Posthaec manifestissimum facit, exprobratam Christianis pauperiem,non infamiam esse, sed gloriam: et quod corporis mala patiantur, non esse poenam,sed militiam.

Cap. XXXVII. Digna Deo spectacula sunt, pro Christi confessioneiniquissime inflicti cruciatus. Quod quidem Octavius luculenter ostendit,comparatione fortissimorum quorumdam ethnicorum cum sanctis martyribusinstituta. Spectaculis porro et pompis Christianos ideo non interesse declarat,quia ea non minus impia quam crudelia esse certo certius noverant.

Cap. XXXVIII. Ab idolothytis quoque iidem abstinent, ne quis eosexistimet aut cedere daemoniis, aut suae religionis pudere. Non omnem veroflorum colorem odoremque adspernantur. Sparsis enim, solutis ac mollibus utisolent, ac sertis colla complecti: sed mortu caput coronare, superfluum etinutile censent. Eadem etiam tranquillitate qua vivunt, sepeliunt mortuos,coronam aeternae felicitatis certissima spe exspectantes. Vera igitur eorumreligio, rejectis gentilium superstitionibus, ab omnibus est suscipienda.

Cap. XXXIX. Haec porro quum perorasset Octavius, Minucius et Caeciliusaliquamdiu ad silentium stupefacti, intentos vultus tenebant. Et Minucius,quidem in Octavii admirationem raptus conticuit, apud se tacitus illa evolvensquae audierat.

Cap. XL. Caecilius vero exclamavit se ab Octavio victum, nunc errorisesse victorem, Christianamque religionem jam tum profiteri: dilata interim indiem crastinum pleniore fidei mysteriorum institutione.

Cap. XLI. Postremo, laeti omnes hilaresque discedunt: Caecilius, quodcrediderit: Octavius, quod vicerit: Minucius autem quod ille crediderit, et hicvicerit.


[8]ページ先頭

©2009-2025 Movatter.jp